IN NOMINE
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIUNT
CONSTITUTIONES
ORDINIS
FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM
CAPUT I
De
vita Fratrum Minorum Capuccinorum
Articulus I
De vita nostra iuxta Evangelium
1 1Sanctum
Domini nostri Iesu Christi Evangelium est in omne tempus pro Ecclesia
totius vitae principium et pro universo mundo nuntium salutis.
2 Per illud enim, Spiritus Sancti ductu, Ecclesia Christum
cognoscit eiusque gesta et verba fide suscipit, quae credentibus
spiritus et vita sunt.
3 Sanctus Franciscus, Fraternitatis nostrae fundator,
inde ab initio conversionis suae Evangelium accepit ut vitae et
actionis suae rationem.
4 Ideo in exordio et in fine Regulae observantiam eius
expresse satatuit, et in Testamento asseruit sibi revelatum esse
se debere vivere secundum formam sancti Evangelii.
5 Curemus igitur, cum simus eius filii, ut semper in
Evangelii intellegentia progrediamur.
6 In omnibus vitae adiunctis, Evangelium ut supremam legem
sequamur, verba salutis assidue legamus et, sicut beata VirgoMaria,
in corde conferamus, ut vita nostra magis magisque iuxta Evangelium
informata, per omnia in Cristo crescamus.
2 1 Verus
Christi discipulus et insigne vitae christianae exemplar, sanctus
Franciscus suos edocuit Iesu Christi pauperis et humilis vestigia
laete sequi, ut per eum in Spiritu Sancto ad Patrem ducerentur.
2 Christi amore incensi, ut ei magis conformemur, eum
in incarnationis et curcis exinanitione contemplemur, et, communi
gaudioEucharistiam celebrantes, in paschali mysterio partes capiamus,
gloriam resurrectionis eius praegustantes donec veniat.
3 Magno animo servemus consilia evangelica, praesertim
ea quae promisimus: castittem Deo dicatam, paupertatem quae nobis
est specialis via salutis, necnon caritativam oboedientiam.
3. 1 Sanctus
Franciscus, postquam audivit verba missionis discipulorum, initium
dedit Fraternitati Ordinis Minorum, quae communione vitae Regnum
Dei testificaretur, paenitentiam et pacem exemplo et verbo praedicans.
2 Ad formam veri discipuli Iesu Christi addiscendam,
quae mirabiliter in illo apparuit, studeamus eum imitari, eius patrimonium
spirituale vita et opere diligenter excolere, atque cum omnibus
cuiusvit temporis hominibus communicare.
3 In hunc finem frequenter legamus vitam scriptaque tum
ipsius sancti Francisci tum filiorum eius, in primis capuccinorum
sanctitate, operositate apostolica et scientia eminentium, necnon
adlios libros, quibus spiritus eius innotescit.
4. 1 Qua Fratres
Minores Capuccini novisse oportet nostrae Fraternitatis indolem
atque proposita, ut vita nostra, recte temporibus accommodata, sana
traditione fratrum nostrorum inspiretur.
2 In primis eos imitari convenit in reditu ad primigeniam
inspirationem, id est ad vitam et regulam Patris nostri Francisci,
per conversionem animi, ita ut Ordo noster semper renovetur.
3 Vestigia eorum sectantes, studeamus priorem partem
vitae orationis, praecipue contemplativae, dare, radicalem paupertatem
sive personalem sive communitariam, simul cum minoritatis spiritu,
colere, necnon vitae austeritatem ac laetam paenitentiam, in dilectione
crucis Domini, praebere, curando eitam, sub luce signorum temporum,
ut novae formae, a legitimis superioribus approbandae, in hac nostra
vita ducenda inveniantur.
4 Spontaneitatem fraternam inter nos
exercentes, gaudenter conversemur inter pauperes, debiles et infirmos,
vitam ipsorum participantes, atque peculiarem nostrum ad populum
aditum servemus.
5 Dynamismum apostolicum, in spiritu servitii explendum,
variis formis, in primis ope evangelizationis, promoveamus.
5. 1 Regula
sancti Francisci ex Evangelio procedens ad vitam evangelicam impellit.
2 Eius intellegentiae spirituali sedulo incumbamus atque
eam, iuxta monitum ipsius Fundatoris in Testamento expressum, et
secundum spiritum, intentiones evangelicas et exempla sanctitatis
priorum fratrum capuccinorum, simpliciter et pure cum sancta operatione
observare nitamur.
3 Superioribus, una cum fraternitatibus, cordi sit Regulae
cognitionem, amorem et observatiam promovere.
4 Ut ubique terrarum Regula et intentiones legiferi Patris
fideliter servari possint, curent superiores maiores ut, secundum
diversas regiones, culturas et necessitates temporum et locorum,
modi aptiores, etiam pluriformes, ad vitam et apostolatum fratrum
quaerantur.
5 Vera autem pluriformis ratio est illa quae, servata
semper unitate eiusdem genuini spiritus, in communione fraterna
et in moderatoribus obtempartione innititur; quo fit ut evangelcia
libertas in aagendo praebeatur, in primis in eo quod ad vitam nostram
renovandam spectat, ne spiritus exstinguatur.
6. 1 Testamentum
seraphicus Pater ordinavit quando, morti proximus, sacris stigmatibus
ornatus, et plenus Spiritu Sancto, nostram ardentius exoptabat salute.
2 Illo exprimit ultimam voluntatem suam, atque transmittit
pretiosam spiritus sui hereditatem.
3 Quod nobis datum est, ut Regulam quam professi sumus
perfectius in dies iuxta sensum Ecclesiae observemus.
4 Ideo Testamentum pro prima expositione
spirituali Regulae et eminenti inspiratione vitae nostrae accipius,
iuxta Ordinis nostri traditionem.
7. 1 Constitutionum
finis in eo est ut aiutorium praebeant, in mutatis vitae nostrae
adiunctis, ad Regulam melius et perfectius observandam.
2 In ipsis invenimus securum spiritualis in Christo enovationis
subsidium atque validum auxilium ad vitae consecrationem perficiendam
qua quisque frater Deo se totaliter devovit.
3 Eas, quibus tenemur vi professionis nostrae, non ut
servi sed ut filii observemus, ad Dei amorem super omnia anhelantes
ac Spiritui Sancto nos erudienti aures praebentes, ,gloriae Dei
et saluti proximorum intenti.
4 Omnes fratres enixe monentur ut in personale Regulae,
Testamenti et Constitutionum studium incumbant et intimo eorum spiritu
imbuantur.
Articulus II
De vita nostra in Ecclesia
8. 1 Ecclesia, instrumentum salutis et unionis
cum Deo et inter homines, tamquam populus Dei in mundo peregrinans
apparet, qui, a Christo in communione vitae, caritatis et veritatis
constitutus, per Spiritum Sanctum multitudine donorum seu charismatum
ditatur ad renovationem ac ampliorem aedificationem eiusdem Ecclesiae
utilium.
2 In eadem Ecclesia, tanta varietate
charismatum exornata, sanctus Franciscus, Spiritu Sancto afflante,
Fraternitatem religiosam suscitavit eique formam dedit. Ecclesia
auctoritate sua hierarchica eam approbavit et materna cura protegit,
ut signum Christi pauperis, humilis et servitio hominum praesertim
pauperum dediti, super faciem suam clarius effulgeat.
3 Itemque Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum ab Ecclesia
receptus est vi Bullae «Religionis zelus», a papa Clemente VII die
3 iulii anni 1728 datae.
4 Itaque Ecclesiam summopere diligamus, eius mysterium
meditemur, eiusque vitam et incepta actuose participemus.
9. 1 Ad exemplum
sancti Francisci, qui fuit vir catholicus et totus apostolicus,
oboedientiam fidelem Spiritui Christi in Ecclesia viventi praebeamus.
2 Summo Pontifici, cui religiosi tamquam supremo supeirori
subduntur etiam vi voti oboedientiae, et Collegio Episcoporum, quod
simul cum eo est signum visibile Ecclesiae unitatis eiusque apostolicitatis,
oboedientiam et reverentiam praestemus.
3 Ubicumque sumus, Ecclesiae particularis bono, nostra
praesentia fraterna et prophetica, conferamus, ,operam dando ad
eius incrementum et progressum.
4 Sub ductu Episcopi dioecesani nostrum servitium apostolicum,
secundum nostrum charisma, populo Dei ac toti humanae communitati
praebeamus.
5 Presbyteros aliosue omnes, qui spiritum et vitam nobis
ministrant, debito honore prosequamur et cum ipsis naviter operemur.
10. 1 Ministrum
generalem, qui ad servitium et utilitatem totius Fraternitatis est
constitutus, utpote successorem sancti Fundatoris ac vivum vinculum
nos cum Ecclesiae auctoritate et inter nos uniens, diligamus eique
corde generoso oboediamus.
2 Alios quoque Fratenitatis ministros nobis a Domino
ut pastores datos, eosdemque depoistarios fiduciae fratrum, dilectione
atque activa et responsabili oboedientia prosequamur, ut Ecclesiae
servitio in spiritu fidei et amore Christi arctius et securius devinciamur.
11. 1 Sanctus
Franciscus ex Patris summi boni adoratione universalis hausit fraternitatis
affectum, quo imaginem Christi primogeniti et salvatoris in omni
creatura intuebatur.
2 Ut filii huius Patris, erga omnes homines sine ullo
discrimine nos sentiamus fratres; necnon, omni creaturae fraterne
obviantes, laudem creationis Deo, a quo bona cuncta procedunt, assidue
offeramus.
3 A Spiritu Sancto eadem vocatione congregati, communi
orationis et activitate, sensum fraternitatis in toto Ordine et
maxime in nostris provincialibus et localibus communitatibus promoveamus.
Eundem sensum colamus erga omenes fratres et sorores, sive religiosos
sive saeculares quei nobiscum unicam familiam franciscanam efformant.
4 Hae nostra fraternitas evangelica, ut vitae socialis
quasi exemplar et fermetum, homines invitat ad consortia fraterna
inter se fovenda viresque uniendas ad meliorem evolutionem et liberationem
totius personae atque ad genuinum progressum societatis humanae.
5 Vita nostra fraterna speciale habet momentum et maiorem
acquirit efficaciam testimonii in processu sanae socializationis
et consociationis, quo Deus nos interpellat ut pro actuatione et
incrmento fraternitatis in iustitia et pace impedamur.
12. 1 Filius Dei, formam servi accipiens, non venit ministrari sed ministrare
et vitam suam dare in salutem omnium.
2 Cupientes conformes fieri imaginis eius, non maiores
esse praesumamus, sed ut minores in omnium servitium impendamur,
maxime eorum qui penuriam et tribulationes patiuntur, vel etiam
eorum qui nos persequuuntur.
3 Libenter ergo vitam nostram fraternam
apud pauperes degamus, eorum aerumnas et humiltatem peramanter participantes.
4Necessitatibus materialibus et spiritualibus eorum subvenientes,
vita, opere et verbo in eorum promotionem humanam et christianam
incumbamus.
5Sic agentes manifestum facimus spiritum fraternitatis
nostrae in minoritate, simulque fermentum iustitiae, unionis et
pacis efficimus.
13. 1 Ut vocationem
nostram evangelicam in Ecclesia et in mundo cum fructu adimpleamus,
vitam apostolicam, in se contemplationem et actionem complectentem,
fideliter ducere studeamus, Iesum imitantes, qui vitam in oratione
et opere salutis incessantger duxit.
2 Hanc Magistri vitam profitentes, apostoli
a Domino in mundum universum missi, orationi et ministerio verbi
instantes erant.
3Sanctus Franciscus, quamvis loca solitaria praediligeret,
Domini et apostolorum sequens vestigia formam vitae elegit in se
intime unientem orationem et proclamationem nuntii salutis.
4 Idcirco in laude Dei eiusque verbi meditatione instemus,
quo magis magisque ad hoc accendamur ut homines actuositate nostra
ad Dei amorem cum gaudio perducantur.
5 Ita tota nostra orationis vita apostolico spiritu imbuentur,
tota vero actio apostolica orationis spiritu informabitur.
CAPUT II
De iis qui volunt vitam nostram
accipere
Et de fratrum formatione
Articulus I
De vocatione ad vitam nostram
14. 1 Deus pro sua bonitate omnes christifideles in Ecclesia vocat ad perfectionem
caritatis per diversos status vitae, ut uniuscuiusque sanctitas
et salus mundi promoveantur. 2 Cui vocatione unusquisque
maxima cum libertate responsum amoris dare debet, ita ut dignitas
personae humanae cum voluntate Dei concilietur. 3 Omnes grato
animo laetemur de peculiari gratia vocationis religiosae nobis divinitus
concessa. 4 Vocationi nostrae franciscanae capuccinae
respondentes, testimonium publicum et sociale de Christi vita iam
nunc praesenti et aeterna praebemus, Christum pauperem et humilem
sequimur, nuntium eius hominibus, praesertim pauperibus, ubique
diffundimus. 5 Sic in fraternitate peregrinantium, corde
et opere paenitentium, omnibus hominibus in spiritu minoritatis
et laetitiae servientium, pro Ecclesiae missione salvifica impendimur.
15. 1 Sollicitudo pro vocationibus oritur praesertim
e fratrum conscientia se vivere et offerre aliis rationem vitae
dotibus humanis et evangelicis ditissimam. Quam vitam amplectendo
candidati Deo hominibusque genuinum servitium reddentes propriam
humanitatem evolvunt. Ut perhibeamus perspicuum huiusmodi vitae
testimonium, continua nostra renovatione opus est.2 Ad
vocationes fovendas omnes fratres actuose cooperentur ex desiderio
consilium Dei exsequendi iuxta nostrum charisma. 3 Memores
sollicitudinis sancti Francisci videntis incrementum primitivae
fraternitatis, omnes fratres, in primis ministri et singulae fraternitates,
potissimum vitae exemplo, oratione et verbo assiduam gerant curam
cognoscendis et fovendis vocationibus genuinis. 4 Sic
Deo cooperamur, qui vocat et elegit quos vult, atque ad bonum Ecclesiae
conferimus.
16. 1 Sedulo promoveantur variae formae curae pastoralis
vocationalis, praesertim in ambitu spiritui nostri Ordinis magis
vicino. 2 Maiores obtinentur effectus ubi fratres ad
promovendam et coordinandam animationem vocationalem specialiter
destinati sunt. Omnes vero fratres, in signum fecunditatis vitae
franciscanae, operam conferant. 3 Ad vocationes fovendas
multum iuvat praebere iuvenibus opportunitatem ad vitam nostram
fraternam aliquo modo participandam. Quod autem optime fit in domibus
idoneis in quibus insimul adiumentum pro personali reflexione offeratur.
4 Ut vocationes intuitu vitae religiosae recte colantur
aptiusque praeparentur, ministri provinciales, de consensu definitorii
et, si opportune videtur, de consilio Capituli provincialis, peculiaria
instituta erigant, pro regionum et temporum necessitate. 5
Quae ita disponantur secundum sanae paedagogiae normas ut, institutione
scientifica cum humana coniuncta, alumni in consuetudine cum societate
et cum familia vitam christianam ducant, aetati, spiritui et evolutioni
suae convenientem, ex qua vocatio ad vitam religiosam detegi et
foveri possit. 6 Studia ab
alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo
alibi prosequi possint.
Articulus II:
De receptione ad vitam nostram
17. 1
Sanctus Franciscus, de vitae puritate sollicitus, Fraternitatem
suam in magnam multitudinem auctum iri praevidens, simul ineptorum
fratrum numerum metuebat. 2 Cum ergo Fraternitas virtute
potius, caritatis perfectione atque spiritu quam numero in dies
augeri debeat, ii qui vitam nostram amplecti voluerint serio examinentur
et seligantur. 3 Ministri provinciales diligenter inquirant,
utrum qui ad vitam nostram admittendi sunt, requisita habeant in
iure universali et nostro contenta ad eorum validam et licitam admissionem.
Speciatim quae sequuntur serventur: a) candidati indole sua idonei
sint ad fraternum vitae nostrae evangelicae consortium; b) comprobatum
sit eos frui necessaria sanitate physica et psychica ad vitam nostram
ferendam; c) candidati vita sua ostendant oportet, se firmiter credere
quae credit et tenet sancta mater Ecclesia, atque praediti sint
sensu catholico; d) constet eos praesertim apud homines sibi consuetudine
coniunctos, bonam famam habere; e) sint debita maturitate et fervida
voluntate praediti, compertumque habeatur eos Ordinem ingredi, ut
unice Deo et hominum saluti sincere serviant, iuxta Regulam ac vitae
rationem sancti Francisci et consuetudines nostras; f) instructi
sint iuxta exigentias suae cuiusque regionis, et spes habeatur fore
ut cum fructu sua propria munia exercere possint; g) praesertim
si agatur de candidatis maturioris aetatis et de iis qui quandam
vitae religiosae experientiam iam habuerunt, omnes utiles notitiae
de eorum vita anteriore colligantur; h) si de admittendis clericis
saecularibus iisve qui in aliud institutum vitae consecratae, in
societatem vitae apostolicae vel in seminarium admissi fuerint,
aut de readmissione alicuius candidati agatur, praescripta iuris
universalis serventur.
18. 1 Christus, sapientissimus magister noster, respondens
adolescenti, qui aeternae salutis adipiscendae desiderium ostenderat,
dixit ut, si perfectus esse vellet, prius omnia sua venderet et
pauperibus erogaret. 2 Quod imitator eius Franciscus
non solum in se et in aliis quos recipiebat docuit atque opere complevit,
verum etiam in Regula servandum praecepit. 3 Ideo ministri
provinciales curent, candidatis qui interiore Christi amore invitati
ad Ordinem nostrum veniunt, praefata sancti Evangelii verba nota
facere et exponere, ut suo tempore ante professionem perpetuam bonis
suis renuntient in favorem potissimum pauperum. 4 Candidati
futurae bonorum renuntiationi interius se praeparent et ad servitium
omnium hominum, praesertim pauperum, se disponant. 5
Fratres vero, iuxta Regulam, quamlibet occasionem sese ingerendi
in haec negotia evitent. 6 Insuper, candidati prompti
sint conferre universae fraternitati intellegentiae et voluntatis
vires necnon naturae et gratiae dona in exsequendis muniis quae
in servitium populi Dei accipient.
19. 1 Admittere ad postulatum, novitiatum et professionem,
praeter ministrum generalem, in unaquaque provincia ministri provincialis
est, qui hanc facultatem vicario provinciali, viceprovinciali et
superiori regulari delegare potest. 2 Qui superiores
antequam candidatos ad novitiatum admittant, proprium Consilium
aut tres vel quattuor fratres ab eodem Consilio nominatos consulant;
ut autem ad primam professionem et ad professionem perpetuam admittere
possint, consensu sui Consilii indigent. 3 Si casus fert,
consulantur etiam ii qui in re competentiam specialem habent. 4
In extraordinariis rerum adiunctis, dummodo cum ministro provinciali
communicare nequeant, superior propriae fraternitatis localis iisdem
facultatibus pollet de quibus supra, servatis Constitutionum praescriptis.
20. 1 Magistri novitiorum est actum seu ritum recipiendi
novitios, quo novitiatus incipit, peragere, nisi minister provincialis
aliter ordinaverit. 2 Profitentium autem vota nomine
Ecclesiae ipse minister provincialis excipit; potest tamen alium
fratrem Ordinis ad hoc delegare. 3 In receptione ad novitiatum
et emissione professionis serventur praescripta liturgica. 4
Professio religiosa ordinarie intra Missarum sollemnia emittatur,
adhibita sequenti formula a Sancta Sede pro familiis franciscalibus
approbata: "Ego, frater N.N., cum Dominus hanc gratiam mihi
dederit ad laudem Dei, firma voluntate Christi Evangelium perfectius
vivendi, coram fratribus adstantibus, in manibus tuis, Pater N.N.
(per tres annos, per... ann... ; toto tempore vitae meae) voveo
vivere in oboedientia, sine proprio et in castitate secundum Regulam
S. Francisci a Papa Honorio confirmatam et Constitutiones Ordinis
Fratrum Minorum Capuccinorum. Me igitur toto corde huic Fraternitati
trado, ut Spiritus Sancti operatione, intercedente Beata Maria Virgine
Immaculata una cum Patre nostro Francisco et omnibus Sanctis, fratribusque
adiuvantibus, in Dei et Ecclesiae servitium meam perficiam consecrationem".
21. 1 Ratio et finis trium consiliorum evangelicorum,
quae in professione voto promittuntur, est Christo corde per gratiam
liberato nos consociari in vita casta, paupere et oboedienti propter
Regnum caelorum, vestigia sancti Francisci sectantes. 2
Evangelicum castitatis consilium propter Regnum caelorum, quod est
signum mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde,
obligationem secumfert continentiae perfectae in caelibatu. 3
Evangelicum paupertatis consilium ad imitationem Christi, qui cum
esset dives egenus factus est, praeter vitam re et spiritu pauperem,
secumfert dependentiam a superioribus atque limitationem in usu
et dispositione bonorum necnon, post professionem perpetuam, etiam
voluntariam renuntiationem capacitatis acquirendi et possidendi,
forma, quantum fieri potest, etiam iure civili valida. 4
Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela
Christi usque ad mortem oboedientis promissum, obligat ad submissionem
voluntatis propter Deum erga legitimos superiores, "in omnibus
quae non sunt contraria conscientiae et Regulae", cum secundum
nostras Constitutiones praecipiunt.
Articulus III:
De formatione in genere
22. 1
Formatio est promotio fratrum et fraternitatum ita ut mostra vita
in dies conformior fiat sancto Evangelio et spiritui franciscano,
secundum exigentias locorum et temporum. Quae formatio debet esse continua, per
totam vitam protrahenda cum quoad valores humanos, tum quoad vitam
evangelicam et religiosam. 2 Integra nostra formatio
totam personam respicit, praecipue aspectum psychicum, religiosum,
culturalem et etiam professionalem seu technicum. Complectitur autem
duas phases, quae sunt formatio initialis et formatio permanens.
23. 1 Omnis formatio praeprimis est operatio Spiritus
Sancti qui ab intus tum formatores tum formandos vivificat. 2 Formatio
activa exigit laboris consortium formandorum, qui principales auctores
et responsabiles proprii incrementi sunt. 3 Omnis frater
est simul et per totam vitam formandus et formator, quia semper
et ab omnibus est aliquid discendum et docendum; hoc principium
tanquam programma formationis statuatur et in praxim vitae perducatur.
4 Vivere ut fratres minores invicem inter se est pars
primordialis vocationis franciscanae. Inde vita fraterna in processu
formationis semper et ubique exigentia fundamentalis sit. 5
Ut singulae fraternitates, praesertim quae sunt specifice formativae,
hanc primariam functionem explere possint, necesse est ut inspirationem
et stimulum ex fraternitate hauriant praecipua, quae est fraternitas
provincialis. 6 Quamvis omnes fratres formatores sint,
requiruntur quidam fratres maiore responsabilitate praediti et ad
hoc munus deputati. Inter quos primi habentur minister provincialis
et guardiani, qui sunt ordinarii animatores et coordinatores processus
formationis fratrum. Dein vero adsunt formatores qualificati, qui
hoc specificum munus assumunt nomine fraternitatis.
24. 1 Ordini praesto sint instrumenta formativa, specificis
proprii charismatis exigentiis respondentia. 2 Cum specialis
attentio adhibenda sit fratribus in periodo formationis initialis,
singulae circunscriptiones adaequatas structuras educativas provideant.
3 Processus educativus potissimum postulat coetum fratrum
responsabilium, qui laborent criteriis cohaerentibus per totum iter
formativum. Qui coetus congruum totius fraternitatis auxilium habeat.
4 Cum secretariatus et centra formationis magni momenti
sint, sollicita cura habenda est ut colantur et efficacia reddantur.
5 Officium secretariatus generalis formationis tum superioribus
generalibus, tum superioribus diversarum circumscriptionum praesto
sit, adiumenta et informationes praebens, ut ipsi foveant ea quae
ad formationem spectant. 6 Similiter in singulis provinciiis
habeatur consilium formationis et in centris formationis frater
speciali responsabilitate praeditus qui promoveat ea quae ad formationem
pertinent. 7 Singulae provinciae vel coetus provinciarum,
iuxta regionum adiuncta, suam propriam habeant rationem formationis,
in qua enuntientur proposita, programmata et itineraria concreta
totius processus formationis fratrum.
Articulus IV:
De initiatione in vitam nostram
25. 1 Formatio initialis in vitam nostram requirit
necessarias experientias et cognitiones, per quas candidati, sub
ductu formatorum, in vitam franciscanam evangelicam progressive
ingrediuntur. 2 Initiationis tempore candidatorum formatio,
quae elementum humanum et spirituale harmonice coniungit, sit omnino
solida, integra et locorum et temporum necessitatibus accommodata.
3 Apta adhibeantur media activae educationis, et in primis
exercitium operum et munerum quibus candidati gradatim ad acquirendum
sui dominium et maturitatem psychicam affectivamque perducuntur.
4 Ratione habita de eorum peculiari indole et gratia,
inducantur in vitam spiritualem, nutritam verbi divini lectione,
actuosa liturgiae participatione, necnon personali reflexione et
oratione, ita ut magis magisque ad Christum trahantur, qui est via,
veritas et vita. 5 Fratres initiandi seriam spiritus
franciscani capuccini cognitionem et usum acquirant per studium
tum vitae sancti Francisci eiusque mentis quoad Regulae observantiam,
tum historiae sanarumque Ordinis nostri traditionum, tum maxime
per assimilationem internam et practicam vitae ad quam vocati sunt.
6 Praesertim vitam fraternam colant tam in communitate
quam cum aliis hominibus, quorum necessitatibus praesto sint occurrere,
ut actuosam consortionem cum Ecclesia in dies perfectius vivere
discant. 7
Specialis fratrum formatio initialis ordinetur iuxta diversa munia
ab eisdem exercenda et secundum peculiaria circunscriptionum adiuncta
et statuta. 8 Omnes initiationis periodi peragi debent
in fraternitatibus ad vitam nostram ducendam ed ad formationem impertiendam
peculiariter idoneis, atque a ministro provinciali de consensu definitorii
ad hunc finem designatis. Attamen ministro provinciali, consentiente
definitorio, facultas est permittendi ut periodus postulatus extra
fraternitates nostras peragatur. 9 Domus novitiatus erectio,
translatio et suppressio spectant ad ministrum generalem de consensu
definitorii, et per decretum scripto datum fieri debent. Eadem auctoritas,
in casibus particularibus et ad modum exceptionis, concedere potest
ut candidatus in alia Ordinis domo novitiatum peragat, sub moderamine
alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat.
10 Superior maior permittere potest ut novitiorum coetus,
per certa temporis spatia, in alia Ordinis domo, a se designata,
commoretur.
26. 1 Quivis frater, a Deo fraternitati datus, affert
ei gaudium simulque est incitamentum ut nos spiritu vocationis nostrae
innovemur. 2 Toti quidem fraternitati, quatenus ad eam
candidati pertinent, incumbit initiationis opus. 3 Eius
tamen regimen minister provincialis cum consensu definitorii modo
et limitibus a se determinandis, fratribus commitat, qui sint experientia
vitae spiritualis, fraternae et pastoralis, doctrina, prudentia,
discretione spirituum et cognitone animarum praediti. 4
Magistri sive postulantium sive novitiorum et professorum ad omnibus
oneribus vacare debent quae candidatorum curam et moderamen impedire
possint. 5 Ubi vero peculiares rationes id suadeant,
eis adiungi possunt socii praesertim in iis quae ad curam vitae
spiritualis et ad forum internum spectant.
27. 1 Tempus formationis initialis incipit a die quo
quis, a ministro provinciali admissus, fraternitatem ingreditur,
et protrahitur usque ad professionem perpetuam. Peragitur ad normam
iuris universalis et nostri proprii. Documentum conficiatur de hoc
ingressu. 2 Ex eo die candidatus, quoad formationem,
vitam et laborem, ut membrum fraternitatis gradatim, modo a ministro
provinciali cum consensu definitorii determinando, habendus est.
3 Formatio initialis qua insertio in fraternitatem nostram,
postulatum, novitiatum et postnovitiatum comprehendit.
28. 1 Postulatus est periodus formationis initialis optionisque
sumendae vitae nostrae. Tempus et diversi modi huius primae periodi
a ministro provinciali de consensu definitorii determinantur. Qua
in periodo candidatus vitam nostram cognoscit, dum fraternitas,
ex parte sua, melius cognoscit candidatum et eius discernere potest
vocationem. 2 Formatio postulantium tendit praesertim
ad catechesim fidei perficiendam et complectitur introductionem
in liturgiam, methodum orationis, instructionem franciscanam et
primam laboris apostolici experientiam. Comprobanda quoque est et
promovenda humana, in primis affectiva, maturitas necnon aptitudo
ad evangelice temporum signa discernenda.
29. 1 Novitiatus est periodus intensioris initiationis
et profundioris experientiae vitae evangelicae franciscano-capuccinae
iuxta fundamentales exigentias, et liberam maturamque vitae religiosae
optionem supponit. 2 Regimen novitiorum, sub auctoritate
superiorum maiorum, uni magistro reservatur, qui frater Ordinis
sit et vota perpetua nuncupaverit. 3 Formatio novitii
fundatur in valoribus vitae nostrae consecratae, qui cognoscuntur
et vivuntur lumine exempli Christi, intuitionum evangelicarum sancti
Francisci, sanarumque Ordinis traditionum. 4 Rhythmus
novitiatus primariis vitae nostrae religiosae aspectibus respondeat,
praesertim ope experientiae specialis fidei, orationis contemplativae,
vitae fraternae, contactus cum pauperibus et laboris. 5
Novitiatus, ut validus sit, duodecim menses in ipsa communitate
novitiatus peragendos complecti debet; eius initium et forma a ministro
provinciali cum consensu definitorii determinentur. 6 Absentia a domo novitiatus quae tres
menses, sive continuos sive intermissos, superet, novitiatum invalidum
reddit. Absentia quae quindecim dies superet, suppleri debet. Insuper
cetera iuris universalis circa novitiatum praescripta sedulo serventur.
7 De novitiatus initio, quo vita in ipso Ordine incipit,
documentum conficiatur.
30. 1 Postnovitiatus est periodus in qua fratres, in
ulteriorem maturationem progredientes, sese ad definitivam vitae
nostrae evangelicae optionem, per professionem perpetuam sumendam,
praeparant. 2 Cum in nostra vocatione primum locum vita
evangelica fraterna teneat etiam in tempore postnovitiatus eidem
prioritas tribuatur. Ideoque eadem formatio religiosa omnibus fratribus
praebeatur, temporis spatio et modo a ministro provinciali cum consensu
definitorii determinatis. 3 Fratres, secundum indolem
et gratiam propriam, incumbant profundiori studio Sacrae Scripturae,
theologiae spiritualis, liturgiae, historiae et spiritualitatis
Ordinis, et exerceant varias formas apostolatus et laboris etiam
domestici. Huiusmodi autem formatio semper fiat sub ratione vitae
et assiduae maturationis personae.
Articulus V:
De professione vitae nostrae
31. 1 Saepe cogitemus quanta sit professionis
religiosae gratia. 2 Per eam enim, novo et peculiari
titulo, amplectimur vitam ad Dei honorem et servitium, qua ad perfectionem
caritatis impellimur atque, divino obsequio firmiter intimiusque
consecrati, repraesentamus Christum cum sponsa Ecclesia indissolubili
vinculo coniunctum. 3 Ut in hac consecratione uberiorem
baptismalis gratiae fructum percipiamus, ad consiliorum evangelicorum
exsecutionem secundum Regulam et Constitutiones nos obligamus. 4
Ita ab impedimentis liberari intendimus quae a caritate perfecta,
spirituali libertate et divini cultus perfectione retrahere possunt.5
Per professionem denique, dum in vita Ecclesiae peculiari dono divino
fruimur, nostro testimonio missionem eius salvificam adiuvamus.
6 Exhortamur igitur fratres, ut magna diligentia ad eandem
se praeparent spiritualibus exercitiis, intensa vita sacramentali,
praesertim eucharistica, et ferventi oratione. Quod intensius et
peculiari modo ante professionem perpetuam fiat.
32. 1 Expleto novitiatu et idoneitate novitii probata,
emittitur professio temporaria votorum ad tempus a ministro provinciali
cum ipso novitio determinandum usque ad professionem perpetuam sponte
renovanda. Quodsi dubium supersit de idoneitate
potest probationis tempus a ministro provinciali, non tamen ultra
sex menses, prorogari. Si vero idoneus non iudicetur, dimittatur.
2 Tempus huiusmodi professionis ex se neque triennio
brevius neque sexennio longius sit, prorogari autem potest, si opportunum
videatur, ita tamen ut totum tempus quo frater votis temporariis
adstringitur non superet novennium. 3 Professio perpetua,
si frater idoneus iudicetur et sponte petat, emittitur tempore,
quod a ministro provinciali determinatur audito ipso profitente,
salva integritate trienni professionis temporariae et nunquam ante
vigesimum primum aetatis annum completum. Per eam candidatus definitive
incorporatur Fraternitati cum omnibus iuribus et obligationibus,
ad normam Constitutionum. 4 Expleto professionis tempore,
frater discedere potest et, si iustae causae adfuerint, a competenti
superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti professione
emittenda excludi potest. 5 Cetera iuris universalis
praescripta quae ad professionem spectant, speciatim circa bonorum
propriorum dispositionem ante professionem temporariam et perpetuam,
serventur.
33. 1 In primae professionis ritu habitus religiosus
traditur, etsi prius vestes probationis susceptae fuerint. Memores simus
vestes quas induimus debere esse signum et consecrationis Deo et
nostrae minoritatis et fraternitatis. 2 Christum induti
mitem et humilem, minores simus non ficti, sed vere tales et corde
et ore et opere. 3 Humilitatis signa quae fratres externe
deferunt, ad animarum salutem parum conferunt, nisi ipsi humilitatis
spiritu animentur. 4 Itaque ad exemplum sancti Francisci,
omnibus contendamus viribus boni fieri, non tantum videri, idem
esse lingua et vita, foris et intus, atque nosmetipsos, iuxta Regulae
monitum, omnibus minores aestimantes, ceteros honore praeveniamus.
5
Habitus noster, iuxta Regulam et usum Ordinis, constat tunica cum
caputio castanei coloris, cingulo et sandaliis, vel, iusta de causa,
calceamentis. 6 Fratres,
insignum suae consecrationis et in testimonium paupertatis, habitum
Ordinis ferant. Pluriformitatis norma quoad consuetudinem barbam
deferendi valet.
34. 1 Fraternitas localis, statutis a ministro provinciali
cum consilio definitorii temporibus, post praeviam informationem
magistri colloquium et reflexionem communem instituat de idoneitate
candidatorum, necnon de sua erga candidatos agendi ratione. 2
Tempore novitiatus et ante professionem perpetuam, fratres perpetuo
professi, qui quattuor mensibus in respectiva fraternitate commorati
sunt, etiam suffragio consultivo suum iudicium exprimant, modo a
ministro provinciali determinando. 3 Nec fratres a votis
temporariis praetermittantur, qui mentem suam aperiant, quin tamen
suffragium ferant. 4 De unoquoque huiusmodi conventu
necnon de exitu votationum, si quae factae sint, relatio mittatur
ad ministrum provincialem.
35. 1 Insuper documentum emissae professionis, tam temporariae
quam perpetuae, una cum indicatione aetatis ceterisque necessariis
adiunctis conficiatur, subscriptum ab ipso profitente, ab eo coram
quo professio emissa est, necnon a duobus testibus. 2 Hoc vero documentum, cum aliis ab Ecclesia praescriptis, diligenter servetur
in archivo provinciali; notetur etiam a ministro provinciali in
libro professionum, in archivo asservando. 3 Quod si
agatur de professione perpetua, minister provincialis profitentis
parochum loci baptismatis, de eadem certiorem reddat.
36. Ministro provinciali et etiam, ex mandato speciali, aliis de
quibus fui sermo in numero 19, facultas est dimittendi postulantem
aut novitium quem ad vitam nostram ineptum iudicent. 2
Ex gravi causa, quae dilationem non patiatur, eandem facultatem
habet magister sive novitiorum sive postulantium, tamen cum consensu
Consilii fraternitatis. Qua de re statim certior fiat minister provincialis.
3 Minister generalis cum consensu definitorii fratri
vota temporaria professo, id gravi de causa petenti, concedere potest
indultum discedendi, quod ipso iure secumfert dispensationem a votis
necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis. 4
In ceteris quae ad transitum ad aliud institutum vitae consecratae
aut ad societatem vitae apostolicae, ad egressum ab Ordine et ad
dimissionem fratris post emissionem professionis tam temporariae
quam perpetuae spectant, praescripta iuris universalis Ecclesiae
serventur.
Articulus VI:
De formatione speciali
37. 1
Scribit sanctus Franciscus in Testamento: qui nesciunt laborare,
discant. 2 Quod
monitum in dies nobis sensum novum et urgentiorem ostendit. Vix
enim labor convenienter peragi potest quin formatio specialis et
adaequatae acquiratur. 3 Ordinis est omnem fratrem adiuvare
ut propriam suam gratiam laborandi evolvat. Sic, laborem exercentes,
fratres in vocatione ad invicem confortantur et harmonia vitae fraternae
fovetur. 4 Singuli fratres secundum suas dotes formentur
pro diversis muniis exercendis. Ideo alii artes et officia technica
addiscant, alii vero studiis pastoralibus vel scientificis, praesertim
sacris operam navent.
38. 1 Omnes tamen fratres, Domino servientes in minoritate,
attendant quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini
et sanctam eius operationem. 2 Curent igitur
fratres ut, dum habiles manibus evadunt et solide mentibus instruuntur,
in peculiari gratia laborandi competentes simul et sancti sint.
3 Formationi speciali dent operam in spiritu abnegationis
et disciplinae, secundum vires ingenii sui, ut promotione personae
et cultura mentis ad bonum commune Ordinis, Ecclesiae et societatis
humanae conferant. 4 Studia, illuminata ac vivificata Christi
caritate, indoli vitae nostrae omnino consona sint. 5
Ideo fratres in studiis peragendis corda et mentes ita excolant
ut secundum intentionem sancti Francisci in vocatione progrediantur;
nam formatio ad quodcumque laboris genus est pars integralis vitae
nostrae religiosae.
39. 1 Fratres qui ad ordines sacros vocantur, institui
debent secundum normas ab Ecclesia latas, ratione habita indolis
fraternitatis nostrae. Ad sacrorum ordinum vero susceptionem consensus
ministri provincialis eiusque definitorii requiritur. 2
Eadem cura in unaquaque provincia provideatur de aliorum fratrum
formatione intellectuali, apostolica et technica iuxta singulorum
munia. 3 Formatio in philosophicis et theologicis disciplinis,
praesertim iuxta franciscanam doctrinam tradita, concordi ratione
conspiret ad mysterium Christi mentibus per gradus aperiendum. 4
Pastoralis sollicitudo, in Ordine nostro apostolico, integram formationem
ita pervadat ut omnes fratres, pro uniuscuiusque facultate, Regnum
Dei, sicut Domini nostri Iesu Christi discipuli et prophetae, opere
et verbo annuntiare valeant, ratione habita de pastoralibus necessitatibus
regionum necnon de munere missionali et oecumenico Ecclesiae. 5
Ministri provinciales de consensu definitorii sedes ad fratrum specialem
formationem rite instaurandam in provinciis erigant; vel aliter
provideant, praesertim per collaborationem inter provincias vel
inter familias franciscanas, quatenus locorum adiuncta id permittunt.
6 Si autem fratres in periodo formationis initialis,
secundum condiciones et exigentias regionis et provinciae, centra
institutionis extra Ordinem frequentant, semper et quidem accurate
formatio religiosa franciscano-capuccina supplenda est. 7
Ministri provinciales curent ut fratres apti in institutis, facultatibus
et universitatibus peculiari modo praeparentur in scientiis sacris,
necnon in aliis, et in artibus et officiis, prout opportunum apparebit
ad servitium Ecclesiae et Ordinis.
40. 1 Formatores conscii sint fratres formandos esse
auctores praecipuos acquirendae formationis, cuius responsabilitas
his praeprimis incumbit in fidenti collaboratione cum formatoribus.
2 In methodo docendi, in colloquiis cum alumnis, in exercitationibus
active ducendis, curent formatores ut fratres formandi culturam
vivam et cohaerentem acquirant. 3 Lectionibus vero parandis
et tradendis diligentem curam adhibeant sub Ecclesiae magisteri
ductu, suarum disciplinarum progressui studeant eiusque postulatis
lectiones suas accomodent. 4 Commendatur denique ut inquisitionibus
operibusque scientificis, praesertim de re franciscana, exarandis
et in vulgus edendis vires suas impendant; ad quod eis et aliis
fratribus subsidia praebere possunt Instituta Franciscana ab Ordine
promota. 5 Praeter bibliothecam centralem vel regionalem,
quae valde commendatur, in omnibus domibus nostris habeatur bibliotheca
communis, quae sit ad uniuscuiusque fraternitatis necessitates convenienter
instructa. Accessus ad bibliothecas nostras ubi fieri potest, etiam
extraneis pateat, servatis tamen debitis cautelis.
Articulus VII:
De formatione permanenti
41. 1
Formatio permanens est renovationis personalis ac communitariae
et cohaerentis structurarum accommodationis processus, per quem
idonei reddimur semper vocationem nostram vivendi secundum Evangelium
in condicionibus quae reapse cotidie habentur. 2 Etsi
totam personam modo unitario involvit, formatio permanens duplicem
habet aspectum: spiritualem conversionem per continuum reditum ad
fontes vitae christianae atque primigenium Ordinis spiritum eorumque
aptationem ad tempora; necnon renovationem culturalem et professionalem
per quasi-technicam temporum condicionibus accommodationem. Quae
omnia maiori nostrae vocationis fidelitati prosunt.
42. 1 Frater qui tempus formationis initialis absolvit,
se plene instructum pro tota vita sua aestimare haud potest. Ideo
formatio permanens omnibus fratribus destinatur. 2 Procul
dubio et prae ceteris singulorum fratrum officium et ius est ut
propriae formationi permanenti incumbant, cum formatio permanens
aliud non sit nisi continua vocationis nostrae exsecutio. 3
Simul autem huiusmodi formatio perspicienda est tamquam ordinarium
et pastorale officium omnium superiorum.
43. 1 In unaquaque provincia normae peculiares formationem
permanentem respicientes emanentur, iuxta diversa loca et condiciones
personarum et temporum. 2 Programa sit organicum, dynamicum
et completum, amplectens totam vitam religiosam in luce Evangelii
et spiritus fraternitatis. 3 Vitae cotidianae consuetudo
formationi permanenti valde favet. Revera prima formationis schola
est cotidiana experientia vitae religiosae, in normali rhythmo orationis,
reflexionis, conviventiae et laboris. 4 Praeterea valde
commendantur media seu subsidia extraordinaria, videlicet nova vel
renovata formationis permanentis incepta, ope fraternitatum localium
et provincialium, in ambitu singularum provinciarum vel regionum
vel Conferentiarum superiorum maiorum existentium. 5
Collegium nostrum internationale Romae erectum commendatur ad fovendum
spiritum fraternitatis in toto Ordine, ad peragendam formationem
et ad culturam franciscanam promovendam.
44. 1 Unusquisque frater sedulo curet ut vocatione franciscano-capuccina,
qua a Deo vocatus est, digne ambulet. 2 Unde omnes donum
religiosae vocationis atque perseverantiae nobis ceterisque conemur
servare atque firmare cooperatione fideli, prudenti vigilantia atque
oratione constanti. 3 Caveamus etiam, fratres, ne in
cordis apostasiam incidamus, quae habetur cum quis, ob teporem sub
aspectu religioso exteriore, cor mundanum gerit atque a vocationis
suae spiritu affectuque recedit, et huius mundi spiritui superbiae
ac voluptatis paret; sed, memores apostolici dicti "nolite
conformari huic saeculo", quidquid peccatum sapit atque vitam
religiosam enervat fugiamus. 4 Contendamus igitur ut,
postquam mundum dimisimus, nihil aliud desideremus, nihil aliud
velimus, nihil aliud delectet nos, nisi sequi spiritum Domini et
eius sanctam operationem atque semper placere ipsi, ut fratres et
pauperes revera simus, mites, sanctitatis sitientes, misericordes,
mundi corde, tales denique, per quos mundus pacem et bonitatem Dei
cognoscat.
CAPUT III
De fratrum vita orationis
45. 1
Oratio ad Deum, ut respiratio amoris, initium sumit a motione Spiritus
Sancti qua homo interior voci Dei ad cor loquentis attendit. 2
Deus enim, qui prior nos dilexit, multis modis nobis loquitur: in
omnibus creaturis, in signis temporum, in vita hominum, in corde
nostro et praecipue per Verbum suum in historia salutis. 3
In oratione, Deo nos alloquenti respondentes, plenitudinem consequimur
in quantum ab amore proprio eximus et in communione cum Deo et hominibus
in Christum Deum-Hominem transimus. 4 Ipse enim Christus
est vita, oratio et operatio nostra. 5 Propterea tunc
vere filiale colloquium prosequimur cum Patre, quando Christum vivimus
et in eius Spiritu oramus, qui clamat in corde nostro: Abba Pater!
6 Per professionem consiliorum evangelicorum ad obsequium
divinum intimius consecrati, contendamus in libertate spiritus hanc
orationis vitam fideliter et constanter prosequi. 7 Spiritum
ergo sanctae orationis et devotionis, cui cetera temporalia deservire
debent, summopere colamus, ita ut veri sectatores efficiamur sancti
Francisci, qui non tam orans quam totus oratio factus visus est.
8 Spiritum Domini et sanctam eius operationem super omnia
desiderantes, orando semper Deum puro corde, testimonium authenticae
orationis hominibus ita reddamus ut omnes, in facie nostra et in
vita fraternitatum nostrarum, bonitatem et benignitatem Dei in mundo
praesentis videant et sentiant.
46. 1 Oratio nostra sit manifestatio peculiaris vocationis
nostrae fratrum minorum. 2 Tunc qua fratres vere oramus
cum in nomine Christi congregamur, in mutua dilectione, ita ut Dominus
reapse sit in medio nostri. 3 Et tunc qua minores vere
oramus, quando cum Christo paupere et humili vivimus, clamorem pauperum
Patri porrigentes eorumque condicionem vitae effective participantes.
4 Sicut prophetae, psalmistae et ipse Christus nos docuerunt,
oratio nostra non evadat a realitate, sed, exemplo sancti FRancisci,
qui Dominum in leproso invenit, magis in dies incarnetur in condicionibus
vitae, in historiae eventibus, in religiositate populari et in peculiari
regionum cultura. 5 Sic oratio et operatio ab uno eodemque
Spiritu Domini inspiratae, quin inter sese opponantur, ad invicem
complentur. 6 Oratio franciscana
est affectiva, seu oratio cordis, quae nos ad intimam Dei experientiam
ducit. Cum Deum summum bonum, a quo omne bonum procedit, contemplamur,
e cordibus nostris erumpant oportet adoratio, gratiarum actio, admiratio
et laus. 7 Christum intuentes in omnibus creaturis, per
mundum eamus pacem et paenitentiam annuntiantes, omnes invitantes
ad laudes Dei, qua testes eius amoris.
47. 1 Baptismate et professione religiosa ad servitium
Dei consecrati, maxime aestimemus sacram Liturgiam, quae est Iesu
Christi exercitatio sacerdotalis muneris et omnis actionis Ecclesiae
culmen et christianae vitae fons; ac studeamus ex ea personalem
et fraternam vitam spiritualem alere atque christifidelibus eiusdem
thesauros adaperire. 2 Idcirco permagni habeamus Eucharistiae
mysterium et Officium divinum, quae sanctus Franciscus voluit ut
totam fraternitatis vitam informarent. 3 Ad hunc finem
multum proderit in fraternitatibus designare fratres ad praeparandas
actiones liturgicas, ut hae in fidelitate erga normas liturgicas
et, iuxta earundem spiritum, cum creativitate et spontaneitate magis
in dies renoventur. 4 Fratres quoad ritum se accomodent
praescriptis quae pro illa regione, ubi morantur, auctoritas ecclesiastica
competens ediderit.
48. 1 Sacrificium eucharisticum, in quo Iesu Christi
paschale mysterium celebramus donec ipse veniat, plene, conscie
et actuose participemus nihil de nobis retinentes, ut nos totos
recipiat qui se nobis totum exhibet. 2 Quo melius appareat
nos in fractione panis eucharistici ad communionem et cum Christo
et inter nos elevari, in fraternitatibus nostris celebretur cotidie
missa communitatis. Ubi hoc cotidie fieri nequit, saltem periodice
celebretur et ab omnibus fratribus participetur. 3 Ad
manifestandam autem sacrificii, sacerdotii et fraternitatis unitatem,
ubi singularis celebratio necessaria non est, laudabiliter concelebretur.
4 Eucharistia, in qua sub speciebus consecratis ipse
Dominus Iesus Christus praesens nobis adest, in oratoriis vel ecclesiis
nostris asservetur loco et modo praecellenti. 5 Exemplo
sancti Francisci Iesum Christum in Eucharistia praesentem super
omnia veneremur, cum eo nosmetipsos nostrasque actiones Deo Patri
offeramus, et coram ipso, centro spirituali fraternitatis, frequenter
devotas preces fundamus.
49. 1 In sacrificii eucharistici celebratione et in nostris
precibus, conscii sensus catholici sancti Francisci, Deum obsecremus
pro sancta matre Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt,
pro omnibus hominibus totiusque mundi salute, speciali autem modo
pro universa familia franciscana et pro benefactoribus; necnon pio
caritatis affectu omnes defuntos Deo commendemus. 2 Quoad suffragia statuitur: adveniente
obitu Romani Pontificis, ministri generalis et ex-ministri generalis,
ab unaquaque fraternitate celebretur missa pro defunctis. Idem fiat
pro definitoribus et ex-definitoribus generalibus in singulis fraternitatibus
illius coetus ad quem pertinebant. 3 Ad Capitulum provinciale
spectat statuere de suffragiis peragendis pro ministris et ex-ministris
provincialibus, pro fratribus, pro parentibus et benefactoribus.
4 Quolibet anno, post sollemnitatem sancti Francisci,
celebretur ab omnibus fraternitatibus nostris commemoratio pro universis
fratribus et benefactoribus defunctis.
50. 1 Ecclesia non tantum Eucharistiam celebrando, sed
etiam aliis modis, praesertim Liturgiam Horarum persolvendo, se
ipsam in carmine laudis et precatione intercessionis Christo consociat
et nobis tale munus iniungit. 2 Itaque tota fraternitas,
Christi nomine, cotidie ad Liturgiam Horarum in communi celebrandam
congregetur. Ubi haec integra fieri nequit, Laudes et Vesperae minimum
in communi celebrentur. 3 Insuper suadetur ut idem faciant
fratres ubicumque sint aut se invenerint; ac, iuxta locorum adiuncta,
Liturgia Horarum cum fidelibus celebretur. 4 Capitulum
locale, approbante superiore maiore, sic disponat horarium domus
et laboris, ut cursus diei per laudem Dei consecretur, rite ratione
habita etiam specialium adiunctorum personarum, temporum et culturarum.
5 Qui Liturgiam Horarum in communi celebrare nequeunt,
memores sint se etiam in recitatione privata spiritualiter cum tota
Ecclesia et praesertim cum fratribus coniungi; hac eadem profunda
intentione orent illi fratres qui privatim Officium orationis dominicae
dicunt iuxta Regulam.
51. 1 In Liturgia Horarum Deum alloquimur eius verbis
ex Scriptura desumptis, et ipse Deus verbo suo nobis obviam venit
et sermonem nobis confert. 2 Ut verbum Dei altius corda
nostra penetret et totam vitam nostram efficacius informet, Liturgia
Horarum sit viva et actuosa, laudabiliter cum intervallis silentii,
quae magnopere conferunt ad consciam et proficuam celebrationem.
3 Ad imitationem sancti Francisci, qui saepe cantu et
concentu affectus suos exprimebat, actiones liturgicae, saltem diebus
festis, quantum fieri potest, cantu celebrentur. 4 Fratres
non tam attendant melodiam vocis quam potius consonantiam mentis,
ut vox concordet menti, mens vero concordet Deo.
52. 1 Servemus et promoveamus spiritum illum contemplativum
qui e vita sancti Francisci maiorumque nostrorum elucet. Igitur
ampliorem locum ei tribuamus fovendo orationem mentalem. 2
Probata oratio mentalis nos ad spiritum verae adorationis ducit,
intime cum Christo iungit atque sacrae liturgiae in vita spirituali
continuatam praebet efficaciam. 3 Ne autem orationis
spiritus unquam in nobis tepescat, sed in dies magis accendatur,
in vita nostra huic exercitio cotidie incumbere debemus. 4 Superiores
et alii, quibus cura vitae spiritualis est commissa, laborent ut
omnes fratres in orationis mentalis notitia et usu progrediantur.
5 Fratres vero spiritum orationis et orationem ipsam
e genuinis spiritualitatis christianae et franciscanae fontibus
hauriant, ut eminentem scientiam Iesu Christi ediscant. 6
Oratio mentalis est magistra spiritualis fratrum, qui, si veri et
spirituales fratres minores sunt, iugiter interius orant. Orare
enim nihil aliud est quam corde Deum alloqui et, revera, non orat
qui ore dumtaxat cum Deo loquitur. Atque idcirco unusquisque mentali
orationi vel contemplationi operam dare et, secundum Christi optimi
magistri doctrinam, in spiritu et veritate aeternum Patrem adorare
nitatur, sollicita cura studens magis illuminare mentem affectumque
accendere quam depromere verba.
53. 1 Primatus spiritus et vitae orationis omnino in
effectum perducatur sive a fraternitatibus sive a singulis fratribus,
ubicumque degunt, sicut a verbis et ab exemplo sancti Francisci
necnon a sana traditione capuccina exigitur. 2 Maximi momenti
est formare conscientiam de necessitate vitali personaliter orandi.
Sibi quisque frater, quacumque in parte versatur, sumat tempus sufficiens
cotidie ad orationem mentalem v.g., integram horam. 3
Capitula provincialia et localia provideant ut omnes fratres habeant
illud tempus necessarium ad orationem mentalem, sive in communi
sive privatim peragendam. 4 Fraternitas localis in Capitulis
se interpellet circa orationem communitariam et personalem fratrum.
Fratres, in primis superiores, pro eorum munere pastorali, responsabiles
se sentiant ad invicem in vita orationis animanda. 5
Qua discipuli Christi, licet pauperes et fragiles, adeo orationi
instemus ut ad orandum nobiscum invitari possint illi qui Dominum
sincere quaerunt. 6 Summopere colamus spiritum et promotionem
orationis, praesertim interioris, in populo Dei, quod inde ab initio
fuit charisma Fraternitatis nostrae Capuccinorum et, historia teste,
germen genuinae renovationis.
54. 1 Qua filii Dei, sinamus nos manu duci a Spiritu
Sancto in oratione, ut nos in dies crescere faciat in communione
cum Patre et cum fratribus. 2 Mysteria humanitatis Christi,
praesertim Nativitatis et Passionis, in quibus sanctus Franciscus
amorem et humilitatem Domini mirabatur, in spiritu sancti Evangelii
modo speciali recolamus et fidelibus praedicemus. 3 Deiparam
Mariam Virginem sine labe conceptam, filiam et ancillam Patris,
matrem Filii ac sponsam Spiritus Sancti, Ecclesiam factam iuxta
verba sancti Francisci, peculiariter veneremur, praesertim cultu
liturgico et rosario mariano, et eius devotionem in populo promoveamus.
Ipsa enim est mater nostra et advocata, patrona Ordinis nostri,
paupertatis et passionis Filii sui socia, et, experitantia teste,
via ad spiritum Christi pauperis et crucifixi attingendum. 4
Itemque e traditione antiqua beatum Ioseph eius sponsum pie colamus.
5 Venerationem sancti Patris Francisci, formae minorum,
necnon sanctorum praesertim nostrorum, secundum consuetudinem locorum
foveamus et promoveamus, eo tamen sensu, ut huiusmodi veneratio
sacrae liturgiae spiritui semper congruat.
55. 1 Ad vitam nostram religiosam continuo renovandam,
omnes fratres quotannis peragant exercitia spiritualia, necnon alia
periodica intervalla recollectionis habeantur, quae interdum laudabiliter,
pro diversitate munerum, vario modo ordinentur. 2 Ad
hunc finem superiores provideant unicuique, etiam iis qui extra
domum degunt, necessarium tempus et opportunitatem.
56. 1 Omnis fraternitas debet esse revera fraternitas
orans. Cui fini prodest, secundum multiformem Dei gratiam, promovere,
sive in provinciis sive in regionibus, fraternitates recollectionis
et contemplationis, in quibus fratres per aliquod tempus se dedicare
possint spiritui et vitae orationis, sicut Deus eis dederit. 2
Fratres isti, in communione cum fraternitate provinciali, memores
sint eorum quae sanctus Franciscus scripsit pro iis qui in eremitoriis
religiose vivere volunt. 3 Capituli provincialis vel
Conferentiae superiorum maiorum erit de huiusmodi fraternitatum
diiudicare et de earum regimine providere.
57. 1 Silentium, quod est fidelis spiritus interioris
custodia et a caritate in vita communi exigitur, in omnibus fraternitatibus
nostris magni fiat ad servandam vitam orationis, studii et reflexionis.
2 Capituli localis est in nostris fraternitatibus auram
orationis et recollectionis tueri, ea arcendo quae eiusmodi auram
impediunt.
58. 1 Lectio Sacrae Scripturae et aliorum librorum spiritualium
est medium efficax ad nutriendam veram devotionem et ad fovendam
experientiam Dei. Pro qua lectione singuli fratres sufficiens temporis
spatium sibi sumant. 2 Ut prae oculis mentis semper habeamus
viam et vitam quam professi sumus, in unaquaque provincia normae
edantur circa publicam lectionem Sacrae Scripturae, Regulae, Testamenti
et Constitutionum et circa renovationem professionis in communi.
CAPUT IV
De vita nostra in paupertate
Articulus I:
De nostro proposito paupertatis
59. 1
Iesus Christus, Filius Dei, omnia recipiens a Patre et cum Patre
omnia communicans in Spiritu, evangelizare pauperibus missus est.
Propter
nos egenus et in similitudinem hominum factus est, cum esset dives,
ut illius inopia divites essemus. 2 A nativitate in praesepio
usque ad mortem in cruce amavit pauperes, et amorem Patris eos quaerentis
testificabatur in discipulorum exemplum. 3 Ecclesia paupertatem
voluntariam qua signum sequelae Christi intellegit, speciatim in
religiosis, et sanctum Franciscum proponit tanquam imaginem propheticam
paupertatis evangelicae. 4 Paupertate nostra propter
Regnum Dei participamus habitudinem Christi filialem erga Patrem
et eius condicionem fratris et servi inter homines. 5
Evangelica paupertas complectitur disponibilitatem in amore, conformitatem
cum Christo paupere et crucifixo qui venit ministrare, et inducit
ad solidarietatem cum parvulis huius mundi. 6 Naturae
et gratiae dona velut nobismetipsis data non nobis appropriemus,
sed conemur ea in profectum populi Dei plane conferre. 7 Bonis temporalibus
cum gratitudine utamur, ea cum indigentibus participantes, simulque
testimonium perhibentes recti usus rerum hominibus eas cupide appetentibus.
8 Pauperibus revera annuntiabimus Deum ipsum esse cum
eis, quatenus erimus eorum sortis participes.
60. 1 Cum paupertas evangelica permagnum propositum nostrae
rationis vitae sit, in Capitulis sive generalibus sive provincialibus
sive localibus, deliberemus de modo eam in dies fidelius servandi
formis cursui temporis congruentibus ideoque semper reformandis.
2 Peculiari modo tractetur in Capitulis de usu sociali
bonorum fraternitatibus creditorum, sive pecuniarum sive domorum
sive praediorum, quae libenter ad commodum hominum impendamus. 3
Etenim paupertas nostra individualis et communitaria ut authentica
sit, debet esse manifestatio paupertatis interioris quae iam non
interpretatione indigeat. 4 Paupertas sobriam et simplicem
vitae rationem exigit, utputa in vestitu, in cibu, in habitaculis,
et cuiuscumque formae potentiae socialis, politicae vel ecclesiasticae
renuntiationem. 5 Conscia solidarietate vivamus cum innumerabilibus
pauperibus orbis terrae, et labore nostro apostolico inducamus populum
praesertim christianum ad opera iustititae et caritatis ad populorum
progressionem promovendam. 6 Laude digni sunt, qui in
peculiaribus regionis adiunctis vivendo cum pauperibus, eorum condiciones
et aspirationes participantes, eos ad evolutionem socialem et culturalem
atque spem eschatologicam impellunt.
61. 1 Vitam communem servemus, et ea, quae singulis conferuntur,
libenter inter nos communicemus. 2 Bona omnia, etiam
salaria et pensiones, subventiones et assecurationes, quae quovis
modo nobis obveniunt, in usum fraternitatis conferantur, ita ut
singuli ab ea eundem victum, vestitum aliaque necessaria accipiant.
3 Superiores in paupertate servanda fratribus exemplo
praeluceant atque eiusdem observantiam apud eos promoveant.
Articulus II:
De paupertate circa bona
et pecuniam
62. 1 Paupertatem quam promisimus observemus, memores
mentis et verborum sancti Francisci: "Fratres nihil sibi approprient,
nec domum nec locum nec aliquam rem". 2 Igitur,
tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo, dum sumus in via ad
terram viventium, in paupertate et humilitate Domino famulemur.
3 Bonis temporalibus utamur ad necessitates vitae, apostolatus,
caritatis, maxime erga pauperes. 4 Superiores, per se
vel per alios, possunt actus civiles circa bona temporalia ponere,
si et quatenus hoc necessarium sit pro fratribus vel operibus nobis
commissis. 5 Superiores
maiores designent personas physicas vel iuridicas, quarum nomine
bona nobis concredita coram lege civili inscribantur.
63. 1 Ut aeterni Patris filii, anxia sollicitudine seposita,
confidentiam in divinam providentiam ponamus, nosque bonitati eius
infinitae concredamus. 2 Ideo bonis, etiam ad victum
necessariis, ne immoderate provideamus. 3 Media et subsidia
ad necessitates vitae et apostolatus, praesertim nostrum ipsorum
labore, acquiramus. 4 His deficientibus, iuxta leges
Ecclesiae universalis et particularis, confidenter ad mensam Domini
recurramus; ita tamen, ut dum stipem ab hominibus quaerimus, illis
testimonium paupertatis, fraternitatis et franciscanae laetitiae
praebeamus.
64. 1 Sanctus Franciscus, pro suo proprio charismate
paupertatis et minoritatis in Ecclesia, praecepit suis, ne ullo
modo pecuniam reciperent, utpote signum divitiarum, periculum avaritiae
et instrumentum potentiae ac dominationis in mundo. 2
Cum vero, ob mutata tempora, usus pecuniae necessarius sit, fratres,
volentes Patris intentionem adimplere, pecunia utantur tantum ut
instrumento ordinario commutationis et vitae socialis etiam pauperibus
necessario, et ad normam Constitutionum.
65. 1 Superiores, quibus competit vi muneris sollicitam
gerere curam de necessitatibus fratrum, utantur pecunia ad necessaria
vitae, atque ad opera apostolatus et caritatis. 2 Ob
easdem rationes alii quoque fratres, cum licentia superioris, pecunia
uti possunt cum obligatione rationem reddendi. 3 Omnibus
autem, sive superioribus, sive fratribus, usus pecuniae semper talis
esse debet ut modum vere pauperibus congruentem non excedat. 4
Ad paupertatem servandam fratres absque licentia ne adeant amicos,
parentes, propinquos, pecuniam aliasque res petituri.
66. 1 Superioribus, secundum normas a ministro provinciali
de consensu definitorii editas, licet ad cautiones seu, uti aiunt,
assecurationes aut alias formas praevidentiae socialis recurrere,
ubi eiusmodi institutum sociale a publica auctoritate, sive ecclesiastica
sive civili, omnibus aut alicui professionis generi praescribatur,
vel a pauperibus illius regionis communiter usurpetur. 2 Studiose
vero evitent omnia cautionum genera, quae in aliqua regione ubi
morantur speciem luxus aut lucri praeseferunt. 3 Attamen
opportunum est ut ipsi pecuniam vere necessariam, more hominum modestae
condicionis, collocent apud mensas argentarias aut alia instituta
eiusdem generis, etiam cum moderato foenore. 4 Fundationes autem, legata perpetua,
hereditatesques cum iuribus et oneribus perpetuis ne accipiant.
67. 1
Fratres hominibus vita sua ostendant se voluntaria paupertate a
cupiditate, omnium malorum radice, et anxia sollicitudine de crastino
liberari. 2 Idcirco superiores in usu pecuniae, servata
modica securitate, quamlibet coacervationem ac negotiationem studiose
evitent. 3 Pro omni usu bonorum, etiam pecuniae, provinciae,
fraternitates et fratres adhibeant uti criterium accuratum et practicum:
minimum necessarium, non autem summum permissum. 4 Ne
res iniuste retinendo sancti Francisi degeneres filii fiamus, bona
quae uni fraternitati necessaria non sunt, tradantur sive superioribus
maioribus pro necessitatis circumscriptionis, sive pauperibus sive
pro populorum progressione, iuxta normas a Capitulo provinciali
datas; de illis omnibus reflexio communis saepius fiat in Capitulo
locali. 5 Fratres in Capitulo locali ad mentem Constitutionum
reflexionem de recto usu bonorum instituant circa recreationes,
accumulationem vestium, dona personalia, itinera et similia. 6
Promptae sunto singulae eiusdem areae fraternitates necnon Ordinis
provinciae ad bona vel necessaria, occurrente penuria, inter se
et cum aliis communicanda. 7 Ministri generalis de consensu
definitorii est de superfluis provinciarum disponere. 8
Cetera iuris universalis praescripta circa contractus et alienationes
ad amussim serventur.
Articulus III:
De paupertate in aedificiis
nostris
68. 1
In humilibus et pauperibus domibus vitam nostram ducere debemus,
semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini. 2
In seligendo situ novae domus, vita nostra paupertatis, bonum spirituale
fratrum et diversa ministeria exercenda prae oculis habeantur; et
sic disponantur habitationes, ut nemini, praesertim humilioribus,
imperviae appareant. 3 Attamen
domus ad fraternitatis necessitates et ministeria sint aptae, orationi
et labori et vitae fraternae faventes.
69. 1 Ministro provinciali de consensu definitorii, servatis
de iure servandis, competit constructio, acquisitio et alienatio
domorum nostrarum. 2 Absolutis domibus, superior localis
sine consultatione Capitulis localis, consensu consiliariorum et
licentia superioris maioris nihil aedificet vel diruat neque aedificia
ad ampliorem formam ducat. 3 De conservatione domorum
et custodia rerum superior localis, obtento in rebus maioris momenti
consensu consiliariorum, accurate determinet.
70. 1 Ecclesia sint simplices, dignae et mundae. 2
Diligenter curetur ut ad liturgicas actiones exsequendas et ad fidelium
actuosam participationem obtinendam idoneae sint. 3 Sacristiae
aptae et sufficienter sacra suppellectili provisae esse debent.
4 Omnia quae ad cultum inserviunt, sint decora et legibus
liturgicis accommodata, quin paupertas et simplicitas laedantur.
Articulus IV:
De bonorum administratione
71. 1 Ad pecuniam aliaque bona administranda in curiis
cum generali tum provincialibus sint oeconomi, a proprio superiore
maiore de consensu definitorii nominati. 2 In singulis
etiam domibus sint oeconomi locales, a ministro provinciali de consensu
definitorii nominati, quorum officium ordinarie in maioribus domibus
a munere superioris sit distinctum. 3 Oeconomi sint veri
periti, et munus gerant sub directione et vigilantia sui superioris,
ad normam iuris et iuxta praescripta definitorii. 4 Omnes
oeconomi, administratores et superiores locales, tempore et modo
a superioribus maioribus statutis, de administratione accuratam
rationem reddant eisdem superioribus, consiliariis localibus et
Capitulo locali. 5 Occasione relationis triennalis, ministri
provinciales, documento a definitorio subsignato, ministro generali
fidelem reddant rationem de oeconomica condicione provinciae, ut
possit necessitatibus rite prospici atque paupertatis observantiae
efficaciter invigilari. 6 Talem relationem de re oeconomica
etiam viceprovincialis et superior regularis reddant proprio superiori
maiori, subsignatam, si commode fieri potest, a consiliariis. 7
Minister generalis de statu oeconomico Ordinis, modo a Capitulo
generali statuendo, in eodem Capitulo referat. 8 Idem
faciant superiores maiores in suis quisque Capitulis. 9
Administratio bonorum, quantum fieri potest, committatur laicis,
praesertim cum de operibus socialibus et caritativis agitur, in
quibus fratres solummodo directionem spiritualem habeant. 10 In
administratione bonorum praescripta iuris universalis adamussim
serventur.
72. 1 Commendatur constitutio in provinciis et viceprovinciis
unius vel plurium commissionum de rebus oeconomicis, quarum erit
consilium praebere in administrandis bonis, in aedificandis, conservandis
et alienandis domibus. 2 Quae commissiones statuuntur
a Capitulo, quod etiam earum competentiam determinat. Membra autem,
quae ex parte laici esse possunt, a superiore maiore de consensu
Consilii nominantur.
73. 1 A ministro generali de consensu definitorii
statuantur, iuxta diversam nummorum vim, et praevie consultis superioribus
maioribus aut, si casus ferat, Conferentiis superiorum maiorum,
limites, ultra quos superiores maiores consensum Consilii vel licentiam
superioris, scripto dandam, expetere tenentur ad valide obligationes
contrahendas, bona alienanda et expensas extraordinarias faciendas.
2 Superior maior de consensu Consilii idem faciat, mutatis
mutandis, pro superioribus localibus propriae circunscriptionis.
3 Extraordinariae autem censentur expensae, quae non
sint necessariae sive superiori maiori ad suum munus exercendum
aut ordinarium fratrum servitium, sive superiori locali ad eas res,
quae ad ordinariam curam fraternitatis sibi commissae non pertinent.
74. 1 In evangelicam paupertatis viam vocati, assuescamus
penuriam pati, ad exemplum Christi, memoresque sancti Francisci,
qui ita voluit esse pauper ut, omnibus rebus et vinculis cordis
exutus, totum se traderet Patri curam de nobis habenti. 2
Neque de falsi nominis pauperum numero esse velimus, qui pauperes
esse amant, eo tamen pacto, ut nihil eis desit. 3 Recogitemus
evangelicam paupertatem eiusque perfectionem in plena disponibilitate
erga Deum et homines praecipue consistere. 4 Quapropter
nullo terrenis bonis inhaereamus inordinato affectu, ita ut hoc
mundo utamur tamquam non utentes, ad Patris gloriam eiusque filiorum
emolumentum.
CAPUT V
De modo laborandi
75. 1 Deus Pater, qui usque modo operatur,
per gratiam laboris ad cooperationem nos vocat in creatione perficienda
et simul propria personalitate excolenda, quo fratribus coniungimur
et societatem ad meliorem condicionem promovemus. 2 Labori
Iesus Christus novam dignitatem contulit eumque instrumentum salutis
universorum effecit, tum manibus laborando, tum miseriam humanam
sublevando, tum nuntium Patris praedicando. 3 Sanctus
Franciscus fratres suos admonuit ut fideliter devoteque laborarent
et suo exemplo de dignitate laboris testimonium perhibuit, in hoc
quoque particeps factus condicionum vitae hominum. 4
Qua fideles eius asseclae, iuxta primigeniam capuccinorum traditionem,
ut veri minores condicioni complurium operariorum assimilati, laeto
animo, in Dei laudem labori cotidie incumbamus, otium fugiamus et
servitium fratribus aliisque hominibus, in spiritu solidarietatis
praebeamus.
76. 1 Labor est fundamentale medium sustentationis nostrae
et exercitii caritatis erga alios homines, praesertim dum fructum
laboris nostri cum eis communicamus. 2 Labor singulorum
fratrum sit totius fraternitatis expressio. Suas quisque vires,
iuxta ingenium a Deo datum atque condicionem aetatis et valetudinis,
plene et gaudenter impendant, rationem habensnecessitatum fraternitatis.
3 Caveant fratres ne in ipso labore supremum finem constituant
vel in illo inordinatum affectum ponant neve impediant spiritum
orationis et devotionis cui debent cetera temporalia deservire.
4 Itaque, nimiam actuositatem vitent, quae etiam formationem
permanentem impedit.
77. 1 Varia laboris genera, iuxta cuiusque habilitates
ac specialia dona Dei, diversimode nobis singulis conveniunt. 2
Ministeria ac servitia assumamus quatenus vitae fraternitatis nostrae
congruant vel necessitas Ecclesiae et hominum ea exigat. 3
Potissimum nos decent opera quae paupertatem, humilitatem ac fraternitatem
clarius manifestant; nullum enim laborem aliis viliorem reputamus.
4 Ad gratiam laboris nobis ipsis aliisque fructuosiorem
reddendam, in varietate navitatis, indolem communitariam servare
curemus, prompti ad nos invicem adiuvandos coniunctim laborantes,
et sic etiam in conversione cordis proficientes. 5 Semper
autem in mente teneamus vocationem nostram apostolicam, ut per quamlibet
activitatem testimonium Christi hominibus praebeamus.
78. 1 Fratres per totam vitam, in suo quisque officio
et munere, culturam spiritualem, doctrinalem et technicam perficere
ac sua propria ingenia colere studeant, ita ut Ordo noster vocationi
suae in Ecclesia continue respondere possit. Quapropter navitas
intellectualis, eodem modo ac ceteri labores, ut expressio personae
in eius vitali motu consideranda est. 2 Labori autem
manuum incumbere fratres prompti sint secundum traditionem primigeniam
Ordinis, quatenus caritas fraterna vel oboedientia id requirit,
salvis tamen officiis unicuique propriis. 3 Superiores,
quantum fieri potest, discernentes dona ac facultates singulorum
fratrum et utilitates fraternitatis atque Ecclesiae, opportunitatem
eis praebeant in specificis materiis peritiae sibi acquirendae,
et adiumenta et tempus ad hoc libenter provideant. 4
Curent etiam superiores, pro bono Ecclesiae, Ordinis, ipsorumque
fratrum, in officiis ac muneribus assignandis, ad eorum aptitudinem
et peritiam attendere, neque eos a laboribus, in quibus periti sint,
facile retrahant.
79. 1 Liceat fratribus apud extraneos quoque laborare,
prout zelus animarum ac studium sublevandi nostras aliorumque necessitates
postulent, secundum diversas provinciarum condiciones et iuxta normas
a ministro provinciali de consensu definitorii aut a Conferentia
superiorum maiorum necnon ab Episcopo dioecesano datas. 2
Hoc semper firmum sit, ut fratres extra operantes tam inter se quam
cum aliis fratribus in unione vivant. 3 Omnibus vero
testimonium evangelicum exhibeant et caritatem Christi praesentem
reddant, inopibus praebeant auxilium, quin unquam se imprudenter
implicent negotiis statui nostro haud congruentibus.
80. 1
Quidquid fratres in mercedem pro labore recipiunt ad fraternitatem
pertinet, ac proinde semper integre superiori tradendum est. Labor
autem fratrum non ex mera pro illo retributione accepta aestimetur.
2 Fratres autem ne se dedant activitatibus quae cupiditatem
lucri vel vanam personae gloriam contra spiritum paupertatis et
humilitatis excitant. 3 Immo semper parati sint ad laborandum
etiam sine mercede, quoties caritas hoc postulet aut suadeat.
81. 1 Recreatione congrua, ad consortium fraternum fovendum
et vires reficiendas, fratres cotidie fruantur, atque omnibus concedatur
aliquod temporis spatium pro se ipsis. 2 Iuxta consuetudines
aut possibilitates regionum, recreationes speciales et quoddam tempus
feriarum dentur; quae recreationes et vacationes fiant modo statui
nostro fratrum minorum consentaneo.
82. 1 Apostolus Paulus admonet: "Dum tempus
habemus, operemur bonum ad omnes." 2 Scientes igitur
salutem nostram ex opportunis temporibus pendere, quae numquam revertuntur,
et homines atque communitates nonnisi decursu temporis incrementum
capere, vigilanter respondeamus Deo sic per tempus nobis occurrenti.
3 Ne tempus opportunum praetergrediamur aut inutiliter
consumamus, activitates et opera nostra respondeant condicionibus
temporis praesentis, cum sapienti futurorum praevisione et planificatione,
nec praetermissis hodiernis adiumentis technicis. 4 Tempus
liberum in convenientes occupationes mentis et corporis impendamus;
pretiosum autem nobis fiet praesertim si per varia media idonea
in dies melius modos cogitandi et sentiendi hominum nostri temporis
cognoscamus, ut sic per laborem nostrum ad christianam animationem
mundi efficacius cooperemur.
CAPUT VI
De vita nostra in fraternitate
83. 1
Iesus Christus, primogenitus in multis fratribus, e genere humano
veram fraternitatem efformat. 2 Praesens est uti vinculum
unitatis in medio eorum qui in eius nomine congregantur. 3
Ecclesia, utpote communitas omnium credentium, favet institutis
quorum sodales in communione vitae et caritatis commercium fraternum
instaurant. 4 Ita non solum dignitas humana filiorum
Dei in libertate evolvitur, sed etiam virtus apostolica augetur.
5 Sanctus Franciscus, Deo inspirante, originem dedit
formae vitae evangelicae, quam fraternitatem vocavit, iuxta exemplum
vitae Christi eiusque discipulorum. 6 Ideo nos hanc formam
profitentes, vere constituimur Ordo fratrum. 7 Inde uniti
fide in Deum Patrem nostrum, nutriti ex mensa tam verbi divini quam
Eucharistiae, diligimus inter nos, ut mundus nos Christi discipulos
agnoscere possit.
Articulus I:
De vita fraterna colenda
84. Nos, tanquam
fratres a Domino invicem dati ac diversis donis praediti, aliis
alios grato animo sucipiamus. Idcirco, ubicumque moramur, in Iesu
nomine congregati, cor unum et anima una simus, ad maiorem semper
perfectionem progredi contendentes et, ut veri discipuli Christi,
nos mutuo ex corde diligamus, alter alterius onera defectusque portantes,
et in divino amore fraternaque caritate nos sine ulla intermissione
exercentes, nobis invicem et omnibus virtutis exemplum praebere
studentes atque propriis passionibus pravisque inclinationibus vim
inferentes. 2 Colamus mutuum
colloquium, experientias inter nos cum confidentia communicantes
et necessitates manifestantes. Porro spiritus fraternae comprehensionis
et sincerae aestimationis pervadat omnes. 3 Ratione eiusdem
vocationis fratres aequales sunt. Quapropter, secundum Regulam,
Testamentum ac primigeniam capuccinorum consuetudinem, omnes sine
distinctione vocemur fratres. 4 Praecedentia ad servitium
fraternitatis necessaria provenit ex muneribus et officiis quae
actu exercentur. 5 Porro, in ambitu Ordinis, provinciae
et fraternitatis localis, omnis officia et servitia cunctis fratribus
pervia sint oportet, attentis tamen iis actibus qui ordinem sacrum
requirunt. 6 Omnes secundum dona sibi data inter se adiuvent,
etiam in servitiis quae in domibus nostris cotidie praestanda sunt.
85. Curemus ut aetatis diversitas in fraternitatibus nostris ad
concordiam animorum et mutuum complementum ferat. 2 Caritativae
sollicitudinis et gratitudinis signa erga fratres aetate provectos
manifestentur. 3 Iuvenes in aequa aestimatione fratres
grandioris aetatis habeant et experientia eorum libenter utantur.
4 Seniores autem novas sanasque vitae et actuositatis
formas probent, et utrique divitias cuique proprias inter se communicent.
86. 1 Aegrotante aliquo fratre, superior illico omnia
corporis et animae necessaria cum fraterna caritate provideat, iuxta
exemplum et monitum sancti Francisci, et infirmum curae alicuius
fratris idonei necnon, si casus ferat, medici committat. 2
Valetudinarium sit in convenienti parte domus, etiam extra clausuram
situm. 3 In provinciis, ubi utile esse videtur, valetudinarium
provinciale constituatur. 4 Quilibet frater, considerans
personam Christi patientis in infirmo abscondi, recogitet quid in
casu infirmitatis sibi factum velit, necnon memoria recolat quae
sanctus Franciscus scripsit in Regula: nullam matrem adeo teneram
et in filium suum propensam esse, qualem in fratrem suum spiritualem
quemlibet nostrum esse oportet. 5 Unusquisque ergo satagat fratri suo
infirmitate laboranti curam adhibere, eum libenter visitare et fraterne
consolari. 6 Superior frequenter aegrotos fraterne visitet
nec praetermittat animum aegrotantis per se vel per alium spiritualiter
erigere et eum, si periculoso morbo laborare noverit, prudenter
de gravitate condicionis certiorem reddere et ad sacramenta disponere.
87 1 Aegrotantes fratres recordentur statum nostrum fratrum
minorum. 2 Sui ipsorum curam medico sibique inservientibus
relinquant, ne cum animae suae nocumento sanctam violent paupertatem,
sed de omnibus gratias referant Creatori. 3 Meminerint
se aerumnis morbi et infirmitatis libere acceptis invitari, secundum
vocationem suam, ad pleniorem conformitatem cum Christo patienti,
cuius aliquam in semetipsis dolorum particulam, pio corde, experiri
curent; Franciscum imitentur, qui Dominum laudabat propter sustinentes
pace animi infirmitates aerumnasque, secundum eius sanctissimam
voluntatem. Meminerint etiam se, adimplendo in carne sua ea, quae
desunt passionum Christi redemptoris, ad populi Dei salutem necnon
ad totius mundi evangelizationem conferre, et vitam fraternam roborare
posse.
88. 1 Superiores vitam communem constanter foveant. 2
In constituendis fraternitatibus, sive in domibus nostris sive in
habitationibus conductis, rationem habeant indolis personalis fratrum
et necessitatum vitae atque apostolatus, laborem consociatum sic
promoventes. 3 Ad domos vel habitationes communicationi
faventes, accessus externorum prudentia et discretione ita temperetur,
ut aura intimitati, orationi et studio congruens protegatur. 4 Ad vitam religiosam tuendam in domibus
nostris servetur clausura, seu ambitus solis fratribus reservatus.
5 Ubi autem propter peculiaria adiuncta clausura servari
nequit, superior maior, de consensu sui Consilii, providebit normis
ad circunstantias locales adaptatis. 6 Superioris maioris est clausurae fines
accurate praescribere aut legitimis de causis mutare, et eam ad
tempus auferre. 7 In casibus urgentibus et per modum
actus, superior localis potest ab ea dispensare. 8 Ad
fovendam quietem orationi et studio requisitam, ii, qui ad domos
nostras accedunt, ordinarie recipiantur in collocutoriis, quae iuxta
regulas simplicitatis, prudentiae et hospitalitatis sint disposita.
89. 1 Fraternitates autem nostrae ne intra domus parietes
coarctent caritatem suam, sed potius evangelica sollicitudine necessitatibus
hominum pateant, iuxta indolem specialem uniuscuiusque domus. 2
In fraternitati admitti possunt laici qui velint vitam nostram intimius
participare, sive quoad orationem, sive quoad commercium fraternum
et apostolatum. 3 Si agitur de participatione temporanea,
habeatur consensus Capituli localis; si vero de participatione protracta,
insuper consensus superioris maioris requiritur. 4 Superior
maior, consentiente Consilio, admittere potest laicos ut familiares
perpetuo Deo dicatos, praevia conventione peracta de mutuis iuribus
et obligationibus.
90. 1 Fraternitas ipsa communi reflexione sub ductu superioris
usui mediorum communicationis socialis invigilet, ita ut simul protegantur
paupertas, vita orationis, communio fraterna et labor, et ea bono
et operositati omnium inserviant. 2 In eorum usu moderamen
et criterium maturum selectionis adhibeantur; ea autem, quae fidei
et moribus et vitae religiosae infensa sunt, studiose evitentur.
3 Fratres, praesertim superiores, curent ut gesta maioris
momenti, tam in fraternitatibus quam in provinciis et in toto Ordine,
mediis aptis nota fiant.
91. 1 Fratres, antequam e domo religiosa exeant, petant
superioris licentiam more in provincia usitato. 2 Ad
itinera autem suscipienda quod attinet, quilibet frater, antequam
licentiam petat, in conscientia sua rationes perpendat sub lumine
status paupertatis, vitae spiritualis et fraternae, necnon testimonii
populo praebendi. 3 Superiores prudentiam adhibeant in
dandis licentiis ad itinera facienda. Ministri generalis est de
consensu definitorii, dare normas de licentiis ad itinera pro toto
Ordine, ministri autem provincialis, de consensu definitorii, pro
sua provincia. 4 Quod attinet ad diuturnam commorationem
extra domum fraternitatis, serventur normae iuris universalis. 5
Fratres in usu mediorum locomotionis memores sint status nostrae
paupertatis et humilitatis. 6 Iudicium de opportunitate habendi
vehicula ad ministerium et officium ed ad servitium fraternitatis
utilia necnon de eorum usu ad ministrum provincialem, audito definitorio,
pertinet.
92. 1 Fraterna caritate et laeto animo accipiantur omnes
fratres qui ad nos veniunt. 2 Ubi fieri possit, fratres
itinerantes libenter ad domos Ordinis accedant, saltem pernoctandi
causa. 3 Litteras oboedientiales superiori sua sponte
exhibeant atque vitam fraternitatis participent, sese loci usus
conformando. 4 Convenit autem ut, quoad fieri poterit,
adventum suum superiori tempestive nuntient. 5 Fratres
qui in alias provincias formationis causa vel ex aliis rationibus
mittuntur, a superioribus et fraternitatibus localibus veluti propria
membra acceptentur; ipsi autem fraternitati plene sese inserant,
attentis praescriptis numeri 113,5 Constitutionum. 6
Quodsi fratres studiorum causa diutius in alienae provinciae domo
degunt, superiores maiores quorum interest fraterne componant quae
por expensis vitae solvenda sunt.
93. 1 Fratres qui, in adiunctis particularibus, cum benedictione
oboedientiae, extra domum vitam degere debent, cum sint membra illius
fraternitatis cui adscripti sunt, eius bonis sicut ceteri fruantur.
2 Qui cum fraternitate coniunctos semper se sentiant
et vicissim ad Ordinis incrementum spirituale ac sustentationem
materialem conferre ne omittant. 3 Ut veri in sancto
Francisco fratres, domos nostras adeant, et ad tempus in eis commorari
ament, praesertim spiritualis recollectionis causa. 4
Ibi cum caritate recipiantur, eisque animae et corpori necessaria
adiumenta praebeantur. 5 Superiores provinciales et locales
fraterna sollicitudine eos curent, saepiusque visitent et confortent.
6
Commendatur etiam, imprimis superioribus maioribus, ut aequitatem
et evangelicam caritatem erga fratres ad saeculum redeuntes servent.
94. 1 Coetuum religiosorum varietas, quae a consilio
Dei ad bonum Ecclesiae sucrevit, etiam in una eademque spirituali
familia franciscana ita floret, ut charisma Fundatoris per multos
fratres et sorores, Ordinis quoque Saecularis, virtutem suam diffundat
atque exerceat. 2 Fraterna igitur eiusdem spiritus communione
vivamus atque libenter mutua cooperatione promoveamus studia et
communia incepta de vita et actuositate franciscana. 3
Specialis necessitudo a nobis colenda est erga sorores nostras,
quae vitam contemplativam profitentes cotidie laudis sacrificium
offerunt, Deo adhaerere in solitudine ac silentio satagunt, atque
Ecclesiam arcana fecunditate apostolica dilatant. Similiter
fraterno affectu unimur illis religiosis institutis quae Ordini
nostro spiritualiter coniuncta sunt. 4 Erga parentes,
necnon propinquos, benefactores et adiutores, aliosque qui ad nostram
familiam spiritualem pertinent, officia pietatis ac familiaritatis
rite adimpleamus, eosque in precibus quoque communibus Deo commendemus.
95. 1 Item in ambitu familiae franciscanae peculiarem
locum obtinet Fraternitas seu Ordo Franciscanus Saecularis, qui
genuinum eius spiritum et participat et promovet et necessarius
ad plenitudinem charismatis franciscani aestimandus est. 2
In eo fratres et sorores, a Spirito Sancto impulsi, adurgentur ad
caritatis perfectionem in suo saeculari statu attingendam per professionem
vivendi Evangelium instar sancti Francisci. 3 Ordo Franciscanus
Saecularis origine, historia et communione vitae Ordini nostro coiunctus
et eius curae a Sancta Sede commissus est. 4 Unde fratribus
cordi sit sodalibus Ordinis Saecularis sensum vere fraternum praebere,
eorum exemplo fidelitatem erga vitam evangelicam nutrire et ipsum
Ordinem efficaciter fovere cum apud clericos saeculares tum apud
laicos. 5 Superiores nostri potestatem habent erigendi
fraternitates Ordinis Franciscani Saecularis in omnibus domibus
nostris et etiam alibi, servatis de iure servandis. Invigilent ut
vera reciprocitas vitalis inter fraternitates Ordinis nostri et
sodalitates Ordinis Saecularis foveatur. 6 Curent superiores
ut, viribus unitis et coordinatis cum aliis Familiis franciscanis,
Fraternitati Saeculari prestetur, ad normam legislationis eius propriae
et iuris universalis, continua et diligens assistentia spiritualis
et pastoralis, praesertim per fratres idoneos huic ministerio rite
deputatos. 7 Fratres vero libenter praestent assistentiam
spiritualem huic Ordini. Memores semper eius condicionis saecularis,
ne se immisceant in eius regimen internum, salvis casibus in iure
expressis. 8 Signo corresponsabilitatis tam in nominatione
assistentium quam in erectione fraternitatum gubernium respectivae
sodalitatis Ordinis Franciscanis Saecularis consulatur. 9
Item promoveantur et spiritualiter adiuventur omnes consociationes,
maxime iuvenum, spiritum sancti Francisci colentes. Domus nostrae
pro omnibus, clericis et laicis, qui Francisci ductu Christi vestigia
sequi volunt, centrum fraternae adunationis et inspirationis fiant.
96. 1 Christus, ipse peregrinus in terris, in novissimo
iudicio iis, qui a dextris eius erunt, dicturus est: "Hospes
eram, et collegistis me". 2 Et sanctus Franciscus
voluit, ut quicumque ad domos nostras veniret benigne reciperetur;
proinde omnes, praesertim afflictos et aerumnosos, maxima caritate
excipiamus et in necessitatibus eorum adiuvemus. 3 Illi
autem, potissimum sacerdotes et religiosi, quos iuxta locorum adiuncta
in ipsam domum accipi licet, a fraternitate cum omni humanitate
tractentur.
Articulus II:
De vita fratrum in mundo
97. 1 De mundo creato et redempto maxime gaudens,
sanctus Franciscus non solum cum hominibus sed etiam cum omnibus
creaturis se fraterno foedere iunctum sentiebat, sicut ipse in cantico
fratris Solis miro praeconio celebravit. 2 Huiusmodi
contemplatione illuminati, admiremur et protegamus creationis opera,
quorum Christus est principium et finis, quaeque scientificis investigationibus
etiam magis perspicua evadunt, nosque ducunt ad Patrem in eius sapientia
et potentia adorandum. 3 Magni ergo aestimemus omnia
quae hominis ingenium e rebus creatis deprompsit, praecipue in operibus
culturae et artis, quibus nobis dona Dei revelatur. 4
Mundum quoque hominum, quem sic Deus dilexit ut Filium suum unigenitum
daret, in mysterio Christi conspiciamus. 5 Nam, etsi
multis peccatis detentus, non parvis tamen facultatibus praeditus,
lapides vivos praebet qui coaedificantur in habitaculum Dei, quod
est Ecclesia.
98. 1 Sanctus Franciscus divina inspiratione agnovit
se ad homines in novitate vitae reformandos missum esse. 2
Ideo novam formam vitae evangelicae excitans, ipse cum de mundo
iam non esset, in mundo tamen remansit, atque etiam Fraternitatem
suam inter homines vivere et operari voluit, ad laetum nuntium conversionis
evangelicae et opere et sermone testificandum. 3 Quapropter
et nos, eius missionis participes effecti, veluti fermentum evangelicum
in medio mundi ita vivamus, ut homines, videntes nostram fraternam
in spiritu beatitudinum compositam, Regnum Dei iam inter se inchoatum
esse percipiant. 4 Sic praesentes in mundo erimus ad
serviendum Deo viventi et in caritate, humilitate, et franciscana
laetitia, pacem et bonum in mundi et Ecclesiae profectum operabimur.
99. 1
Pacem et salutem, secundum sancti Francisci spiritum, non solum
ore annuntiemus, sed et opere fraterna caritate animato diffundamus.
2 Huiusmodi animo impulsi, eos qui odio, invidia, contentionibus
opinionum, classium, stirpium et populorum separantur, ad pacificam
stabilemque convivendi rationem evangelico modo inducere conemur.
3 Ideoque vires in fraternitate nostra latentes componamus
cum illis inceptis et institutis sive regionalibus sive internationalibus
quae ad generis humani unitatem, iustitiam universalem et pacem
apte contendunt.
100. 1 Providentia Patris super omnia confisi, in spe
et franciscano gaudio ambulemus in mundo, ut exinde coaevorum nostrorum
fiducia roboretur. 2 Liberati a vanis sollicitudinibus
huius saeculi, et tanquam divinae providentiae cooperatores, debitores
nos sentiamus ut actione nostra pauperum necessitatibus subveniamus
et maxime tempore calamitatis publicae omnibus egentibus servitia
et bona fraternitati praestemus. 3 Etenim, exemplo sancti
Francisci, qui magnam miserationem erga pauperes habuit, necnon
auctorum capuccinae fraternitatis, qui pestilentia laborantibus
adsederunt, oportet ut vivamus prope fratres egentes praesertim
aegrotos, animo affecti ad fraternum servitium praestandum pro eis.
4 Scientes vero providentiam divinam non tantum per eventus
et facta manifestari hominibus, sed etiam per conceptus mentis et
ideologias, quae veluti signa temporum aestimantur, nos ea aperto
et fidenti animo sic conspicere debemus, ut praesentiae Dei in historia
mundi et in societatis evolutione agentis cooperemur. 5
Sic veritatem in caritate facientes, testes erimus spei in Dominum
Deum et adiutores hominum bonae voluntatis, quos ad confitendum
Deo Patri omnipotenti et summo bono inducemus.
CAPUT VII
De fratrum vita paenitentiae
101. 1
Iesus Christus, Evangelium Regni annuntians, homines ad paenitentiam
vocavit, id est ad totalem sui ipsorum mutationem, qua cogitare,
iudicare, vitamque suam componere incipiunt ea sanctitate et caritate
Dei quae in Filio manifestatae sunt. 2 Haec conversio
in novam creaturam, quae initium sumit a fide et baptismate, continuum
conamen exigit, quo magis in dies nobismetipsis renuntiamus. Soli Domino viventes, cum hominibus, praesertim pauperibus,
necessitudines novas habentes, paenitentia ad fraternitatem evangelicam
aedificandam corroboramur. 3 Sanctus Franciscus, gratia
Domini, vitam paenitentiae-conversionis coepit misericordiam exercens
erga leprosos et exodum suum de saeculo fecit. 4 Magno
spiritus fervore et gaudio mentis, vitam suam iuxta Evangelii beatitudines
instituit et paenitentiam indesinenter praedicavit, opere et verbo
omnes homines animans ad crucem Christi ferendam, et voluit ut fratres
viri paenitentiae essent. 5 Ordinis nostri proprius est
spiritus paenitentiae, in vita austera; nos etenim exemplo Christi
et sancti Francisci vitam arctam elegimus. 6 Eodem spiritu
moti ac peccatum in nobis et in societate humana perspicientes,
ad nostram aliorumque conversionem continuo contendamus, ut Christo
crucifixo et resuscitato configuremur. 7 Tali studio,
adimplendo ea quae desunt passionum Christi, opus Ecclesiae, sanctae
simul et semper purificandae, participamus, ac Regni Dei adventum
in familiam humanam caritate perfecta adunandam promovemus.
102. 1 Paenitentia, qua exodus et conversio, est cordis
habitudo quae externam manifestationem in vita cotidiana exigit.
2 Paenitentes franciscani semper eminere debent delicata
et affectuosa caritate et laetitia, sicut sancti nostri, sibimetipsis
rigidi, erga ceteros autem bonitate et obsequio pleni fuerunt. 3
Omni tempore, spiritu conversionis et renovationis incitati, operibus
paenitentiae incumbamus, secundum Regulam et Constitutiones et prout
Deus nobis inspiraverit, ut mysterium paschale Christi magis ac
magis in nobis operetur. 4 In primis meminerimus ipsam
vitam nostram Deo dicatam eximium esse penitentiae genus. 5
Inde paupertatem, humilitatem, molestias vitae, laborem cotidie
fideliter adimplendum, disponibilitatem ad servitium Dei et proximi
et ad consortium fraternum fovendum, pondus infirmitatis vel annorum,
quin etiam persecutiones propter Regum Dei, pro nostra aliorumque
salute offeramus, ut patientes cum patientibus, in conformatione
nostra cum Christo semper gaudeamus. 6 Nos eandem viam
conversionis sancti Francisci sequamur, obviam euntes praecipue
iis qui, nostris temporibus, derelicti omnique ope destitui sunt.
103. 1 Christus Dominus, omnium exemplar, missione a
Patre accepta et ductus a Spiritu Sancto, ieiunavit in deserto quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, et etiam eius discipulus sanctus
Franciscus, imitandi Dominum desiderio accensus, in ieiuniis et
orationibus vixit. 2 Tempus adventus et in primis quadragesimae
Paschatis, necnon singulae sextae feriae habeantur a nobis ut tempora
intensioris paenitentiae tum privatae tum communis. 3
Commendantur insuper quadragesima vulgo Benedicta ac pervigilia
sollemnitatum sancti Francisci et Immaculatae Conceptionis beatae
Mariae Virginis. 4 His diebus promptiore animo incumbamus
illis operibus quae conversioni favent: orationi, recollectioni,
auditione verbi Dei, mortificationi corporali et ieiunio in fraternitate.
Quod autem de mensa Domini ex maiore parsimonia nobis provenit,
cum aliis pauperibus fraterne communicemus, atque opera misericordiae,
iuxta morem nostrum traditionalem, ferventius exerceamus. 5
Ad legem vero abstinentiae et ieiunii quod attinet, servent fratres
praescripta Ecclesiae sive universalis sive particularis. 6
Capituli autem provincialis est, tum de diebus ieiunii et abstinentiae,
tum de modo ieiunandi pro variis locorum ac temporum adiunctis ulterius
decernere.
104. 1 Ad vitam vere evangelicam ducendam, memores passionis
Iesu, ad exemplum sancti Francisci et sanctorum fratrum nostrorum,
vita nostra sit in omnibus simplex et parca, ut convenit pauperibus.
Mortificationem
etiam voluntariam exerceamus, nosmetipsos libenter moderantes in
cibo potuque, in spectaculis aliisque oblectamentis. 2
Superiores autem in rebus providendis, praesertim infirmis, caritatis
praeceptum et exemplum sancti Francisci prae oculis habeant.
105. 1 Corde dolentes de nostris aliorumque peccatis,
atque in novitate vitae ambulare desiderantes, exercitia paenitentialia
peragamus, utique accommodata diverso sentiendi modo iuxta regiones
et tempora. 2 Nominatim commendantur correptio fraterna
quam Iesus docet, colloquium inter fratres de sui ipsorum vita sub
lumine Evangelii et aliae penitentiae evangelicae formae, praesertim
communiter factae. 3 De his vero aliisque formis paenitentiae
communitariae, Capitula provincialia, iuxta regionum adiuncta, opportunas
normas edant.
106. 1 In sacramento paenitentiae vel reconciliationis
non modo fratres sed et fratrum communitas purificatur et sanatur
ad instaurandam unionem cum Salvatore simulque reconciliationem
in Ecclesia. 2 Quo sacramento insuper beneficium mortis
et resurrectionis Christi experti, Eucharistiam et Ecclesiae mysterium
intimius participamus. 3 Purificati et renovati per sacramenta
Ecclesiae, vitam nostram franciscano-capuccinam in dies melius vivimus.
4 Unde permagni aestimemus frequentem peccatorum nostrorum
confessionem necnon cotidianum examen conscientiae et directionem
spiritualem. Commendatur etiam celebratio paenitentiae communitaria.
107.1 Facultatem ad sacramentales confessiones fratrum
excipiendas confert, praeter Ordinarium loci, superior maior, et
etiam in singulis casibus, ad modum actus, superior localis. 2
Quilibet sacerdos Ordinis, a superiore maiore proprio approbatus,
confessiones fratrum ubique terrarum excipere valet. 3
Fratres cuilibet sacerdoti, facultatem a quovis Ordinario habenti,
libere peccata confiteri possunt. 4 Confessarii prae
occulis habeant monitum sancti Francisci, ne irascantur neve conturbentur
propter alicuius peccatum, sed in Domino eum omni bonitate tractent.
108. 1 Illa caritate invicem diligentes qua Christus
dilexit nos, si frater in discrimine versetur, eum non effugiamus,
sed sollicite adiuvemus, et, si ceciderit non eius iudices simus
sed custodes, eius famam servantes, et magis eum diligamus, memores
unumquemque nostrum in peiora ruiturum, nisi Deus sua bonitate nos
praeservaret. 2 Superiores vero fratribus peccantibus
vel in periculo constitutis paterna misericordia praesto sint, ut
eis auxilia opportuna et efficacia iuxta Deum afferant. 3
Poenas, praesertim canonicas, ne imponant nisi manifesta necessitate
adigantur et quidem cum omni prudentia et caritate, firmis tamen
praescriptis iuris universalis. 4 Memores semper sint
verborum sancti Francisci in epistola ad quendam ministrum: "In
hoc volo cognoscere si diligis Deum et me servum suum et tuum, si
feceris istud, scilicet quod non sit aliquis frater in mundo qui
peccaverit quantumcumque potuerit peccare, quod, postquam viderit
oculos tuos, unquam recedat sine misericordia tua, si quaerit misericordiam;
et si non quaereret misericordiam, tu quaeras ab eo si vult misericordiam.
Et si milies postea appareret coram oculis tuis, dilige eum plus
quam me, ad hoc ut trahas eum ad Dominum".
CAPUT VIII
De ordinis seu fraternitatis
regimine
109. 1 Fraternitas nostra, Spiritus Sancti
ductu, in mystico Christi Corpore velut compago exstat, qua fratres,
ad sequelam Christi coniuncti, per varia officia et ministeria conferunt
ad Ecclesiam caritate aedificandam. 2 Unde fratres, secundum
propriam gratiam et vocationem, se obligatos sentiant ad bonum Ecclesiae
et Fraternitatis fovendum, ut mysterio Christi plane incorporentur.
3 Ad unitatem Ordinis nostri cum spiritualem tum visibilem
augendam, Capitula et superiores munere membrorum colligantium funguntur,
et in spiritu servitii officia et munia a Deo per ministerium Ecclesiae
recepta exercent.
Articulus I:
De divisione ordinis
110. 1 Ordo seu Fraternitas nostra quoad regimen
in provincias, viceprovincias, custodias et domos seu fraternitates
locales dividitur, quae structurae, singillatim, verae fraternitates
sunt. 2 Provincia est fratrum et fraternitatum
localium coetus, cui suum proprium territorium habenti minister
provincialis praeest. 3 Viceprovincia est pars Ordinis,
in determinato territorio constituta, alicui provinciae concredita
vel immediate ministro generali subiecta, cui viceprovincialis ut
vicarius ministri provincialis vel generalis praeest. 4
Custodia seu missio est coetus fratrum, qui e provincia pendent
et in aliquo territorio determinato operi missionali incumbunt,
quosque superior regularis ut vicarius ministri provincialis moderatur.
5 Fraternitas localis est coetus ex tribus minimum fratribus
professis constans, qui habitant in domo legitime constituta et
quibus praeest superior localis seu guardianus. 6 Minister
generalis de consensu definitorii decernere potest ut aliqua fraternitas
localis seu domus immediate ab ipso pendat, quae, si casus ferat,
proprium statum habeat. 7 Quae in his Constitutionibus
de provinciis dicuntur, etiam viceprovinciis et custodiis applicantur,
nisi ex natura rei vel in textu et contextu aliud appareat.
111. 1 Ministri generalis de consensu definitorii est,
auditis Conferentiis superiorum maiorum illius regionis necnon ministris
et definitoriis provincialibus quorum interest, decernere de provinciarum
erectione, unione, divisione, innovatione et suppressione, servatis
de iure servandis. 2 Eodem modo, propter circumstantias
particulares, minister generalis de consensu definitorii, provincias
ex pluribus regionibus compositas erigere potest; quae provinciae
habeant statutum speciale a ministro generali de consensu definitorii
approbatum. 3 Ut fratres in novam provinciam coalescant,
necesse est ut iuxta diversas locorum condiciones habeatur sufficiens
fratrum numerus et nova provincia conferat tam testimonio apostolico
quam vitae Ordinis, atque sit aliqua unitas geographica. 4
Minister generalis, de consensu definitorii nominat superiores maiores
et definitores novarum circumscriptionum, praehabita consultatione
fratrum votorum perpetuorum et determinat quo modo componatur primum
Capitulum.
112. 1 Ministri provincialis est, de consensu definitorii
et praehabito voto favorabili Capituli, domos canonice erigere,
servatis de iure servandis. 2 Ministri vero generalis
est, de consensu sui definitorii, domos supprimere, sive ad instantiam
partis cuius interest, firmo praescripto paragraphi primae circa
consensum requisitum, sive ex alia causa, servatis normis iuris.
3 Si casus sit urgens, votum Capituli provincialis non
requiritur, sed, si agitur de erigenda domo, requiritur non solum
consensus definitorii provincialis, sed etiam consensus ministri
generalis eiusque definitorii.
113. 1 Quilibet frater, per professionem Ordini incorporatus,
provinciae aut viceprovinciae aut custodiae aggregatur pro qua superior
maior eum ad professionem admiserit. 2 A professione
temporanea computatur etiam antianitas in fraternitate. 3
Ad ministrum generalem, audito definitorio, pertinent, attentis
bono totius Ordinis atque provinciarum aut singulorum fratrum necessitatibus,
necnon auditis respectivis ministris provincialibus eorumque definitoriis,
fratres ex una ad aliam provinciam sive ad tempus mittere, sive
de consensu definitorii, eidem definitive aggregare. 4
Superiores provinciales in spiritu fraternae cooperationis prompti
sint ad subveniendum huiusmodi necessitatibus mittendo fratres suos
ad tempus in aliam provinciam. 5 Unusquisque frater iura
suffragii exercet in una tantum circumscriptione Ordinis, nisi ratione
officii ei etiam alibi competant. Qui in aliam circumscriptionem
mittuntur ratione servitii, in illa cricumscriptione, non in propria,
iura exercent. Fratres autem qui ex alia ratione in aliena circumscriptione
morantur, iura exercent solum in propria circumscriptione.
Articulus II:
De superioribus et de officiis
in genere
114. 1
In Ordine, sub suprema Summi Pontificis auctoritate, sunt superiores
cum potestate ordinaria propria: minister generalis in universo
Ordine, minister provincialis in sua provincia, et superior localis
seu guardianus in sua fraternitate. 2 Sunt autem superiores cum potestate
ordinaria vicaria: vicarius generalis, vicarius provincialis, superior
regularis et vicarius localis. 3 Omnes recensiti, excepto
superiore locali eiusque vicario, sunt superiores maiores. 4
Quae in his Constitutionibus de ministris provincialibus dicuntur,
etiam viceprovincialibus et superioribus regularibus applicantur,
nisi ex natura rei vel in textu et contextu aliud appareat.
115. 1 Ordinis officia conferuntur aut per electionem
aut per nominationem. 2 In providendis officiis fratres
procedant recta intentione, simpliciter et canonice. 3
Ut bono Ordinis prospiciatur, apta consultatio praevia de eligendis
fieri potest, de nominandis vero fieri debet. 4 Si electio confirmatione indigeat,
intra octiduum utile petenda est. 5 Fratres tamquam veri
minores, officia ne ambiant; si vero fiducia sodalium ad ea vocantur,
servitium superioris vel officii ne pertinaciter recusent. 6
Cum simus Ordo fratrum, secundum voluntatem sancti Francisci et
genuinam traditionem capuccinam, ad omnia officia seu munera omnes
fratres votorum perpetuorum accedere possunt, salvis iis quae ex
Sacro Ordine proveniunt; quod si de superioribus agatur, tres minimum
anni ab emissa professione perpetua ad validitatem requiritur.
Articulus III:
De regimine generali Ordinis
116. 1
Capitulum generale, quod est eminens signum unionis et solidarietatis
totius Fraternitatis per suos repraesentantes in unum congregatae,
suprema auctoritate in Ordine pollet. 2 Capitulum ordinarium,
quod minister generalis indicit et convocat, quolibet sexennio circa
sollemnitatem Pentecostes celebratur, nisi ei de consensu definitorii
aliud tempus opportunum visum fuerit. 3 Praeter Capitulum
ordinarium, secundum exigentias speciales, minister generalis de
consensu definitorii convocare potest Capitulum extraordinarium,
in quo magni momenti negotia ad vitam aut actuositatem Ordinis spectantia
tractentur. 4 In Capitulo generali, tum ordinario tum
extraordinario, vocem activam habent: minister generalis, definitores
generales, ex-minister generalis in sexennio immediate sequenti,
ministri provinciales, secretarius generalis, procurator generalis,
delegati tum provinciarum, tum viceprovinciarum et custodiarum.
5 Ministro provinciali impedito gravi de causa, ministro
generali nota, vel eius officio vacante, vicarius provincialis ad
Capitulum accedat.
117. 1 Indicto Capitulo generali, in unaquaque provincia
quae centum minimum fratres professos habet, ab omnibus fratribus
a votis perpetuis professis eligantur delegati eorumque substituti
ad Capitulum generale. 2
Provincia autem alium delegatum eiusque substitutum eligat pro quovis
numero ducentenario ultra ducentos fratres professos. 3
Quae electio fiat modo a Capitulo provinciali determinato. Illius
tamen electionis exitus tribus minimum mensibus ante Capitulum publicetur.
4 Itemque in provinciis et custodiis pro quovis numero
centenario fratrum professorum eligatur unus delegatus eiusque substitutus.
5 Ad eligendos delegatos ex viceprovinciis et custodiis,
quae singillatim centum fratres professos non habeant, efformentur
a ministro generali de consensu definitorii, auditis fratribus quorum
interest, coetus electorales, qui pro quovis numero centenario fratrum
professorum, unum delegatum eiusque substitutum eligant. In efformandis
coetibus electoralibus ratio habeatur, quatenus fieri poterit, propinquitatis
geographicae et culturalis. 6 In specialibus adiunctis,
a ministro generali de consensu definitorii agnitis et probatis,
coetus electorales viceprovinciarum et custodiarum, qui numerum
centenarium non attingant, possunt delegatum eiusque substitutum
eligere, qui ad Capitulum veniat cum omnibus iuribus capitularibus.
118. 1
In Capitulo generali ordinario eligatur primo, uti praescribit 'Ordo
Capituli generalis celebrandi', minister generalis, qui potestatem
in totum Ordinem universosque fratres consequitur. 2
Minister generalis cessans ad aliud dumtaxat sexennium immediate
eligi potest. 3 Postea eligantur, ut statuit idem 'Ordo
Capituli generalis celebrandi', octo definitores generales, quorum
quattuor summum possunt esse ex electis in praecedenti Capitulo.
4 In electione definitorum generalium
minister generalis cessans vocem tantum activam habet. 5
Ex octo definitoribus eligatur vicarius generalis, qui vi electionis
fit primus definitor. 6 Definitorum munus est, ad normas
Constitutionum et secundum ordinem statuti curiae generalis a Capitulo
generali approbati, ministro generali in regimine totius Ordinis
opem ferre.
119. 1 In Capitulo tractentur negotia quae ad vitae nostrae
rationem servandam aut renovandam, necnon apostolicam actuositatem
augendam pertinent. 2 De argumentis Capitulo proponendis
omnes fratres apto modo consulantur eorumque propositiones ad ministrum
generalem mittantur.De agendorum indice a ministro generali de consensu
definitorii confecto, omnes capitulares tempestive certiores fiant.
Argumenta vero tractanda ipsum Capitulum decidat.
120. 1 Minister generalis eiusque definitores Romae resideant.
2 Ministri generalis ab Urbe absentis vices gerat vicarius
generalis. 3 Tamen ministro generali reservantur confirmatio
ministrorum provincialium, nominatio visitatorum generalium aliaque
negotia quae ipse sibi reservaverit. 4 Ministro generali
ab officio exercendo impedito, regimen Ordinis in omnibus teneat
vicarius generalis, qui tempore opportuno praecipua acta ad ministrum
generalem referat. 5 Si autem vicarius quoque generalis
sit impeditus, definitor sequens iuxta ordinem electionis ministri
generalis vices gerat.
121. 1 Vacante officio ministri generalis, vicarius generalis
eidem succedit, qui de vacatione Sedem Apostolicam quantocius certiorem
faciat. 2 Vacante officio vicarii generalis ultra annum
ante Capitulum, a ministro generali eiusque definitorio, post electionem
octavi definitoris, per schedas secretas de gremio definitorii alius
eligatur vicarius generalis. 3 Vacante officio definitoris
generalis ultra annum ante Capitulum, minister generalis et definitorium,
auditis Conferentiis superiorum maiorum coetus capitularis ad quem
ille definitor pertinebat, alium eligant, qui locum tenebit ultimi
definitoris.
122. 1 Ministro generali eiusque definitorio in muneribus
exsequendis opem ferunt: secretarius generalis, procurator generalis,
ad quem pertinet negotia Ordinis apud Sanctam Sedem pertractare,
postulator generalis, cuius munus est causas beatificationis et
canonizationis Servorum Dei apud Sanctam Sedem agere, assistens
generalis Ordinis Franciscani Saecularis, secretarius generalis
animationis missionariae, aliique officiales numero sufficientes
ad negotia expedienda. 2 Qui omnes a ministro generali
de consensu definitorii ex diversis regionibus seliguntur et nominantur.
3 Munera et officia curiae generalis assignentur et exerceantur
ad normam statuti peculiaris a Capitulo generali approbati.
123. 1 Consilium plenarium Ordinis pro fine habet vitale
commercium inter fraternitatem universam eiusque regimen centrale
exprimere, conscientiam mutuae responsabilitatis cooperationisque
omnium fratrum promovere atque Ordinis unitatem et communionem in
pluriformitate fovere. 2 Eiusdem Consilii sodales sunt
minister generalis, definitores generales et delegati Conferentiarum
superiorum maiorum, secundum quandam proportionalitatem a ministro
generali de consensu definitorii statuendam. 3 Delegati
non necessario ex membris Conferentiarum superiorum maiorum seligi
debent. 4 Modus autem selectionis ab unaquaque Conferentia
determinatur. 5 Consilii plenarii est: communicationem
inter definitorium generale et Conferentias necnon inter eas fovere;
centrum reflexionis constituere et quaestiones maioris momenti examinare
atque eis solutionem Ordini proponere; ministro generali et definitoribus
cooperatione constructiva adiumentum praebere ad renovationem accommodatam
Ordinis in actum perducendam; de incremento Ordinis necnon de institutione
fratrum curam gerere. 6 Consilium plenarium habet votum
consultivum. Ne autem reflexionum valor qua norma directiva pro
toto Ordine pereat, convenit ut minister generalis pro suo iudicio
et de consensu definitorii, acta Consilii plenarii sua auctoritate
muniat et Ordini proponat. 7 Consilium plenarium Ordinis,
generatim, semel aut bis in sexennio a ministro generali de consensu
definitorii convocetur. 8 Consilium plenarium Ordinis
proprio statuto regitur, quod ab ipso conficitur et a ministro generali
eiusque definitorio approbatur.
Articulus IV:
De regimine provinciali
124. 1
Capitulo provinciali, in quo sodales in fraterna communione congregati
totius provinciae personam gerunt, prima auctoritas provincialis
competit. 2 Capitulum provinciale ordinarium quovis triennio
a ministro provinciali indicatur et convocetur de licentia ministri
generalis cum consensu definitorii, cui reservatur facultas permittendi
ut Capitulum, iusta da causa, sex mensibus ante vel post triennium
celebretur. 3 Capitulum extraordinarium haberi potest,
a ministro provinciali de consensu definitorii convocatum, in quo
praecipua negotia ad vitam et actuositatem provinciae eiusque viceprovinciae
et custodiae spectantia tractentur.
125. 1 In Capitulo ordinario et extraordinario vocem
activam habent: minister generalis, si praesit, minister provincialis
et definitores provinciales, fratres quibus Capitulum provinciale
ius tribuerit, viceprovinciales et superiores regulares, delegati
provinciae et delegati viceprovinciarum et custodiarum. 2
Si quae provinciae celebrare volunt Capitulum cum suffragio directo,
videlicet participatione omnium fratrum perpetuae professionis,
it statuat maioritas duarum e tribus partibus omnium fratrum perpetuae
professionis, quod postea in ordine Capituli celebrandi inseratur.
Impedimentum pro participatione ad Capitulum, ad quod omnes fratres
perpetuae professionis tenentur convenire, ministro provinciali
eiusque definitorio deferatur, quibus ius est de re cognoscere et
iudicare. Fratres tantum qui reapse in Capitulo adsunt, ius sufragii
habent. Insuper Capitulo provinciali participant viceprovincales,
superiores regulares et delegati viceprovinciarum et custodiarum,
secundum ordinem Capituli celebrandi provinciae. 3 Superiore
viceprovinciae vel custodiae gravi de causa impedito, a ministro
provinciali eiusque definitorio agnita, vel eius officio vacante,
primus vel alius consiliarius secundum possibilitatem ad Capitulum
accedat.
126. 1 Indicto Capitulo provinciali, omnes fratres qui
tunc sunt perpetuo professi, exceptis iis qui ad proprias viceprovincias
et custodias pertinent, delegatos et substitutos eligant, nisi omnes
ad Capitulum convenire debeant. 2 Viceprovinciarum quoque et custodiarum
fratres suos delegatos eorumque substitutos eligant. 3
Numerus delegatorum tum provinciae tum viceprovinciarum et custodiarum,
necnon modus eos eligendi a Capitulo provinciali statuantur.
127. 1 In Capitulo provinciali tractentur negotia ad
vitam et actuositatem provinciae attinentia, de quibus omnes fratres
praevie consulantur. 2 De propositionum indice, a ministro
provinciali eiusque definitorio confecto, omnes capitulares tempestive
certiores fiant. Negotia vero tractanda ipsum Capitulum decidat.
3 In Capitulo ordinario minister provincialis
eligitur iuxta ordinem celebrandi Capitulum, approbatum a Capitulo
provinciali. 4 Minister provincialis cessans, si electus
est in Capitulo praecedenti, ad alterum dumtaxat triennium immediate
eligi potest. 5 Secundum praedictum ordinem dein eligantur
quattuor definitores provinciales, nisi minister generalis de consensu
definitorii maiorem numerum convenire duxerit; quorum dimidia pars
ex electis in praecedenti Capitulo esse potest. 6 Postea
ex eiusdem definitorii gremio, eligatur vicarius provincialis, qui
vi electionis fit primus definitor. 7 In electione
definitorum minister provincialis cessans vocem tantum activam habet.
8 Electus minister provincialis exercet officium tanquam
delegatus ministri generalis donec eius electio confirmetur. 9
Electione vel nominatione ministri provincialis et definitorum peracta,
fratres suo quisque munere fungere pergunt, donec aliter provisum
erit; quae norma, mutatis mutandis, valet etiam pro viceprovinciis
et custodiis.
128. 1 Minister generalis de consensu definitorii, gravibus
de causis, nominare potest ministrum provincialem et definitores,
praehabito in scripto voto consultivo omnium fratrum votorum perpetuorum
provinciae; id autem fieri non poterit per duo triennia subsequentia.
2 Qua nominatione peracta, Capitulum
ad negotia tractanda tempore opportuno celebretur.
129. 1 Vicarii provincialis est ministrum provincialem
adiuvare in rebus quae sibi commissae sint et, eo absente vel impedito,
provinciae negotia agere, exceptis iis quae minister provincialis
sibi reservaverit. 2 Vacante autem officio ministri provincialis,
vicarius provincialis statim recurrere tenetur ad ministrum generalem,
et, donec mandata recipiat, provinciae regimen teneat. 3
Si vacatio ultra duodeviginti menses ante Capitulum provinciale
eveniat, minister generalis de consensu definitorii, praehabito
voto consultivo omnium fratrum votorum perpetuorum provinciae, novum
ministrum nominet, qui inceptum triennium prosequatur; quo finito,
celebretur Capitulum. 4 Impedito vicario provinciali,
hoc munus gerit definitor sequens in ordine. 5 Vacante
vero officio definitoris provincialis ultra annum ante Capitulum
provinciale, minister generalis de consensu definitorii, audito
ministro provinciali eiusque definitorio, alium definitorem nominet,
qui locum ultimi definitoris teneat; dein, si vicarii provincialis
officium vacaverit, minister provincialis eiusque definitorium per
schedas secretas de gremio definitorii alium vicarium provincialem
eligant. De re autem certior fiat minister generalis.
130. 1 A ministro provinciali, de definitorii consensu,
inter fratres votorum perpetuorum nominentur secretarius provincialis,
necnon officiales necessarii ad negotia in curia provinciali expedienda
et, si opus fuerit, ad alia officia specialia dirigenda. 2
Secretarius provincialis subditus est soli ministro provinciali;
Capituli autem provincialis est decidere utrum alii officiales soli
ministro provinciali subdantur. 3 Commendatur ut in singulis
provinciis a ministro provinciali de consensu definitorii constituantur
commissiones ad negotia specialia pertractanda.
131. 1 Conferentiae, quae e ministris provincialibus,
viceprovincialibus et superioribus regularibus alicuius regionis
vel territorii constant, a ministro generali de consensu definitorii
constituuntur ad promovendam cooperationem tum provinciarum et viceprovinciarum
et custodiarum inter se, tum cum Conferentiis episcopalibus aut
Unionibus superiorum vel superiorissarum maiorum, ad impendentes
quaestiones pertractandas, et ad regiminis uniformitatem, quantum
fieri potest, servandam. 2 Quae Conferentiae habeant
suum proprium statutum a ministro generali de consensu definitorii
approbatum, atque semel minimum in anno congregentur. 3
Eis competit munera implere quae Constitutionibus et proprio statuto
aut a ministro generali ipsis committuntur, atque providere bono
communi Ordinis in suo territorio, necnon edere, pro illo territorio,
peculiares normas quae, ut vim obtineant, approbandae sunt a respectivis
Consiliis et a ministro generali de consensu sui definitorii. 4
Ut in singulis continentibus foveatur solidarietasinterOrdinis nostri
fratres ibi degentes, curent superiores maiores ut fratres viribus
unitis prosequantur accommodatas testimonii franciscani formas,
quae propriae nationis vel areae politicae transcendunt limites,
ad renovandam vitam christianam et ad pacis, iustitiae et concordiae
causam promovendam.
Articulus V:
De regimine viceprovinciali
132. 1
Inter praecipuos fines viceprovinciarum est implantatio Ordinis
in Ecclesia particulari, ad testimonium evangelicum de charismate
franciscano praebendum. 2 Eo ipso in viceprovinciis sedulo
curandum est de vocationibus incolarum, ad quem finem vita et actuositas
pastoralis fovendae sunt variis regionis condicionibus recte accommodatae.
3 Provincia, pro sua possibilitate, in viceprovinciam
sibi commissam tot mittat religiosos quot necessitates viceprovinciae
requirunt. 4 In seligendis religiosis mittendis vel revocandis,
superiores, audito viceprovinciali eiusque Consilio, rationem habeant
de peculiaribus qualitatibus fratrum relate ad conditionem locorum,
institutionem iuvenum et apostolatum in viceprovincia exercendum.
5 Viceprovincialis, consentiente Consilio, ratione habita
necessitatum et cum consensu ministri provincialis vel generalis,
opportunas conventiones cum aliis provinciis vel Conferentiis superiorum
maiorum inire potest, quae conventiones confirmationi ministri generalis
et provincialis subicientur.
133. 1 Cuilibet viceprovinciae praeficitur viceprovincialis
cum duobus consiliariis. 2 Numerum vero maiorem consiliariorum
determinare, audito ministro provinciali, ministro generali de consensu
definitorii competit. 3 Viceprovincialis et consiliarii
ad triennium eliguntur, quo transacto, possunt denuo eligi, viceprovincialis
tamen immediate ad alterum dumtaxat triennium. 4 Capitulum
viceprovinciale determinet utrum viceprovincialis cessans a munere
habeat vocem passivam in electione consiliariorum. 5
Viceprovincialis et consiliarii ab omnibus fratribus perpetuae professionis
eligantur, modo a Capitulo viceprovinciali determinato, et praehabito
consensu ministri provincialis vel generalis. 6 Si vero
electio per Capitulum fit suffragio directo, viceprovincialis, praehabito
consensu ministri provincialis vel generalis, ipse Capitulum convocat
in quo vocem activam habent fratres praesentes et etiam minister
provincialis vel generalis, si praesunt. De fratribus impeditis
ad Capitulum participandum eadem valent quae dicta sunt pro Capitulo
provinciali. 7 Votatione peracta extra Capitulum, scrutinium
fiat in ipsa viceprovincia a viceprovinciali eiusque consiliariis
et duobus fratribus electis a Capitulo locali ubi fit scrutinium,
praesente ministro provinciali vel generali vel respectivo delegato.
Deinde promulgentur electiones. 8 Viceprovincialis electus
exercet officium tamquam delegatus ministri provincialis vel generalis,
donec electio confirmetur. 9 A momento confirmationis
suae electionis, viceprovincialis pollet potestate iuridica ad munus
implendum qua potestate ordinaria vicaria, et eodem tempore oportet
ut a ministro provinciali vel generali ei tribuantur expresse facultates
de quibus in numeris 19 et 36 Constitutionum. 10 Deinde
minister provincialis de ipsa electione certiorem reddat ministrum
generalem. 11 Ministri provincialis vel generalis permissu,
viceprovincialis convocare valet Capitulum ad diversa negotia tractanda,
cui ministrum provincialem vel generalem praeesse convenit, qui
vocem habent. 12 Viceprovinciali absente vel impedito,
eius vices gerit primus consiliarius vel consiliarius sequens in
ordine electionis, si primus sit impeditus. 13 Vacante
autem quacumque de causa officio viceprovincalis vel consiliarii
res deferatur ad ministrum provincialem vel generalem, qui per analogiam
cum numero 129 procedant. 14 In statuto a Capitulo viceprovinciali
elaborato et a ministro provinciali vel generali approbato, alia
regiminis negotia describantur. Quod statutum, inter alia, determinet
vocales Capituli ad negotia varia tractanda, necnon negotia ipsa
solum permissu ministri provincialis vel generalis agenda.
134. 1 Viceprovincialis minimum quater in anno consiliarios
suos convocet eorumque consilio vel consensu toties indiget quoties,
ad normam Constitutionum, minister provincialis consilio vel consensu
indiget sui definitorii. 2 Innovationes tamen, quae onera
gravioris momenti sive provinciae sive viceprovinciae afferunt,
ministro provinciali vel generali proponat.
Articulus VI:
De regimine custodiarum
135. 1 Cuilibet custodiae praeficitur superior
regularis cum duobus consiliariis. 2 Numerus consiliariorum
ad quattuor augeri potest a ministro provinciali consentiente definitorio,
auditis quorum interest et prout necessitas vel bonum custodiae
requirat. De re autem certior fiat minister generalis.
136. 1 Superior regularis et consiliarii ad triennium
eligantur a fratribus perpetuae professionis custodia adscriptis.
2 Superior tamen regularis ad alterum dumtaxat triennium
immediate eligi potest. 3 Capitulum custodiae determinet
utrum superior regularis a munere cessans habeat vocem passivam
in electione consiliariorum. 4 Ad electionem sive per
Capitulum sive alio modo faciendam, opus est consensu ministris
provinciais, qui, si Capitulo praeest, vocem activam habet. 5
Custodiae autem censentur adscripti omnes qui litteras oboedientiales
ad opus missionale a ministro generali receperunt, etiamsi ad tempus,
et, praeterea, omnes fratres aggregati custodiae per professionem,
quamvis alibi morentur ratione formationis vel alia causa.
137. 1 Electio superioris regularis et consiliariorum
fit sive in Capitulo suffragio directo, in quo vocem activam habent
tantum fratres praesentes, sive alio modo, prout superior regularis
consentientibus consiliariis, perpensis condicionibus custodiae
et auditis fratrum optatis, deciderit. De
impeditis accedendi ad Capitulum, eadem valent quae dicta sunt pro
Capitulo provinciali. 2 Electionem confirmare competit
ministro provinciali, quo non praesente promulgantur electiones,
et superior regularis electus officium suum exercet tanquam delegatus
ministri provincialis donec eius electio confirmetur. De peracta
electione minister provincialis certiorem faciat ministrum generalem.
3 A momento confirmationis, superior regularis pollet
potestate ordinaria vicaria ad munus implendum; eodem tempore oportet
ut a ministro provinciali ei tribuantur expresse facultates de quibus
in numeris 19 et 36 Constitutionum. 4 Gravibus de causis,
minister generalis consentiente suo definitorio, nominare potest
superiorem regularem eiusque consiliarios, audito ministro provinciali
eiusque definitorio, et praehabito in scriptis voto consultivo fratrum
custodiae.
138. 1 Superiori regulari absente vel impedito, primus
consiliarius vel consiliarius sequens in ordine electionis, si primus
sit impeditus, eius vices gerit. 2 Vacante autem, quacumque de causa,
officio superioris regularis vel consiliarii custodiae, res deferatur
ad ministrum provincialem, qui per analogiam cum numero 129, mutatis
mutandis, procedat.
139. 1 Superior regularis suos consiliarios convocet
minimum quater in anno. 2 Eorum consensum vel consilium
exquirat in omnibus negotiis pro quibus minister provincialis definitorii
indiget consensu vel consilio. 3 Convenit ut custodia
statutum habeat, a ministro provinciali de consensu definitorii
approbatum, in quo regiminis negotia maioris momenti determinentur.
Articulus VII:
De regimine locali
140. 1 In Capitulo provinciali, aut postea
tempore opportuno, a ministro provinciali de consensu definitorii,
auditis in quantum fieri potest fratribus, fraternitates locales
constituantur et superiores locales, iuxta numerum 115,3 nominentur,
attento animo cum ad formam vitae nostrae servandam, tum ad consortium
fraternum fovendum necnon ad peculiaria servitia in singulis domibus
praestanda. 2 Eodem modo, circumstantiis specialibus
consideratis, constituantur fraternitates earumque superiores in
viceprovinciis et custodiis. 3 Superiores locales a ministro
provinciali de consensu definitorii constituuntur ad triennium;
sed nominari poterunt ad secundum vel, in casu manifestae necessitatis,
ad tertium triennium, et quidem, si adsint iustae causae, etiam
in eadem domo. 4 Et qui superioris localis munere sex
vel in casu necessitatis novem annos continuos sunt functi, ab eo
minimum uno anno vacent.
141. 1
In quavis fraternitate a ministro provinciali de consensu definitorii
nominatur vicarius, cuius est superiori in communitate regenda adsistere
qua consiliarius et, eo absente aut impedito vel officio vacante,
fraternitatem moderari. 2 In omni domo cum sex minimum
fratribus perpetuae professionis unus vel duo consiliarii eligantur,
quorum munus est superiorem localem in rebus spiritualibus et materialibus
consilio adiuvare. 3 In casibus autem maioris momenti,
secundum Constitutiones et statuta regionalia vel provincialia,
consiliarii vocem deliberativam habent. 4 Absentibus
vel impeditis guardiano et vicario, fraternitati praeest ille frater
qui in normis a Capitulo provinciali statutis determinatur. 5
Vacante officio superioris localis ultra sex menses ante Capitulum
provinciale, fraternitatem moderetur vicarius.
142. 1 Capitulum locale ex omnibus fratribus professis
constat. 2 In eo bene exprimitur oboedientia caritativa,
utpote nota nostrae fraternitatis propria, qua fratres sibi invicem
serviunt, creativitas omnium fovetur et dona personalia in bonum
omnium redundant. 3 Capituli localis est, sub directione
guardiani, spiritum fraternum confirmare, conscientiam omnium fratrum
pro bono communi promovere, dialogum circa omnia quae vitam fraternam
respiciunt instituere, praesertim cum agatur de oratione fovenda,
paupertate servanda et formatione fraterne promovenda, ut voluntas
Dei insimul quaeratur. 4 Capitulum locale saepe celebretur
in anno, ipsumque superiores maiores efficaciter promoveant et etiam
aliquando propria praesentia animent. 5 Superiores aptis
mediis fratres de negotiis in Capitulo tractandis non solum edoceant,
sed etiam consulant. 6 Suffragia lata in Capitulo locali
sunt consultiva, nisi iure universali aut proprio aliter statuatur.
7 Electiones perficere et suffragium ferre de fratribus
ad professionem admittendis ad normam Constitutionum pertinet ad
solos fratres perpetuae professionis.
143. 1 In Curia generali et provinciali, in domo viceprovincialis
et superioris regularis, necnon in singulis nostris domibus habeatur
archivum, in quo omnia documenta necessaria ordinatim sub secreto
conserventur, et omnes res memoria dignae accurate annotentur ab
eo cui cura fuerit comissa. 2 Habeatur insuper inventarium
documentorum quae in archivo continentur.
CAPUT IX
De fratrum vita apostolica
144. 1
Filius Dei a Patre in mundum missus est ut, condicionem humanam
assumens, pauperibus evangelizaret, contritos corde sanaret, captivis
remissionem nuntiaret et caecis visum restitueret. 2
Quam missionem Christus in Ecclesia virtute Spiritus Sancti continuare
statuit. 3 Idem autem Spiritus suscitavit sanctum Franciscum
eiusque Fraternitatem apostolicam ut, iuxta urgentiores necessitates
sui temporis, in missione Ecclesiae operam adiutricem totis viribus
praestaret, erga illos praesertim qui maiore indigentia nuntii evangelici
laborarent. 4 Unde Fraternitas nostra, Spiritui Domini
et sanctae eius operationi obsecundans, in Ecclesia debitum servitii
erga omnes homines adimplet opere et verbo eis evangelizando.
145. 1 In actuositate apostolica notas nostri charismatis
proprias servemus, variis temporibus et condicionibus eas aptantes.
2 Praecipuus apostolatus fratris minoris est: vivere
in mundo vitam evangelicam in veritate, simplicitate et laetitia.
3 Omnibus hominibus aestimationem atque animum promptum
ad dialogum praestemus. 4 Etsi evangelizationem pauperum
praeferimus ad exemplum Christi et sancti Francisci etiam hominibus
in potestate positis vel in populos dominantibus nuntium de conversione
ad iustitiam et ad munus pacis servandae proclamare ne timeamus.
5 Cuicumque operi ministerii et actuositati apostolicae,
dummodo formae vitae nostrae conveniant et necessitatibus Ecclesiae
respondeant, libenter incumbamus; et minoritatis conscii, illa ministeria
generose aggrediamur quae admodum difficilia habentur. 6
Fraternitas, sive provincialis sive localis, varia incepta apostolica
ut expressionem totius fraternitatis promoveat et coordinet. 7
Fratres, qua discipuli Christi et filii sancti Francisci reminiscantur
in vita apostolica requiri animum promptum ad crucem et persecutionem
subeundam, usque ad martyrium, pro fide et proximorum salute.
146. 1 Quodvis genus apostolatus, etiam si sit privatae
inspirationis, fratres sub oboedientia auctoritatis competentis
prompto animo exerceant. 2 Salvo iure Summi Pontificis
disponendi de Ordinis servitio in bonum Ecclesiae universalis, exercitium
cuiusvis apostolatus subest auctoritati Episcopi dioecesani, a quo
fratres, postquam a suis ministris probati sunt, facultates necessarias
accipiunt. Ministri vero libenter, quantum possunt, iuxta nostrum
charisma assentiant, cum ab Episcopis ad servitium populi Dei et
salutem hominum invitantur. 3 Capituli provincialis est
labores apostolatus, firma indole nostra franciscano-capuccina,
exigentiis temporis accommodare, ad ministrum vero provincialem
cum consensu definitorii spectat vires apostolicas in provincia
coordinare. 4 Superior fraternitatis, audito in rebus
maioris momenti Capitulo locali, labores distribuat ratione habita
necessitatum Ecclesiae atque condicionis singulorum fratrum, servata
intima unione cum organizatione pastorali ab hierarchia ecclesiastica
statuta. 5 Fratres cum
operibus et inceptis aliorum institutorum religiosorum Ecclesiae
libenter collaborent.
147. 1 Fratres assuescant signa temporum legere, quibus
consilium divinum oculis fidei perspicitur, ut incepta apostolica
exigentiis evangelizationis et necessitatibus hominum respondeant.
2 Consueta apostolatus opera promoveant, ut sunt missiones
populares, exercitia spiritualia, confessio sacramentalis fidelium,
cura spiritualis religiosarum praesertim franciscalium, infirmorum
et captivorum, opera educationis et promotionis socialis. 3
Novas quoque apostolatus formas suscipientes, peculiari solicitudine
iis se dedant hominibus qui ob vitae condiciones ordinaria cura
pastorali carent, ut sunt iuvenes in discrimine vitae christianae
versantes, emigrantes, opifices et homines curis oeconomicis pressi
aut animo hostili vel odio stirpis vexati. 4 Specialem
etiam operam navent dialogo oecumenico caritatis, veritatis et orationis
cum fratribus christianis non catholicis, ut curam Ecclesiae in
unitate redintegranda participent. 5 Pariter colloquium
salutis instituere conentur cum hominibus aliam religionem profitentibus
et cum non credentibus, inter quos versantur vel ad quos mittuntur.
6 Omnia servitia hominibus praestita
niti debent vita ab Evangelio informata. Facilius mente perspicitur
et libentius recipitur testimonium fratrum qui prope populos corde
simplices, et cum vitae condicione tum dicendi genere minores degunt.
148. 1 Christi praeco sanctus Franciscus, Ecclesiae auctoritate
confirmatus, civitates circuiens ubique Evangelii semina spargebat,
populo Dei sermone brevi et simplici mysterium Christi annuntians.
2 Eius exemplum et traditionem Ordinis nostri sectantes,
fratres verbum Domini perspicuo sermone praedicent, Sacris Scripturis
fideliter inhaerentes. 3 Verbum Dei, quod Christus est,
fratres summa ope in cordibus suis imprimere seque totis viribus
in eius possessionem dare contendant, ut ipse eos ad loquendum ex
amoris redundantia impellat. Ita ipsum Christum vita, opere et sermone
praedicabunt. 4 Quod ut fieri possit, ipsimet in sapientia
Christi, quae in primis per vitam acquiritur, continuo progredi
contendant, idque praesertim assidua lectione, meditatione atque
exquisito studio Sacrarum Scripturarum.
149. 1 Per sacramentorum celebrationem Christus virtute
sua fidelibus adest, eos sanctificat, Corpus suum aedificat. Ideo
fratres prompti sint ad auxilium ferendum fidelibus, vel quando
ex officio vel a clero invitati sacramenta administrant, ut hac
occasione fides nutriatur, firmetur et exprimatur. 2
Fratres sacerdotes in spiritu Christi pastoris annuntient remissionem
peccatorum in sacramento reconciliationis et libenter se praestent
ad fidelium confessiones audiendas eo magis quod sit ministerium
minoribus maxime conveniens et saepe erga homines spiritualiter
pauperrimos exercitum. 3 In eis eluceant zelus sanctitatis
Dei eiusque misericordia necnon respectus dignitatis personae humanae,
caritas, patientia et prudentia. 4 Confessarii
studeant ut continuo progrediantur in scientia pastorali et recto
ministerii sui exercitio.
150. 1 Ad exemplum sancti Francisci et secundum constantem
traditionem Ordinis, fratres aegrotantium et infirmorum curam spiritualem,
quin etiam corporalem, libenter assumant. 2 Ita Christum
sequentes, qui circuibat civitates et castella curans omnem languorem
et omnem infirmitatem, in signum adventus Regni Dei, adimpleant
missionem Ecclesiae quae per filios suos iungitur hominibus cuiuscumque
condicionis, maxime pauperibus et afflictis, atque libenter pro
eis impenditur. 3 Huic ministerio superiores faveant,
cum sit praeclarum et validum opus caritatis et apostolatus.
151. 1 Iuxta indolem et traditionem Ordinis nostri, fratres
prompti sint Ecclesiae particularis clero auxilium pastorale in
paroeciis ferre. 2 Superiores maiores, attendentes urgentes
fidelium necessitates, de consensu Consilii etiam curam paroecialem
prudenter accipiant in spiritu servitii Ecclesiae particularis.
3 Ut in suscipiendo
illo ministerio conformitas cum vocatione nostra servetur, ordinarie
praeferantur illae paroeciae ubi facilius testimonium minoritatis
dare et formam vitae laboris in fraternitate ducere possimus. Ita
enim populus Dei nostrum charisma opportune participare potest.
4 Sanctuaria Ordinis nostro concredita sint centra evangelizationis
et sanae devotionis.
152. 1 Fratres, laicorum in Ecclesiae vita et actione
partem agnoscentes, eos promoveant ad varia ministeria laicorum
propria, praecipue in opere evangelizationis exercendo; similiter
foveant consociationes christifidelium quorum sodales Dei verbum
vivere et nuntiare atque mundum ab interno mutare student. 2
Inter quas consociationes Ordo Franciscanus Saecularis nobis cordi
sit. Cooperemur cum saecularibus franciscanis ut eorum fraternitates
progrediantur qua communitates fidei speciali efficatitate evangelizationis
praeditae, necnon ad formationem singulorum sodalium, ut Regnum
Dei diffundant non tantum suae vitae exemplo sed etiam variis generibus
apostolicae actuositatis.
153. 1 Sanctus Franciscus fratres exhortabatur ut etiam
canticis et laudibus vulgari sermone compositis Regnum Dei annuntiarent;
et ipse, multiplicatione scriptorum, omnium hominum saluti servire
intendebat. 2 Idcirco et nos hodierna media communicationis
socialis, quae ipsas multitudines totamque humanam societatem attingere
ac movere valent, magni aestimemus ut apta instrumenta ad evangelizandos
homines temporis nostri. 3 Quo autem multiformis apostolatus
per ea media communicationis socialis in nostra fraternitate magis
roboretur, curent superiores ut fratres, qui ad hoc idonei inveniuntur,
possint congruentem praeparationem adipisci. 4 Fratres
omnes in usu responsabili horum mediorum communicationis socialis
convenienter instruantur ut per ea de humanae societatis condicione
et Ecclesiae necessitatibus rectam et concretam cognitionem acquirant.
5 Preli quoque apostolatum viribus unitis libenter exerceant,
praesertim cum agitur de rebus franciscalibus divulgandis; et valde
commendatur ut in provinciis vel nationibus, immo etiam in universo
Ordine, officia ad hoc spectantia constituantur. 6 In
iis quae instrumenta communicationis socialis respiciunt, praescripta
iuris universalis serventur; et, si de scriptis quaestiones religionis
morumve tractantibus agitur, prae oculis habeatur licentiam quoque
superioris maioris requiri. 7 Fratres instrumenta muneri
sui exsequendo necessaria habeant, quin vita fraterna detrimentum
capiat, et respectu habito nostrae vocationis franciscano-capuccinae.
154. 1 Fratres, quacumque ratione apostolatui dediti,
in exercitio caritatis erga Deum et homines, quae est anima omnis
apostolatus, vitam et actionem suam ad unitatem redigant. 2
Meminerint quoque se missionem suam prosequi non posse nisi in fidelitate
erga vocationem propriam continuo renoventur. 3 Ideo
apostolatus opera exerceant in paupertate et humilitate, ministerium
non sibi appropriantes, ut omnibus palam fiat se solum Iesum Christum
quaerere; illam fraternitatis unitatem servent quam Christus voluit
ita consummatam ut cognoscat mundus Filium missum esse a Patre.
4 In commercio fraterno vitam orationis et studii colant,
ut intime cum Salvatore uniantur, et, vi Spiritus Sancti moti, ad
laetum nuntium in mundo testificandum se magno et prompto animo
praebeant.
CAPUT X
De vita nostra in oboedientia
155. 1
Vi propositi nostri in oboedientia vivendi, sine muneris distinctione,
in communitate discipulorum Domini ultimum locum ambiamus, caritate
spiritus invicem servientes atque subiecti omni humanae creaturae
propter Deum. 2 Haec est vera oboedientia, manifestata
Iesu Christi in vita in forma servi. 3 Dociles Spiritui
Sancto, in fraterno vitae consortio voluntatem Dei in omni eventu
et actione exquiramus atque adimpleamus. 4 Quo fiet ut
ministri seu superiores, qui se in servitium fratrum sibi commissorum
impendunt, atque ceteri fratres, qui in fide eis sese subiciunt,
iugiter quae Deo sunt placita faciant.
Articulus I:
De pastorali ministrorum
servitio
156. 1
Christus non venit ministrari sed ministrare; quod ut exprimeret,
pedes apostolorum lavit, eisque commendavit ut idem facerent. 2
Ideoque ministri, aliorum servi, auctoritatem non ut domini exerceant,
sed ceteris fratribus inserviant, exemplo et verbo spiritum et vitam
suppeditantes.
157. 1 Ministri, cum de fratribus sibi commissis rationem
Deo reddituri sint, fraternitatibus suis in caritate praesint, earum
forma facti ex animo. 2 Proinde munus iniunctum sollerter
gerant ac pro fratribus sollicitudinem et curam omnium rerum, praecipue
spiritualium, habeant. 3 Intenta oratione ac prudenti
discretione, voluntatem Dei una cum eis inquirant. 4
In spiritu evangelico libenter instituant colloquium sive communitarie
sive singillatim cum fratribus atque eorum consilia accipiant; meminerint
tamen omnes ministrorum esse, vi muneris, ultimam decisionem sumere.
5 Ministri satagant inducere fratres ad vitam nostram
fideliter servandam, et bonum Ecclesiae ubique fovendum. 6
Ad bonum totius fraternitatis promoveant omnium virium concordem
operam, praesertim eorum qui in domo peculiaria munera dirigunt.
158. 1 Omnibus ministris incumbit munus fratribus verbum
Dei ministrandi atque eorum congruam instructionem et formationem
religiosam sollicite procurandi. 2 Quae in singulis provinciis,
decernente ministro provinciali de consensu definitorii, diversis
modis secundum loca et tempora fieri possunt, ut puta colloquio
spirituali sive cum singulis sive in Capitulo locali, homilia ad
fratres in celebratione vel Eucharistiae vel verbi Dei, litteris
circularibus superiorum maiorum, congressibus de re religiosa et
franciscana.
159. 1 Ministri cupientes singulos fratres obsequi consilio
Patris, qui eos ex amore vocavit, ad divinam voluntatem active et
responsabiliter inquirendam et adimplendam illos urgeant. 2
Fratres sibi concreditos dirigant ut filios Dei, cum respectu personae
humanae, ita ut ipsi oboedientiam ultro praestent. 3
Praecepta vi voti oboedientiae ne imponant, nisi caritate ac necessitate
compulsi et magna cum prudentia, in scriptis vel duobus testibus
praesentibus.
160. 1 Munus monendi, confortandi et, cum necesse sit,
corrigendi fratres, quod eis ex Regula competit, exerceant cum firmitate
simulque cum mansuetudine et caritate. 2 Singulorum fratrum
defectus modo privato per colloquium fraternum, ratione habita personae
rerumque condicionum, emendare nitantur. 3 Fratres vero
superiorum correctionem libenter accipiant in animae profectum.
4 De defectibus aut omissionibus fraternitatis superiores
cum ipsis fratribus, praesertim occasione Capituli localis, loquantur
atque una omnes remedia efficacia quaerant et applicent.
161. 1 Visitatio pastoralis superiorum maiorum a Regula
et a iure universali praescripta multum confert ad vitae nostrae
animationem, renovationem fratrumque unitatem. 2 Minister generalis officii sui tempore universos fratres, per semetipsum
vel per alios in primis definitores generales, visitet. 3
Eam visitationem ceteri superiores maiores in cunctis sui territorii
fraternitatibus minimum bis in triennio peragant. 4 Viceprovinciae
et custodiae, praeter visitationem viceprovincialis vel superioris
regularis, quovis triennio a ministro provinciali visitentur. 5
Praeterea minister generalis, data occasione, fratres in diversis
nationibus adeat et Conferentiis superiorum maiorum aliquando intersit.
6 Alii quoque superiores maiores, de personis et operibus
solliciti, opportunitatem libenter arripiant cum fratribus conveniendi.
162. 1 Visitatores de omnibus rebus tam spiritualibus
quam temporalibus, quae ad vitam fratrum tuendam et fovendam pertinent,
sincerum colloquium instituant cum fratribus tum singulis tum ad
dialogum communem congregatis; nec domorum visitationem praetermittant.
2 Agant omnimoda comprehensione et aptatione ad tempora
et diversarum regionum condiciones, ita ut fratres libenter sincereque
iudicium suum proferant atque una prosequantur ea quae ad perennem
vitae renovationem et actuositatis incrementum conducant.
163. 1 Completa autem visitatione, visitator delegatus
de omnibus relationem ad respectivum superiorem mittat. 2
Superiores vero cum maiores tum locales, intra temporis limites
a visitatore determinatos, certiorem reddant proprium immediatum
superiorem, quid ad effectum post visitationem perduxerint necnon
quo modo impleta sint ea quae in Constitutionibus Capituli provinciarum
vel superioribus demandantur. 3 Superiores vero maiores
semel in triennio relationem de statu propriae circumscriptionis
ad respectivum superiores mitant.
Articulus II:
De caritativa oboedientia
fratrum
164. 1
Fratres, Domini Iesu vestigia sequentes, qui per totam vitam voluntati
Patris se subiecit, professione oboedientiae voluntatem suam velut
sui ipsorum sacrificium Deo offerunt, atque voluntati salvificae
Dei, summe dilecti, constanter conformantur et Ecclesiae servitio
mancipantur. 2 Insuper, vivendo in oboedientia, una cum
fraternitate securius Dei voluntatem detegunt atque ipsam fraternam
unionem roborant. 3 In spiritu quo libenter consilia
evangelica promiserunt, superioribus fide et amore erga Dei voluntatem,
activa et responsabili oboedienta pareant. 4 Pro comperto
habeant oblationem propriae voluntatis Deo sua sponte factam personali
perfectioni summopere favere atque ceteris hominibus Regni Dei testimonium
evadere.
165. 1 Fratres, dum superioribus seipsos praebent paratos
oboedire in spiritu fidei, sua propria iudicia et incepta in bonum
commune eis proponant, quibus competit, postquam libenter omnia
cum fratribus perpenderunt, decernere et praecipere quae agenda
sunt. 2 Vera quoque oboedientia est quidquid boni frater
fecerit recta intentione ac propria optione, sciens illud non esse
contra voluntatem superiorum nec in detrimentum unionis fraterne
cedere. 3 Et si quando frater, post dialogum fraternum,
videat meliora et utiliora quam illa quae minister sibi praecipit,
sua voluntarie Deo sacrificet; quae autem sunt ministri opere studeat
implere. Nam haec
est vera et caritativa oboedientia, quae Deo et proximo satisfacit.
166. 1 Qui, propter rationes personales aut condiciones
externas, Regulam servare spiritualiter nequeunt, possunt, immo
debent ad ministrum recurrere, confidenter consilia, animi confirmationem
et remedia petituri. 2 Quos minister fraterna caritate
et sollicitudine accipiat et adiuvet.
167. 1 Omnes nos, ministri et alii fratres, in veritate
et sinceritate cordis ambulantes, magnam inter nos habeamus familiaritatem
et, per caritatem spiritus, voluntarie serviamus et oboediamus invicem.
2 Mutuam ita excolamus aestimationem ut, absente fratre,
nunquam dicamus quod cum caritate non auderemus dicere coram ipso.
3 Hoc modo agentes, erimus in mundo Deo consecrando signum
illius perfectae caritatis quae in Regno caelorum viget. 4
Totam spem nostram in Deo summe dilecto reponamus si quando, propter
evangelicae vitae testimonium, penurias, persecutiones et tribulationes
patiamur. 5 Spiritu Domini eiusque sancta operatione
impulsi et sustentati, ut pauperes et homines pacis, magna incepta
fortiter aggrediamur, a Deo coronandi si usque in finem perseveraverimus.
CAPUT XI
De vita nostra in castitate
consacrata
168. 1 Inter consilia evangelica tanquam eximium
Dei donum aestimanda est castitas quae, Spiritu Sancto movente,
voluntarie suscipitur propter Christum eiusque Regnum. 2
Vitae nostrae in castitate ducendae ratio est amor praeferentialis
Dei et omnium hominum: nobis enim singulari modo confert ampliorem
cordis libertatem, qua indiviso amore Deo adhaeremus atque omnia
omnibus fieri valemus. 3 Hoc dono fideliter servando
semperque colendo, fraternitas nostra praeclarum signum efficitur
mysterii quo Ecclesia unico Sponso coniuncta est. Charisma caelibatus,
quod non omnes capere possunt, optio pro Regno Dei est et prophetice
praenuntiat istud Regnum in medio nostri et testimonium vitae futurae
praebet, in qua resuscitati fratres sunt inter se coram Deo, qui
erit illis omnia in omnibus.
169. 1 Una e notis insignibus sancti Francisci est ubertas
affectuum eosque exprimendi capacitas. 2 Franciscus,
captus amore Dei omniumque hominum, immo omnium rerum creatarum,
frater et amicus universalis est. 3 Prorsus comis ac
nobilis, coram omni re bona et pulchra commotus, vult ut sui fratres
laeti sint cantores paenitentiae-conversionis, in pace et fraternitate
universali, quin etiam cosmica, immersi.
170. 1 Dum in via sumus ad Regnum Dei, castitas semper
implicat quandam privationem, quae est agnoscenda et assumenda.
Diligens recursus ad media supernaturalia et naturalia reddit aequilibrium
possibile permittitque vitare pericula quae fratri caelibi magis
minantur, ut sunt acedia vitae, solitudo cordis, amor commoditatum,
indebitae compensationes aut morbosa aversio affectivitatis. 2
Castitas Deo consecrata, donum hominibus datum, alitur, confortatur
et crescit vitam sacramentalem participando, praesertim convivium
eucharisticum et sacramentum reconciliationis, et instando iugi
orationi atque intimae unioni cum Christo eiusque Virgine Matre.
3 Sic ergo de propriis viribus non praesumentes,
sed Dei auxilio confisi, illi dono generose respondere studeamus.
171. 1 Maturatio affectiva et sexualis gradatim percurrit
itinerarium conversionis amoris egoistici et possessivi in amorem
oblativum se aliis donandi capacem. 2 Meminerint omnes
fratres, praesertim superiores, mutuam dilectionem in familiari
consortio et fraterno servitio praecipuum castitatis subsidium esse.
3 Fraternitas vera, serena et aperta ad alios, faciliorem
reddit unicuique naturalem affectivitatis evolutionem. Munus fraternum
exigit continuam amoris proprii renuntiationem, et deditionem postulat,
quae authenticis profundisque favent amicitiis, ad vitae affectivae
completionem multum conferentibus. 4 Praeter sensuum
et cordis disciplinam, in humilitate et paenitentia viventes assiduo
labori laeti incumbamus, et alia media adhibeamus quae mentis et
corporis sanitatem fovent.
172. 1 Fratres omnes homines in Christo diligant et fraterna
atque amicabili conversatione ad Regnum Dei participandum adducere
quaerant. 2 Secundum exemplum nobilis affectus fratris
Francisci erga sororem Claram, habitudo nostra erga mulieres urbanitate,
reverentia et sensu iustitiae emineat. 3 Amicitia magnum
est donum fovetque humanum et spirituale incrementum. Vi consecrationis
nostrae et propter obsequium vocationi debitum eorum cum quibus
consuetudinem habemus, vitandum est ne alios ad nos alligemus; potius
nosmetipsos illis donemus. Ita amicitia liberatrix non autem destructiva
fraternitatis instauratur. 4 Relationes fratrum cum propria
familia incremento affectivo favent; ne tamen oblivioni detur fraternitatem
esse novam nostram familiam.
173. 1 Saepe revolvamus verba sancti Francisci, quibus
fratres suos hortatur ut, omni sollicitudine remota, Dominum Deum
mundo corde, casto corpore et sancta operatione in omnibus creaturis
ament et adorent. 2 Nihil ergo nos impediat, nihil separet,
quominus in nobis et in fraternitate nostra agat et manifestetur
Spiritus Domini.
CAPUT XII
De fide diffundenda et colenda
Articulus I:
De munere missionali Ordinis
174. 1
Christus Iesus, Evangelium Dei, primus et maximus Evangelii praeco,
ad omnes suos discipulos ac, in eis, ad communitatem fidei quae
est Ecclesia, evangelizandi gratiam atque mandatum transmisit. 2
Ecclesiae peregrinanti, quae ex missione Christi et Spiritus Sancti
est universale sacramentum salutis ideoque missionaria ex natura
sua, omnes baptizati, et praesertim religiosi speciali sui donatione,
consociantur. 3 Sanctus Franciscus suo tempore, divina
inspiratione, exemplum vitae et vi suae Regulae, spiritum missionalem
renovavit, et illis Ecclesiae inceptis impulsum dedit, quae activitatis
missionalis nomen accipiunt quibusque Evangelium nuntiatur atque
Regnum Dei adveniens ipsum hominem transformat et mundum novum,
iustum pacisque plenum creat. Sic Ecclesia cotidie fundatur et in
dies perfectior evadit. 4 Ordo noster munus evangelizationis,
ad totam Ecclesiam pertinens, tamquam officium suum proprium suscipit,
illudque opus missionale inter praecipuas obligationes suas apostolicas
censet et assumit. 5 Missionarii habentur fratres qui,
in quocumque continente vel regione, laetum nuntium salutis ferunt
omnibus qui in Christum non credunt. 6 Agnoscimus tamen
peculiarem condicionem illorum fratrum qui activitatem missionalem
exercent in novellarum Ecclesiarum servitium.
175. 1 Fratres missionarii possunt, uti providit sanctus
Franciscus, duobus modis spiritualiter inter non christianos conversari:
quod, subditi omni humanae creaturae propter Deum, evangelicae vitae
testimonium per caritatem magna cum fiducia perhibeant; et quod,
cum viderint placere Deo, non credentibus aperte annuntient verbum
salutis, ut baptizentur et efficiantur christiani. 2
Fratres, agnoscentes Ecclesias particulares iam acquisivisse partem
potiorem in opere evangelizationis, filios novellae Ecclesiae libenter
audiant et cum illis colloquantur. Ita palam fit se venisse ad inserviendum
iisdem Ecclesiis earumque pastoribus. 3 In spiritu caritatis,
condiciones historicas, religiosas, sociales et culturales lumine
Evangelii diiudicantes, agant in libertate filiorum Dei animo prophetico
impulsi. 4 Itemque promoveant illas mutationes quae adventui
novi mundi favent, in colloquio cum aliis Ecclesiis christianis
et religionibus non christianis, et attenti sint ad ideas quae in
mentem et actionem populorum influunt.
176. 1 Fratres qui, divina inspiratione, ad opus missionale
in aliam regionem, ubi magis evangelizatio urget, se vocatos sentiunt,
propositum suum aperiant ministro provinciali; qui tamen potest
vocare etiam alios fratres idoneos promptos ad tale opus assumendum.
2 Quos idem minister, post peculiarem pro cuiusque condicione
praeparationem doctrinalem et practicam de re missionali et oecumenica,
ministro generali proponat, cui competit litteras oboedientiales
dare. 3 Ministri, ob fratrum in provincia paucitatem,
sodales aptos mittere ne recusent, sed omnem suam sollicitudinem
et cogitatum iactent super eum cui iugis cura est de nobis. 4
Diversae Ordinis provinciae mutuum adiutorium pro opportunitate
magno animo praestent, et per ministrum generalem missionarios et
adiumenta aliis circunscriptionibus indigentibus offerant. 5
Fratres invitentur ad opus missionale participandum etiam ad tempus,
praecipue ad quaedam servitia peculiaria praestanda. 6
Fratres opere et consilio cum missionariis laicis, praesertim catechistis,
coniunctim laborent, et cum eis intense animationem spiritualem
curare, necnon bonum sociale et oeconomicum populi promovere satagant.
7 Superiores apud fratres amorem ac spiritum cooperationis
erga opus missionale ita promoveant ut omnes, pro suo quisque statu
et facultate, in fraterna communicatione cum missionariis, pro novellis
Ecclesiis et in unione cum ipsis orantes, et sollicitudinem populi
christiani suscitantes, officio missionali satisfaciant.
177. 1 Cum status eorum, qui consilia evangelica profitentur,
ad vitam et sanctitatem Ecclesiae pertineat et proinde iam a periodo
plantationis Ecclesiae sedulo promovendus sit, fratres missionarii
spiritum et charisma nostrum in Ecclesiis particularibus fovere
studeant. 2 Idcirco superiorum maiorum est providere
ut inter missionarios adsint fratres idonei ad candidatos Ordinis
formandos. 3 Vitae nostrae forma atque patrimonium spirituale
Ordinis nostri, universalis et amplectentis omnes ritus Ecclesiae
catholicae, tradantur et exprimantur secundum condiciones regionales
necnon cuiusque gentis ingenium et Ecclesiae particularis indolem;
et usus particulares suae cuiusque regionis in aliam ne transplantentur.
Competit ministro generali, de consensu definitorii, decidere de
ritu pro singulis circumscriptionibus, servatis de iure servandis.
178. 1 Ministri generalis est, de consensu definitorii,
una cum auctoritate ecclesiastica, in Ecclesiis particularibus actuositatem
missionariam promovere et coordinare. 2 Ministro provinciali,
de consensu definitorii, competit opus missionale a ministro generali
propositum acceptare, necnon subscribere conventiones cum respectivo
superiore ecclesiastico, praevia approbatione ministri generalis,
de consensu definitorii. 3 Minister generalis necnon
ministri provinciales, de consensu definitorii, instituant secretariatum
pro animatione et cooperatione missionaria, eiusque officium determinent.
4 Fratres assidue cooperentur cum institutis religiosis
qui in eodem territorio activitati missionali Ecclesiae particularis
operam praestant, vel in patria animationi missionariae incumbunt.
5 Culmen activitatis missionalis habeatur promotio Ecclesiae
particularis, in qua clerus, religiosi et laici responsabilitatem
habebunt pro sua cuiusque competentia.
179. 1 Meminerint fratres sancti Francisci, qui sodales
suos in mundum mittere voluit, exemplo Christi discipulorum, in
paupertate cum plena in Deum Patrem fiducia, ubicumque, vita et
verbo, pacem annuntiaturos. 2 Magnum hoc opus commendamus
intercessioni beatae Mariae Virginis, Boni Pastoris Matris, quae
Christum, lucem et salutem omnium gentium, generavit, et quae mane
Pentecostes primordiis evangelizationis, Sancto Spiritu operante,
orando praefuit.
Articulus II:
De fratrum vita fidei
180. 1
Fidem quam a Deo per Ecclesiam accepimus, ut veri Domini discipuli
ac sancti Francisci filii, adiuvante gratia divina, usque in finem
firmiter servemus; totis viribus rectoque iudicio in eam profundius
penetremus eamque ad vitam plenius applicemus. 2 Incrementum
huius inaestimabilis doni assidua oratione a Deo imploremus atque
intima in communione cum universo populo Dei vivamus. 3
Spiritus Sancti ductu, ubique terrarum de Christo testimonium perhibeamus
et poscentibus rationem reddamus de ea quae in nobis est spes vitae
aeternae.
181. 1 Sancto Francisco summopere cordi fuit Ecclesiae
magisterio, utpote verbi Dei scripti et traditi necnon vitae evangelicae
custodi, fideliter adhaerere. 2 Ut hanc spiritualem hereditatem
incolumen servemus, speciali devotione sanctam matrem Ecclesiam
prosequamur. 3 In omnibus proinde, sive cogitando sive
loquendo sive agendo cum Ecclesia sentiamus, diligenter evitantes
falsas aut periculosas doctrinas. 4 Sensu activae et
consciae responsabilitatis inducti, religiosum voluntatis et intellectus
obsequium praestemus Romano Pontifici, universalis Ecclesiae magistro
supremo, necnon Episcopis qui, tamquam testes fidei, una cum Summo
Pontifice populum Dei docent. 5 Superiores, initio sucepti
muneris, aliique fratres, ut in iure statutum est, fidei professionem
emittant.
182. 1 Divinae respondentes vocationi, qua Deus cotidie
a nobis exposcit partem in consilio suo salvifico exsequendo, meminerimus
quantum, vi professionis, coram populo Dei Christo devincti simus.
2 Studeamus igitur in vocatione qua vocati sumus digne
ambulare et magis excellere, recordantes Deum nunquam irrita facere
sua dona, ideo neque vocationem datam. Gratia eius nos non deficiet
ad superandas difficultates in hac arcta via quae ducit ad vitam.
3 Renovationi nostrae sedulo incumbentes, in nostrae
vitae proposito laeto corde perseveremus; conscii autem fragilitatis
humanae, incedamus per viam conversionis cum tota Ecclesia, quae
a Spiritu Sancto semper renovatur.
*****
183. 1
Regulam sancti Francisci, a papa Honorio confirmatam, vi nostrae
professionis simpliciter et catholice observare debemus. 2
Eius authentica interpretatio reservatur Sanctae Sedi, quae anteriores
pontificias declarationes ipsius Regulae, quoad earum vim dumtaxat
praeceptivam, abrogatas declarat, exceptis illis quae in vigenti
iure universali et in his Constitutionibus continentur. 3
Insuper facultatem agnoscit Capitulis generalibus Regulam ad nova
adiuncta opportune accommodandi, dummodo eaedem accommodationes
vigorem legis obtineant per approbationem Sanctae Sedis.
184. 1 Sanctae Sedi authentica Constitutionum interpretatio
reservatur. Capituli generalis est, de consensu duarum ex tribus
partibus vocalium, Constitutiones complere, mutare eisque derogare
vel eas abrogare, iuxta temporum necessitates, ut apta renovatio,
continua quadam ratione, foveatur, salva tamen approbatione Sanctae
Sedis. 2 Extra Capitulum vero ministri generalis est,
de consensu definitorii, solvere dubia et explere lacunas, quae
in iure nostro proprio occurrant; quae tamen solutiones vim retineant
usque ad proximum Capitulum. 3 Superiores a praescriptis
disciplinaribus Constitutionum proprios subditos et hospites in
casibus particularibus dispensare valent ad tempus, quoties id ad
eorum bonum spirituale conferre iudicent. 4 Reservatur
dispensatio temporaria totius provinciae ministro generali, totius
fraternitatis localis proprio superiori maiori. 5 Ut
Constitutionum praescripta condicionibus provinciarum et regionum
apte applicentur, Capitula provincialia vel Conferentiae superiorum
maiorum statuta particularia condere possunt, a ministro generali
de consensu definitorii approbanda.
185. 1 Ordo noster regitur iure universali Ecclesiae,
Regula et Constitutionibus. Unicus hic Constitutionum textus in
toto Ordine suam iuridicam vim habet. 2 Cum leges ac
statuta sanciri pro omnibus casibus particularibus nequeant, in
cunctis operationibus sacrum Evangelium, Regulam Deo promissam,
sanas traditiones ac sanctorum exempla prae oculis habeamus. 3 Superiores in vita nostrae fraternitatis
et in Constitutionibus observandis fratres praecedant et ausu caritatis
eos inducant ad illas servandas.
CONCLUSIO
186. 1 Sanctus Franciscus,
morti proximus, veris Regulae observatoribus benedictionem sanctissimae
Trinitatis, simul cum sua, largitus est. Idcirco omnes, quacumque
negligentia abiecta, ferventi amore evangelicam perfectionem in
ipsa Regula et in Ordine nostro demonstratam consequi satagamus. 2 Nobis in memoriam
redeat, fratres carissimi, illud thema super quo seraphicus Pater
ad Capitulum fratrum habuit concionem: nos quidem Deo magna promisimus,
sed maiora a Deo promissa sunt nobis. Quocirca has Constitutiones,
et quidquid promisimus, observare studeamus atque ardenti desiderio
ad illa nobis desponsa aspiremus, adiuvante Dei Genetrice et Matre
nostra Maria. 3 Haec omnia exsequentes, oculos in Redemptorem
nostrum coniciamus ut, eius beneplacito cognito, puro amore illis
placere studeamus. Constitutionum observantia nos adiuvabit non
solum ad promissam Regulam implendam, sed etiam ad divinam legem
perficiendam et ad evangelica consilia exsequenda. In laboribus
per Iesum Christum abundabit consolatio nostra, et omnia poterimus
in illo qui nos confortat, quoniam nobis in omnibus intellectum
tribuet ille qui est Sapientia Dei et affluenter omnibus largitur.
4 Quinimmo Christus, qui est lumen et exspectatio gentium,
finis legis, salutare Dei, Pater futuri saeculi, Verbum et virtus
omnia portans et spes denique nostra, in quo omnia possibilis, suavia
et levia sunt, et cui cognita est fragilitas nostra, non solum vires
ad sua exsequenda mandata et consilia dabit, sed etiam sua caelestia
dona in tanta copia effundet ut, cunctis sublatis impedimentis,
ipsum maxima cordis alacritate sequi et imitari valeamus, visibilius
ut advenae utentes et ad aeterna suspirantes. 5 In Christo
igitur, qui est Deus et homo, lux vera et splendor gloriae, candor
lucis aeternae et speculum sine macula, imago Dei bonitatis, qui
a Patre constitutus est hominum iudex, legislator et salus, et cui
Pater et Spiritus Sanctus testimonium reddiderunt, et in quo sunt
nostra merita, vitae exempla, auxilia, et praemia, factus nobis
a Deo sapientia et iustitia, omnis nostra cogitatio, meditatio et
imitatio defixae sint. 6 Christo denique, qui cum Patre
et Spiritu Sancto coaeternus, consubstantialis, coaequalis et unus
Deus vivit et regnat, sit sempiterna laus, honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen. |