back
Constitutiones

I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIUNT

CONSTITUTIONES
ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM

CAPUT I
De vita Fratrum Minorum Capuccinorum

Articulus I
De vita nostra iuxta Evangelium

1 1Sanctum Domini nostri Iesu Christi Evangelium est in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium et pro universo mundo nuntium salutis.
2 Per illud enim, Spiritus Sancti ductu, Ecclesia Christum cognoscit eiusque gesta et verba fide suscipit, quae credentibus spiritus et vita sunt.
3 Sanctus Franciscus, Fraternitatis nostrae fundator, inde ab initio conversionis suae Evangelium accepit ut vitae et actionis suae rationem.
4 Ideo in exordio et in fine Regulae observantiam eius expresse satatuit, et in Testamento asseruit sibi revelatum esse se debere vivere secundum formam sancti Evangelii.
5 Curemus igitur, cum simus eius filii, ut semper in Evangelii intellegentia progrediamur.
6
In omnibus vitae adiunctis, Evangelium ut supremam legem sequamur, verba salutis assidue legamus et, sicut beata VirgoMaria, in corde conferamus, ut vita nostra magis magisque iuxta Evangelium informata, per omnia in Cristo crescamus.
2 1 Verus Christi discipulus et insigne vitae christianae exemplar, sanctus Franciscus suos edocuit Iesu Christi pauperis et humilis vestigia laete sequi, ut per eum in Spiritu Sancto ad Patrem ducerentur.
2 Christi amore incensi, ut ei magis conformemur, eum in incarnationis et curcis exinanitione contemplemur, et, communi gaudioEucharistiam celebrantes, in paschali mysterio partes capiamus, gloriam resurrectionis eius praegustantes donec veniat.
3 Magno animo servemus consilia evangelica, praesertim ea quae promisimus: castittem Deo dicatam, paupertatem quae nobis est specialis via salutis, necnon caritativam oboedientiam.
3. 1 Sanctus Franciscus, postquam audivit verba missionis discipulorum, initium dedit Fraternitati Ordinis Minorum, quae communione vitae Regnum Dei testificaretur, paenitentiam et pacem exemplo et verbo praedicans.
2 Ad formam veri discipuli Iesu Christi addiscendam, quae mirabiliter in illo apparuit, studeamus eum imitari, eius patrimonium spirituale vita et opere diligenter excolere, atque cum omnibus cuiusvit temporis hominibus communicare.
3 In hunc finem frequenter legamus vitam scriptaque tum ipsius sancti Francisci tum filiorum eius, in primis capuccinorum sanctitate, operositate apostolica et scientia eminentium, necnon adlios libros, quibus spiritus eius innotescit.
4. 1 Qua Fratres Minores Capuccini novisse oportet nostrae Fraternitatis indolem atque proposita, ut vita nostra, recte temporibus accommodata, sana traditione fratrum nostrorum inspiretur.
2 In primis eos imitari convenit in reditu ad primigeniam inspirationem, id est ad vitam et regulam Patris nostri Francisci, per conversionem animi, ita ut Ordo noster semper renovetur.
3 Vestigia eorum sectantes, studeamus priorem partem vitae orationis, praecipue contemplativae, dare, radicalem paupertatem sive personalem sive communitariam, simul cum minoritatis spiritu, colere, necnon vitae austeritatem ac laetam paenitentiam, in dilectione crucis Domini, praebere, curando eitam, sub luce signorum temporum, ut novae formae, a legitimis superioribus approbandae, in hac nostra vita ducenda inveniantur.
4 Spontaneitatem fraternam inter nos exercentes, gaudenter conversemur inter pauperes, debiles et infirmos, vitam ipsorum participantes, atque peculiarem nostrum ad populum aditum servemus.
5 Dynamismum apostolicum, in spiritu servitii explendum, variis formis, in primis ope evangelizationis, promoveamus.
5. 1 Regula sancti Francisci ex Evangelio procedens ad vitam evangelicam impellit.
2 Eius intellegentiae spirituali sedulo incumbamus atque eam, iuxta monitum ipsius Fundatoris in Testamento expressum, et secundum spiritum, intentiones evangelicas et exempla sanctitatis priorum fratrum capuccinorum, simpliciter et pure cum sancta operatione observare nitamur.
3 Superioribus, una cum fraternitatibus, cordi sit Regulae cognitionem, amorem et observatiam promovere.
4 Ut ubique terrarum Regula et intentiones legiferi Patris fideliter servari possint, curent superiores maiores ut, secundum diversas regiones, culturas et necessitates temporum et locorum, modi aptiores, etiam pluriformes, ad vitam et apostolatum fratrum quaerantur.
5 Vera autem pluriformis ratio est illa quae, servata semper unitate eiusdem genuini spiritus, in communione fraterna et in moderatoribus obtempartione innititur; quo fit ut evangelcia libertas in aagendo praebeatur, in primis in eo quod ad vitam nostram renovandam spectat, ne spiritus exstinguatur.
6. 1 Testamentum seraphicus Pater ordinavit quando, morti proximus, sacris stigmatibus ornatus, et plenus Spiritu Sancto, nostram ardentius exoptabat salute.
2 Illo exprimit ultimam voluntatem suam, atque transmittit pretiosam spiritus sui hereditatem.
3 Quod nobis datum est, ut Regulam quam professi sumus perfectius in dies iuxta sensum Ecclesiae observemus.
4 Ideo Testamentum pro prima expositione spirituali Regulae et eminenti inspiratione vitae nostrae accipius, iuxta Ordinis nostri traditionem.
7. 1 Constitutionum finis in eo est ut aiutorium praebeant, in mutatis vitae nostrae adiunctis, ad Regulam melius et perfectius observandam.
2 In ipsis invenimus securum spiritualis in Christo enovationis subsidium atque validum auxilium ad vitae consecrationem perficiendam qua quisque frater Deo se totaliter devovit.
3 Eas, quibus tenemur vi professionis nostrae, non ut servi sed ut filii observemus, ad Dei amorem super omnia anhelantes ac Spiritui Sancto nos erudienti aures praebentes, ,gloriae Dei et saluti proximorum intenti.
4 Omnes fratres enixe monentur ut in personale Regulae, Testamenti et Constitutionum studium incumbant et intimo eorum spiritu imbuantur.

Articulus II
De vita nostra in Ecclesia

8. 1 Ecclesia, instrumentum salutis et unionis cum Deo et inter homines, tamquam populus Dei in mundo peregrinans apparet, qui, a Christo in communione vitae, caritatis et veritatis constitutus, per Spiritum Sanctum multitudine donorum seu charismatum ditatur ad renovationem ac ampliorem aedificationem eiusdem Ecclesiae utilium.
2 In eadem Ecclesia, tanta varietate charismatum exornata, sanctus Franciscus, Spiritu Sancto afflante, Fraternitatem religiosam suscitavit eique formam dedit. Ecclesia auctoritate sua hierarchica eam approbavit et materna cura protegit, ut signum Christi pauperis, humilis et servitio hominum praesertim pauperum dediti, super faciem suam clarius effulgeat.
3 Itemque Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum ab Ecclesia receptus est vi Bullae «Religionis zelus», a papa Clemente VII die 3 iulii anni 1728 datae.
4 Itaque Ecclesiam summopere diligamus, eius mysterium meditemur, eiusque vitam et incepta actuose participemus.
9. 1 Ad exemplum sancti Francisci, qui fuit vir catholicus et totus apostolicus, oboedientiam fidelem Spiritui Christi in Ecclesia viventi praebeamus.
2 Summo Pontifici, cui religiosi tamquam supremo supeirori subduntur etiam vi voti oboedientiae, et Collegio Episcoporum, quod simul cum eo est signum visibile Ecclesiae unitatis eiusque apostolicitatis, oboedientiam et reverentiam praestemus.
3 Ubicumque sumus, Ecclesiae particularis bono, nostra praesentia fraterna et prophetica, conferamus, ,operam dando ad eius incrementum et progressum.
4 Sub ductu Episcopi dioecesani nostrum servitium apostolicum, secundum nostrum charisma, populo Dei ac toti humanae communitati praebeamus.
5 Presbyteros aliosue omnes, qui spiritum et vitam nobis ministrant, debito honore prosequamur et cum ipsis naviter operemur.
10. 1 Ministrum generalem, qui ad servitium et utilitatem totius Fraternitatis est constitutus, utpote successorem sancti Fundatoris ac vivum vinculum nos cum Ecclesiae auctoritate et inter nos uniens, diligamus eique corde generoso oboediamus.
2 Alios quoque Fratenitatis ministros nobis a Domino ut pastores datos, eosdemque depoistarios fiduciae fratrum, dilectione atque activa et responsabili oboedientia prosequamur, ut Ecclesiae servitio in spiritu fidei et amore Christi arctius et securius devinciamur.
11. 1 Sanctus Franciscus ex Patris summi boni adoratione universalis hausit fraternitatis affectum, quo imaginem Christi primogeniti et salvatoris in omni creatura intuebatur.
2 Ut filii huius Patris, erga omnes homines sine ullo discrimine nos sentiamus fratres; necnon, omni creaturae fraterne obviantes, laudem creationis Deo, a quo bona cuncta procedunt, assidue offeramus.
3 A Spiritu Sancto eadem vocatione congregati, communi orationis et activitate, sensum fraternitatis in toto Ordine et maxime in nostris provincialibus et localibus communitatibus promoveamus. Eundem sensum colamus erga omenes fratres et sorores, sive religiosos sive saeculares quei nobiscum unicam familiam franciscanam efformant.
4 Hae nostra fraternitas evangelica, ut vitae socialis quasi exemplar et fermetum, homines invitat ad consortia fraterna inter se fovenda viresque uniendas ad meliorem evolutionem et liberationem totius personae atque ad genuinum progressum societatis humanae.
5 Vita nostra fraterna speciale habet momentum et maiorem acquirit efficaciam testimonii in processu sanae socializationis et consociationis, quo Deus nos interpellat ut pro actuatione et incrmento fraternitatis in iustitia et pace impedamur.
12. 1 Filius Dei, formam servi accipiens, non venit ministrari sed ministrare et vitam suam dare in salutem omnium.
2 Cupientes conformes fieri imaginis eius, non maiores esse praesumamus, sed ut minores in omnium servitium impendamur, maxime eorum qui penuriam et tribulationes patiuntur, vel etiam eorum qui nos persequuuntur.
3 Libenter ergo vitam nostram fraternam apud pauperes degamus, eorum aerumnas et humiltatem peramanter participantes.
4Necessitatibus materialibus et spiritualibus eorum subvenientes, vita, opere et verbo in eorum promotionem humanam et christianam incumbamus.
5Sic agentes manifestum facimus spiritum fraternitatis nostrae in minoritate, simulque fermentum iustitiae, unionis et pacis efficimus.
13. 1 Ut vocationem nostram evangelicam in Ecclesia et in mundo cum fructu adimpleamus, vitam apostolicam, in se contemplationem et actionem complectentem, fideliter ducere studeamus, Iesum imitantes, qui vitam in oratione et opere salutis incessantger duxit.
2 Hanc Magistri vitam profitentes, apostoli a Domino in mundum universum missi, orationi et ministerio verbi instantes erant.
3Sanctus Franciscus, quamvis loca solitaria praediligeret, Domini et apostolorum sequens vestigia formam vitae elegit in se intime unientem orationem et proclamationem nuntii salutis.
4 Idcirco in laude Dei eiusque verbi meditatione instemus, quo magis magisque ad hoc accendamur ut homines actuositate nostra ad Dei amorem cum gaudio perducantur.
5 Ita tota nostra orationis vita apostolico spiritu imbuentur, tota vero actio apostolica orationis spiritu informabitur.

CAPUT II
De iis qui volunt vitam nostram accipere
Et de fratrum formatione

Articulus I
De vocatione ad vitam nostram

14. 1 Deus pro sua bonitate omnes christifideles in Ecclesia vocat ad perfectionem caritatis per diversos status vitae, ut uniuscuiusque sanctitas et salus mundi promoveantur. 2 Cui vocatione unusquisque maxima cum libertate responsum amoris dare debet, ita ut dignitas personae humanae cum voluntate Dei concilietur. 3 Omnes grato animo laetemur de peculiari gratia vocationis religiosae nobis divinitus concessa. 4 Vocationi nostrae franciscanae capuccinae respondentes, testimonium publicum et sociale de Christi vita iam nunc praesenti et aeterna praebemus, Christum pauperem et humilem sequimur, nuntium eius hominibus, praesertim pauperibus, ubique diffundimus. 5 Sic in fraternitate peregrinantium, corde et opere paenitentium, omnibus hominibus in spiritu minoritatis et laetitiae servientium, pro Ecclesiae missione salvifica impendimur.
15. 1 Sollicitudo pro vocationibus oritur praesertim e fratrum conscientia se vivere et offerre aliis rationem vitae dotibus humanis et evangelicis ditissimam. Quam vitam amplectendo candidati Deo hominibusque genuinum servitium reddentes propriam humanitatem evolvunt. Ut perhibeamus perspicuum huiusmodi vitae testimonium, continua nostra renovatione opus est.2 Ad vocationes fovendas omnes fratres actuose cooperentur ex desiderio consilium Dei exsequendi iuxta nostrum charisma. 3 Memores sollicitudinis sancti Francisci videntis incrementum primitivae fraternitatis, omnes fratres, in primis ministri et singulae fraternitates, potissimum vitae exemplo, oratione et verbo assiduam gerant curam cognoscendis et fovendis vocationibus genuinis. 4 Sic Deo cooperamur, qui vocat et elegit quos vult, atque ad bonum Ecclesiae conferimus.
16. 1 Sedulo promoveantur variae formae curae pastoralis vocationalis, praesertim in ambitu spiritui nostri Ordinis magis vicino. 2 Maiores obtinentur effectus ubi fratres ad promovendam et coordinandam animationem vocationalem specialiter destinati sunt. Omnes vero fratres, in signum fecunditatis vitae franciscanae, operam conferant. 3 Ad vocationes fovendas multum iuvat praebere iuvenibus opportunitatem ad vitam nostram fraternam aliquo modo participandam. Quod autem optime fit in domibus idoneis in quibus insimul adiumentum pro personali reflexione offeratur. 4 Ut vocationes intuitu vitae religiosae recte colantur aptiusque praeparentur, ministri provinciales, de consensu definitorii et, si opportune videtur, de consilio Capituli provincialis, peculiaria instituta erigant, pro regionum et temporum necessitate. 5 Quae ita disponantur secundum sanae paedagogiae normas ut, institutione scientifica cum humana coniuncta, alumni in consuetudine cum societate et cum familia vitam christianam ducant, aetati, spiritui et evolutioni suae convenientem, ex qua vocatio ad vitam religiosam detegi et foveri possit.
6 Studia ab alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo alibi prosequi possint.

Articulus II:
De receptione ad vitam nostram

17. 1 Sanctus Franciscus, de vitae puritate sollicitus, Fraternitatem suam in magnam multitudinem auctum iri praevidens, simul ineptorum fratrum numerum metuebat. 2 Cum ergo Fraternitas virtute potius, caritatis perfectione atque spiritu quam numero in dies augeri debeat, ii qui vitam nostram amplecti voluerint serio examinentur et seligantur. 3 Ministri provinciales diligenter inquirant, utrum qui ad vitam nostram admittendi sunt, requisita habeant in iure universali et nostro contenta ad eorum validam et licitam admissionem. Speciatim quae sequuntur serventur: a) candidati indole sua idonei sint ad fraternum vitae nostrae evangelicae consortium; b) comprobatum sit eos frui necessaria sanitate physica et psychica ad vitam nostram ferendam; c) candidati vita sua ostendant oportet, se firmiter credere quae credit et tenet sancta mater Ecclesia, atque praediti sint sensu catholico; d) constet eos praesertim apud homines sibi consuetudine coniunctos, bonam famam habere; e) sint debita maturitate et fervida voluntate praediti, compertumque habeatur eos Ordinem ingredi, ut unice Deo et hominum saluti sincere serviant, iuxta Regulam ac vitae rationem sancti Francisci et consuetudines nostras; f) instructi sint iuxta exigentias suae cuiusque regionis, et spes habeatur fore ut cum fructu sua propria munia exercere possint; g) praesertim si agatur de candidatis maturioris aetatis et de iis qui quandam vitae religiosae experientiam iam habuerunt, omnes utiles notitiae de eorum vita anteriore colligantur; h) si de admittendis clericis saecularibus iisve qui in aliud institutum vitae consecratae, in societatem vitae apostolicae vel in seminarium admissi fuerint, aut de readmissione alicuius candidati agatur, praescripta iuris universalis serventur.
18. 1 Christus, sapientissimus magister noster, respondens adolescenti, qui aeternae salutis adipiscendae desiderium ostenderat, dixit ut, si perfectus esse vellet, prius omnia sua venderet et pauperibus erogaret. 2 Quod imitator eius Franciscus non solum in se et in aliis quos recipiebat docuit atque opere complevit, verum etiam in Regula servandum praecepit. 3 Ideo ministri provinciales curent, candidatis qui interiore Christi amore invitati ad Ordinem nostrum veniunt, praefata sancti Evangelii verba nota facere et exponere, ut suo tempore ante professionem perpetuam bonis suis renuntient in favorem potissimum pauperum. 4 Candidati futurae bonorum renuntiationi interius se praeparent et ad servitium omnium hominum, praesertim pauperum, se disponant. 5 Fratres vero, iuxta Regulam, quamlibet occasionem sese ingerendi in haec negotia evitent. 6 Insuper, candidati prompti sint conferre universae fraternitati intellegentiae et voluntatis vires necnon naturae et gratiae dona in exsequendis muniis quae in servitium populi Dei accipient.
19. 1 Admittere ad postulatum, novitiatum et professionem, praeter ministrum generalem, in unaquaque provincia ministri provincialis est, qui hanc facultatem vicario provinciali, viceprovinciali et superiori regulari delegare potest. 2 Qui superiores antequam candidatos ad novitiatum admittant, proprium Consilium aut tres vel quattuor fratres ab eodem Consilio nominatos consulant; ut autem ad primam professionem et ad professionem perpetuam admittere possint, consensu sui Consilii indigent. 3 Si casus fert, consulantur etiam ii qui in re competentiam specialem habent. 4 In extraordinariis rerum adiunctis, dummodo cum ministro provinciali communicare nequeant, superior propriae fraternitatis localis iisdem facultatibus pollet de quibus supra, servatis Constitutionum praescriptis.
20. 1 Magistri novitiorum est actum seu ritum recipiendi novitios, quo novitiatus incipit, peragere, nisi minister provincialis aliter ordinaverit. 2 Profitentium autem vota nomine Ecclesiae ipse minister provincialis excipit; potest tamen alium fratrem Ordinis ad hoc delegare. 3 In receptione ad novitiatum et emissione professionis serventur praescripta liturgica. 4 Professio religiosa ordinarie intra Missarum sollemnia emittatur, adhibita sequenti formula a Sancta Sede pro familiis franciscalibus approbata: "Ego, frater N.N., cum Dominus hanc gratiam mihi dederit ad laudem Dei, firma voluntate Christi Evangelium perfectius vivendi, coram fratribus adstantibus, in manibus tuis, Pater N.N. (per tres annos, per... ann... ; toto tempore vitae meae) voveo vivere in oboedientia, sine proprio et in castitate secundum Regulam S. Francisci a Papa Honorio confirmatam et Constitutiones Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum. Me igitur toto corde huic Fraternitati trado, ut Spiritus Sancti operatione, intercedente Beata Maria Virgine Immaculata una cum Patre nostro Francisco et omnibus Sanctis, fratribusque adiuvantibus, in Dei et Ecclesiae servitium meam perficiam consecrationem".
21. 1 Ratio et finis trium consiliorum evangelicorum, quae in professione voto promittuntur, est Christo corde per gratiam liberato nos consociari in vita casta, paupere et oboedienti propter Regnum caelorum, vestigia sancti Francisci sectantes. 2 Evangelicum castitatis consilium propter Regnum caelorum, quod est signum mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde, obligationem secumfert continentiae perfectae in caelibatu. 3 Evangelicum paupertatis consilium ad imitationem Christi, qui cum esset dives egenus factus est, praeter vitam re et spiritu pauperem, secumfert dependentiam a superioribus atque limitationem in usu et dispositione bonorum necnon, post professionem perpetuam, etiam voluntariam renuntiationem capacitatis acquirendi et possidendi, forma, quantum fieri potest, etiam iure civili valida. 4 Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela Christi usque ad mortem oboedientis promissum, obligat ad submissionem voluntatis propter Deum erga legitimos superiores, "in omnibus quae non sunt contraria conscientiae et Regulae", cum secundum nostras Constitutiones praecipiunt.

Articulus III:
De formatione in genere

22. 1 Formatio est promotio fratrum et fraternitatum ita ut mostra vita in dies conformior fiat sancto Evangelio et spiritui franciscano, secundum exigentias locorum et temporum. Quae formatio debet esse continua, per totam vitam protrahenda cum quoad valores humanos, tum quoad vitam evangelicam et religiosam. 2 Integra nostra formatio totam personam respicit, praecipue aspectum psychicum, religiosum, culturalem et etiam professionalem seu technicum. Complectitur autem duas phases, quae sunt formatio initialis et formatio permanens.
23. 1 Omnis formatio praeprimis est operatio Spiritus Sancti qui ab intus tum formatores tum formandos vivificat.
2 Formatio activa exigit laboris consortium formandorum, qui principales auctores et responsabiles proprii incrementi sunt. 3 Omnis frater est simul et per totam vitam formandus et formator, quia semper et ab omnibus est aliquid discendum et docendum; hoc principium tanquam programma formationis statuatur et in praxim vitae perducatur. 4 Vivere ut fratres minores invicem inter se est pars primordialis vocationis franciscanae. Inde vita fraterna in processu formationis semper et ubique exigentia fundamentalis sit. 5 Ut singulae fraternitates, praesertim quae sunt specifice formativae, hanc primariam functionem explere possint, necesse est ut inspirationem et stimulum ex fraternitate hauriant praecipua, quae est fraternitas provincialis. 6 Quamvis omnes fratres formatores sint, requiruntur quidam fratres maiore responsabilitate praediti et ad hoc munus deputati. Inter quos primi habentur minister provincialis et guardiani, qui sunt ordinarii animatores et coordinatores processus formationis fratrum. Dein vero adsunt formatores qualificati, qui hoc specificum munus assumunt nomine fraternitatis.
24. 1 Ordini praesto sint instrumenta formativa, specificis proprii charismatis exigentiis respondentia. 2 Cum specialis attentio adhibenda sit fratribus in periodo formationis initialis, singulae circunscriptiones adaequatas structuras educativas provideant. 3 Processus educativus potissimum postulat coetum fratrum responsabilium, qui laborent criteriis cohaerentibus per totum iter formativum. Qui coetus congruum totius fraternitatis auxilium habeat. 4 Cum secretariatus et centra formationis magni momenti sint, sollicita cura habenda est ut colantur et efficacia reddantur. 5 Officium secretariatus generalis formationis tum superioribus generalibus, tum superioribus diversarum circumscriptionum praesto sit, adiumenta et informationes praebens, ut ipsi foveant ea quae ad formationem spectant. 6 Similiter in singulis provinciiis habeatur consilium formationis et in centris formationis frater speciali responsabilitate praeditus qui promoveat ea quae ad formationem pertinent. 7 Singulae provinciae vel coetus provinciarum, iuxta regionum adiuncta, suam propriam habeant rationem formationis, in qua enuntientur proposita, programmata et itineraria concreta totius processus formationis fratrum.

Articulus IV:
De initiatione in vitam nostram

25. 1 Formatio initialis in vitam nostram requirit necessarias experientias et cognitiones, per quas candidati, sub ductu formatorum, in vitam franciscanam evangelicam progressive ingrediuntur. 2 Initiationis tempore candidatorum formatio, quae elementum humanum et spirituale harmonice coniungit, sit omnino solida, integra et locorum et temporum necessitatibus accommodata. 3 Apta adhibeantur media activae educationis, et in primis exercitium operum et munerum quibus candidati gradatim ad acquirendum sui dominium et maturitatem psychicam affectivamque perducuntur. 4 Ratione habita de eorum peculiari indole et gratia, inducantur in vitam spiritualem, nutritam verbi divini lectione, actuosa liturgiae participatione, necnon personali reflexione et oratione, ita ut magis magisque ad Christum trahantur, qui est via, veritas et vita. 5 Fratres initiandi seriam spiritus franciscani capuccini cognitionem et usum acquirant per studium tum vitae sancti Francisci eiusque mentis quoad Regulae observantiam, tum historiae sanarumque Ordinis nostri traditionum, tum maxime per assimilationem internam et practicam vitae ad quam vocati sunt. 6 Praesertim vitam fraternam colant tam in communitate quam cum aliis hominibus, quorum necessitatibus praesto sint occurrere, ut actuosam consortionem cum Ecclesia in dies perfectius vivere discant. 7 Specialis fratrum formatio initialis ordinetur iuxta diversa munia ab eisdem exercenda et secundum peculiaria circunscriptionum adiuncta et statuta. 8 Omnes initiationis periodi peragi debent in fraternitatibus ad vitam nostram ducendam ed ad formationem impertiendam peculiariter idoneis, atque a ministro provinciali de consensu definitorii ad hunc finem designatis. Attamen ministro provinciali, consentiente definitorio, facultas est permittendi ut periodus postulatus extra fraternitates nostras peragatur. 9 Domus novitiatus erectio, translatio et suppressio spectant ad ministrum generalem de consensu definitorii, et per decretum scripto datum fieri debent. Eadem auctoritas, in casibus particularibus et ad modum exceptionis, concedere potest ut candidatus in alia Ordinis domo novitiatum peragat, sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat. 10 Superior maior permittere potest ut novitiorum coetus, per certa temporis spatia, in alia Ordinis domo, a se designata, commoretur.
26. 1 Quivis frater, a Deo fraternitati datus, affert ei gaudium simulque est incitamentum ut nos spiritu vocationis nostrae innovemur. 2 Toti quidem fraternitati, quatenus ad eam candidati pertinent, incumbit initiationis opus. 3 Eius tamen regimen minister provincialis cum consensu definitorii modo et limitibus a se determinandis, fratribus commitat, qui sint experientia vitae spiritualis, fraternae et pastoralis, doctrina, prudentia, discretione spirituum et cognitone animarum praediti. 4 Magistri sive postulantium sive novitiorum et professorum ad omnibus oneribus vacare debent quae candidatorum curam et moderamen impedire possint. 5 Ubi vero peculiares rationes id suadeant, eis adiungi possunt socii praesertim in iis quae ad curam vitae spiritualis et ad forum internum spectant.
27. 1 Tempus formationis initialis incipit a die quo quis, a ministro provinciali admissus, fraternitatem ingreditur, et protrahitur usque ad professionem perpetuam. Peragitur ad normam iuris universalis et nostri proprii. Documentum conficiatur de hoc ingressu. 2 Ex eo die candidatus, quoad formationem, vitam et laborem, ut membrum fraternitatis gradatim, modo a ministro provinciali cum consensu definitorii determinando, habendus est. 3 Formatio initialis qua insertio in fraternitatem nostram, postulatum, novitiatum et postnovitiatum comprehendit.
28. 1 Postulatus est periodus formationis initialis optionisque sumendae vitae nostrae. Tempus et diversi modi huius primae periodi a ministro provinciali de consensu definitorii determinantur. Qua in periodo candidatus vitam nostram cognoscit, dum fraternitas, ex parte sua, melius cognoscit candidatum et eius discernere potest vocationem. 2 Formatio postulantium tendit praesertim ad catechesim fidei perficiendam et complectitur introductionem in liturgiam, methodum orationis, instructionem franciscanam et primam laboris apostolici experientiam. Comprobanda quoque est et promovenda humana, in primis affectiva, maturitas necnon aptitudo ad evangelice temporum signa discernenda.
29. 1 Novitiatus est periodus intensioris initiationis et profundioris experientiae vitae evangelicae franciscano-capuccinae iuxta fundamentales exigentias, et liberam maturamque vitae religiosae optionem supponit. 2 Regimen novitiorum, sub auctoritate superiorum maiorum, uni magistro reservatur, qui frater Ordinis sit et vota perpetua nuncupaverit. 3 Formatio novitii fundatur in valoribus vitae nostrae consecratae, qui cognoscuntur et vivuntur lumine exempli Christi, intuitionum evangelicarum sancti Francisci, sanarumque Ordinis traditionum. 4 Rhythmus novitiatus primariis vitae nostrae religiosae aspectibus respondeat, praesertim ope experientiae specialis fidei, orationis contemplativae, vitae fraternae, contactus cum pauperibus et laboris. 5 Novitiatus, ut validus sit, duodecim menses in ipsa communitate novitiatus peragendos complecti debet; eius initium et forma a ministro provinciali cum consensu definitorii determinentur.
6 Absentia a domo novitiatus quae tres menses, sive continuos sive intermissos, superet, novitiatum invalidum reddit. Absentia quae quindecim dies superet, suppleri debet. Insuper cetera iuris universalis circa novitiatum praescripta sedulo serventur. 7 De novitiatus initio, quo vita in ipso Ordine incipit, documentum conficiatur.
30. 1 Postnovitiatus est periodus in qua fratres, in ulteriorem maturationem progredientes, sese ad definitivam vitae nostrae evangelicae optionem, per professionem perpetuam sumendam, praeparant. 2 Cum in nostra vocatione primum locum vita evangelica fraterna teneat etiam in tempore postnovitiatus eidem prioritas tribuatur. Ideoque eadem formatio religiosa omnibus fratribus praebeatur, temporis spatio et modo a ministro provinciali cum consensu definitorii determinatis. 3 Fratres, secundum indolem et gratiam propriam, incumbant profundiori studio Sacrae Scripturae, theologiae spiritualis, liturgiae, historiae et spiritualitatis Ordinis, et exerceant varias formas apostolatus et laboris etiam domestici. Huiusmodi autem formatio semper fiat sub ratione vitae et assiduae maturationis personae.

Articulus V:
De professione vitae nostrae

31. 1 Saepe cogitemus quanta sit professionis religiosae gratia. 2 Per eam enim, novo et peculiari titulo, amplectimur vitam ad Dei honorem et servitium, qua ad perfectionem caritatis impellimur atque, divino obsequio firmiter intimiusque consecrati, repraesentamus Christum cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctum. 3 Ut in hac consecratione uberiorem baptismalis gratiae fructum percipiamus, ad consiliorum evangelicorum exsecutionem secundum Regulam et Constitutiones nos obligamus. 4 Ita ab impedimentis liberari intendimus quae a caritate perfecta, spirituali libertate et divini cultus perfectione retrahere possunt.5 Per professionem denique, dum in vita Ecclesiae peculiari dono divino fruimur, nostro testimonio missionem eius salvificam adiuvamus. 6 Exhortamur igitur fratres, ut magna diligentia ad eandem se praeparent spiritualibus exercitiis, intensa vita sacramentali, praesertim eucharistica, et ferventi oratione. Quod intensius et peculiari modo ante professionem perpetuam fiat.
32. 1 Expleto novitiatu et idoneitate novitii probata, emittitur professio temporaria votorum ad tempus a ministro provinciali cum ipso novitio determinandum usque ad professionem perpetuam sponte renovanda.
Quodsi dubium supersit de idoneitate potest probationis tempus a ministro provinciali, non tamen ultra sex menses, prorogari. Si vero idoneus non iudicetur, dimittatur. 2 Tempus huiusmodi professionis ex se neque triennio brevius neque sexennio longius sit, prorogari autem potest, si opportunum videatur, ita tamen ut totum tempus quo frater votis temporariis adstringitur non superet novennium. 3 Professio perpetua, si frater idoneus iudicetur et sponte petat, emittitur tempore, quod a ministro provinciali determinatur audito ipso profitente, salva integritate trienni professionis temporariae et nunquam ante vigesimum primum aetatis annum completum. Per eam candidatus definitive incorporatur Fraternitati cum omnibus iuribus et obligationibus, ad normam Constitutionum. 4 Expleto professionis tempore, frater discedere potest et, si iustae causae adfuerint, a competenti superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti professione emittenda excludi potest. 5 Cetera iuris universalis praescripta quae ad professionem spectant, speciatim circa bonorum propriorum dispositionem ante professionem temporariam et perpetuam, serventur.
33. 1 In primae professionis ritu habitus religiosus traditur, etsi prius vestes probationis susceptae fuerint.
Memores simus vestes quas induimus debere esse signum et consecrationis Deo et nostrae minoritatis et fraternitatis. 2 Christum induti mitem et humilem, minores simus non ficti, sed vere tales et corde et ore et opere. 3 Humilitatis signa quae fratres externe deferunt, ad animarum salutem parum conferunt, nisi ipsi humilitatis spiritu animentur. 4 Itaque ad exemplum sancti Francisci, omnibus contendamus viribus boni fieri, non tantum videri, idem esse lingua et vita, foris et intus, atque nosmetipsos, iuxta Regulae monitum, omnibus minores aestimantes, ceteros honore praeveniamus. 5 Habitus noster, iuxta Regulam et usum Ordinis, constat tunica cum caputio castanei coloris, cingulo et sandaliis, vel, iusta de causa, calceamentis. 6 Fratres, insignum suae consecrationis et in testimonium paupertatis, habitum Ordinis ferant. Pluriformitatis norma quoad consuetudinem barbam deferendi valet.
34. 1 Fraternitas localis, statutis a ministro provinciali cum consilio definitorii temporibus, post praeviam informationem magistri colloquium et reflexionem communem instituat de idoneitate candidatorum, necnon de sua erga candidatos agendi ratione. 2 Tempore novitiatus et ante professionem perpetuam, fratres perpetuo professi, qui quattuor mensibus in respectiva fraternitate commorati sunt, etiam suffragio consultivo suum iudicium exprimant, modo a ministro provinciali determinando. 3 Nec fratres a votis temporariis praetermittantur, qui mentem suam aperiant, quin tamen suffragium ferant. 4 De unoquoque huiusmodi conventu necnon de exitu votationum, si quae factae sint, relatio mittatur ad ministrum provincialem.
35. 1 Insuper documentum emissae professionis, tam temporariae quam perpetuae, una cum indicatione aetatis ceterisque necessariis adiunctis conficiatur, subscriptum ab ipso profitente, ab eo coram quo professio emissa est, necnon a duobus testibus.
2 Hoc vero documentum, cum aliis ab Ecclesia praescriptis, diligenter servetur in archivo provinciali; notetur etiam a ministro provinciali in libro professionum, in archivo asservando. 3 Quod si agatur de professione perpetua, minister provincialis profitentis parochum loci baptismatis, de eadem certiorem reddat.
36. Ministro provinciali et etiam, ex mandato speciali, aliis de quibus fui sermo in numero 19, facultas est dimittendi postulantem aut novitium quem ad vitam nostram ineptum iudicent. 2 Ex gravi causa, quae dilationem non patiatur, eandem facultatem habet magister sive novitiorum sive postulantium, tamen cum consensu Consilii fraternitatis. Qua de re statim certior fiat minister provincialis. 3 Minister generalis cum consensu definitorii fratri vota temporaria professo, id gravi de causa petenti, concedere potest indultum discedendi, quod ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis. 4 In ceteris quae ad transitum ad aliud institutum vitae consecratae aut ad societatem vitae apostolicae, ad egressum ab Ordine et ad dimissionem fratris post emissionem professionis tam temporariae quam perpetuae spectant, praescripta iuris universalis Ecclesiae serventur.

Articulus VI:
De formatione speciali

37. 1 Scribit sanctus Franciscus in Testamento: qui nesciunt laborare, discant. 2 Quod monitum in dies nobis sensum novum et urgentiorem ostendit. Vix enim labor convenienter peragi potest quin formatio specialis et adaequatae acquiratur. 3 Ordinis est omnem fratrem adiuvare ut propriam suam gratiam laborandi evolvat. Sic, laborem exercentes, fratres in vocatione ad invicem confortantur et harmonia vitae fraternae fovetur. 4 Singuli fratres secundum suas dotes formentur pro diversis muniis exercendis. Ideo alii artes et officia technica addiscant, alii vero studiis pastoralibus vel scientificis, praesertim sacris operam navent.
38. 1 Omnes tamen fratres, Domino servientes in minoritate, attendant quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem.
2 Curent igitur fratres ut, dum habiles manibus evadunt et solide mentibus instruuntur, in peculiari gratia laborandi competentes simul et sancti sint. 3 Formationi speciali dent operam in spiritu abnegationis et disciplinae, secundum vires ingenii sui, ut promotione personae et cultura mentis ad bonum commune Ordinis, Ecclesiae et societatis humanae conferant. 4 Studia, illuminata ac vivificata Christi caritate, indoli vitae nostrae omnino consona sint. 5 Ideo fratres in studiis peragendis corda et mentes ita excolant ut secundum intentionem sancti Francisci in vocatione progrediantur; nam formatio ad quodcumque laboris genus est pars integralis vitae nostrae religiosae.
39. 1 Fratres qui ad ordines sacros vocantur, institui debent secundum normas ab Ecclesia latas, ratione habita indolis fraternitatis nostrae. Ad sacrorum ordinum vero susceptionem consensus ministri provincialis eiusque definitorii requiritur. 2 Eadem cura in unaquaque provincia provideatur de aliorum fratrum formatione intellectuali, apostolica et technica iuxta singulorum munia. 3 Formatio in philosophicis et theologicis disciplinis, praesertim iuxta franciscanam doctrinam tradita, concordi ratione conspiret ad mysterium Christi mentibus per gradus aperiendum. 4 Pastoralis sollicitudo, in Ordine nostro apostolico, integram formationem ita pervadat ut omnes fratres, pro uniuscuiusque facultate, Regnum Dei, sicut Domini nostri Iesu Christi discipuli et prophetae, opere et verbo annuntiare valeant, ratione habita de pastoralibus necessitatibus regionum necnon de munere missionali et oecumenico Ecclesiae. 5 Ministri provinciales de consensu definitorii sedes ad fratrum specialem formationem rite instaurandam in provinciis erigant; vel aliter provideant, praesertim per collaborationem inter provincias vel inter familias franciscanas, quatenus locorum adiuncta id permittunt. 6 Si autem fratres in periodo formationis initialis, secundum condiciones et exigentias regionis et provinciae, centra institutionis extra Ordinem frequentant, semper et quidem accurate formatio religiosa franciscano-capuccina supplenda est. 7 Ministri provinciales curent ut fratres apti in institutis, facultatibus et universitatibus peculiari modo praeparentur in scientiis sacris, necnon in aliis, et in artibus et officiis, prout opportunum apparebit ad servitium Ecclesiae et Ordinis.
40. 1 Formatores conscii sint fratres formandos esse auctores praecipuos acquirendae formationis, cuius responsabilitas his praeprimis incumbit in fidenti collaboratione cum formatoribus. 2 In methodo docendi, in colloquiis cum alumnis, in exercitationibus active ducendis, curent formatores ut fratres formandi culturam vivam et cohaerentem acquirant. 3 Lectionibus vero parandis et tradendis diligentem curam adhibeant sub Ecclesiae magisteri ductu, suarum disciplinarum progressui studeant eiusque postulatis lectiones suas accomodent. 4 Commendatur denique ut inquisitionibus operibusque scientificis, praesertim de re franciscana, exarandis et in vulgus edendis vires suas impendant; ad quod eis et aliis fratribus subsidia praebere possunt Instituta Franciscana ab Ordine promota. 5 Praeter bibliothecam centralem vel regionalem, quae valde commendatur, in omnibus domibus nostris habeatur bibliotheca communis, quae sit ad uniuscuiusque fraternitatis necessitates convenienter instructa. Accessus ad bibliothecas nostras ubi fieri potest, etiam extraneis pateat, servatis tamen debitis cautelis.

Articulus VII:
De formatione permanenti

41. 1 Formatio permanens est renovationis personalis ac communitariae et cohaerentis structurarum accommodationis processus, per quem idonei reddimur semper vocationem nostram vivendi secundum Evangelium in condicionibus quae reapse cotidie habentur. 2 Etsi totam personam modo unitario involvit, formatio permanens duplicem habet aspectum: spiritualem conversionem per continuum reditum ad fontes vitae christianae atque primigenium Ordinis spiritum eorumque aptationem ad tempora; necnon renovationem culturalem et professionalem per quasi-technicam temporum condicionibus accommodationem. Quae omnia maiori nostrae vocationis fidelitati prosunt.
42. 1 Frater qui tempus formationis initialis absolvit, se plene instructum pro tota vita sua aestimare haud potest. Ideo formatio permanens omnibus fratribus destinatur. 2 Procul dubio et prae ceteris singulorum fratrum officium et ius est ut propriae formationi permanenti incumbant, cum formatio permanens aliud non sit nisi continua vocationis nostrae exsecutio. 3 Simul autem huiusmodi formatio perspicienda est tamquam ordinarium et pastorale officium omnium superiorum.
43. 1 In unaquaque provincia normae peculiares formationem permanentem respicientes emanentur, iuxta diversa loca et condiciones personarum et temporum. 2 Programa sit organicum, dynamicum et completum, amplectens totam vitam religiosam in luce Evangelii et spiritus fraternitatis. 3 Vitae cotidianae consuetudo formationi permanenti valde favet. Revera prima formationis schola est cotidiana experientia vitae religiosae, in normali rhythmo orationis, reflexionis, conviventiae et laboris. 4 Praeterea valde commendantur media seu subsidia extraordinaria, videlicet nova vel renovata formationis permanentis incepta, ope fraternitatum localium et provincialium, in ambitu singularum provinciarum vel regionum vel Conferentiarum superiorum maiorum existentium. 5 Collegium nostrum internationale Romae erectum commendatur ad fovendum spiritum fraternitatis in toto Ordine, ad peragendam formationem et ad culturam franciscanam promovendam.
44. 1 Unusquisque frater sedulo curet ut vocatione franciscano-capuccina, qua a Deo vocatus est, digne ambulet. 2 Unde omnes donum religiosae vocationis atque perseverantiae nobis ceterisque conemur servare atque firmare cooperatione fideli, prudenti vigilantia atque oratione constanti. 3 Caveamus etiam, fratres, ne in cordis apostasiam incidamus, quae habetur cum quis, ob teporem sub aspectu religioso exteriore, cor mundanum gerit atque a vocationis suae spiritu affectuque recedit, et huius mundi spiritui superbiae ac voluptatis paret; sed, memores apostolici dicti "nolite conformari huic saeculo", quidquid peccatum sapit atque vitam religiosam enervat fugiamus. 4 Contendamus igitur ut, postquam mundum dimisimus, nihil aliud desideremus, nihil aliud velimus, nihil aliud delectet nos, nisi sequi spiritum Domini et eius sanctam operationem atque semper placere ipsi, ut fratres et pauperes revera simus, mites, sanctitatis sitientes, misericordes, mundi corde, tales denique, per quos mundus pacem et bonitatem Dei cognoscat.

CAPUT III
De fratrum vita orationis

45. 1 Oratio ad Deum, ut respiratio amoris, initium sumit a motione Spiritus Sancti qua homo interior voci Dei ad cor loquentis attendit. 2 Deus enim, qui prior nos dilexit, multis modis nobis loquitur: in omnibus creaturis, in signis temporum, in vita hominum, in corde nostro et praecipue per Verbum suum in historia salutis. 3 In oratione, Deo nos alloquenti respondentes, plenitudinem consequimur in quantum ab amore proprio eximus et in communione cum Deo et hominibus in Christum Deum-Hominem transimus. 4 Ipse enim Christus est vita, oratio et operatio nostra. 5 Propterea tunc vere filiale colloquium prosequimur cum Patre, quando Christum vivimus et in eius Spiritu oramus, qui clamat in corde nostro: Abba Pater! 6 Per professionem consiliorum evangelicorum ad obsequium divinum intimius consecrati, contendamus in libertate spiritus hanc orationis vitam fideliter et constanter prosequi. 7 Spiritum ergo sanctae orationis et devotionis, cui cetera temporalia deservire debent, summopere colamus, ita ut veri sectatores efficiamur sancti Francisci, qui non tam orans quam totus oratio factus visus est. 8 Spiritum Domini et sanctam eius operationem super omnia desiderantes, orando semper Deum puro corde, testimonium authenticae orationis hominibus ita reddamus ut omnes, in facie nostra et in vita fraternitatum nostrarum, bonitatem et benignitatem Dei in mundo praesentis videant et sentiant.
46. 1 Oratio nostra sit manifestatio peculiaris vocationis nostrae fratrum minorum. 2 Tunc qua fratres vere oramus cum in nomine Christi congregamur, in mutua dilectione, ita ut Dominus reapse sit in medio nostri. 3 Et tunc qua minores vere oramus, quando cum Christo paupere et humili vivimus, clamorem pauperum Patri porrigentes eorumque condicionem vitae effective participantes. 4 Sicut prophetae, psalmistae et ipse Christus nos docuerunt, oratio nostra non evadat a realitate, sed, exemplo sancti FRancisci, qui Dominum in leproso invenit, magis in dies incarnetur in condicionibus vitae, in historiae eventibus, in religiositate populari et in peculiari regionum cultura. 5 Sic oratio et operatio ab uno eodemque Spiritu Domini inspiratae, quin inter sese opponantur, ad invicem complentur.
6 Oratio franciscana est affectiva, seu oratio cordis, quae nos ad intimam Dei experientiam ducit. Cum Deum summum bonum, a quo omne bonum procedit, contemplamur, e cordibus nostris erumpant oportet adoratio, gratiarum actio, admiratio et laus. 7 Christum intuentes in omnibus creaturis, per mundum eamus pacem et paenitentiam annuntiantes, omnes invitantes ad laudes Dei, qua testes eius amoris.
47. 1 Baptismate et professione religiosa ad servitium Dei consecrati, maxime aestimemus sacram Liturgiam, quae est Iesu Christi exercitatio sacerdotalis muneris et omnis actionis Ecclesiae culmen et christianae vitae fons; ac studeamus ex ea personalem et fraternam vitam spiritualem alere atque christifidelibus eiusdem thesauros adaperire. 2 Idcirco permagni habeamus Eucharistiae mysterium et Officium divinum, quae sanctus Franciscus voluit ut totam fraternitatis vitam informarent. 3 Ad hunc finem multum proderit in fraternitatibus designare fratres ad praeparandas actiones liturgicas, ut hae in fidelitate erga normas liturgicas et, iuxta earundem spiritum, cum creativitate et spontaneitate magis in dies renoventur. 4 Fratres quoad ritum se accomodent praescriptis quae pro illa regione, ubi morantur, auctoritas ecclesiastica competens ediderit.
48. 1 Sacrificium eucharisticum, in quo Iesu Christi paschale mysterium celebramus donec ipse veniat, plene, conscie et actuose participemus nihil de nobis retinentes, ut nos totos recipiat qui se nobis totum exhibet. 2 Quo melius appareat nos in fractione panis eucharistici ad communionem et cum Christo et inter nos elevari, in fraternitatibus nostris celebretur cotidie missa communitatis. Ubi hoc cotidie fieri nequit, saltem periodice celebretur et ab omnibus fratribus participetur. 3 Ad manifestandam autem sacrificii, sacerdotii et fraternitatis unitatem, ubi singularis celebratio necessaria non est, laudabiliter concelebretur. 4 Eucharistia, in qua sub speciebus consecratis ipse Dominus Iesus Christus praesens nobis adest, in oratoriis vel ecclesiis nostris asservetur loco et modo praecellenti. 5 Exemplo sancti Francisci Iesum Christum in Eucharistia praesentem super omnia veneremur, cum eo nosmetipsos nostrasque actiones Deo Patri offeramus, et coram ipso, centro spirituali fraternitatis, frequenter devotas preces fundamus.
49. 1 In sacrificii eucharistici celebratione et in nostris precibus, conscii sensus catholici sancti Francisci, Deum obsecremus pro sancta matre Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt, pro omnibus hominibus totiusque mundi salute, speciali autem modo pro universa familia franciscana et pro benefactoribus; necnon pio caritatis affectu omnes defuntos Deo commendemus.
2 Quoad suffragia statuitur: adveniente obitu Romani Pontificis, ministri generalis et ex-ministri generalis, ab unaquaque fraternitate celebretur missa pro defunctis. Idem fiat pro definitoribus et ex-definitoribus generalibus in singulis fraternitatibus illius coetus ad quem pertinebant. 3 Ad Capitulum provinciale spectat statuere de suffragiis peragendis pro ministris et ex-ministris provincialibus, pro fratribus, pro parentibus et benefactoribus. 4 Quolibet anno, post sollemnitatem sancti Francisci, celebretur ab omnibus fraternitatibus nostris commemoratio pro universis fratribus et benefactoribus defunctis.
50. 1 Ecclesia non tantum Eucharistiam celebrando, sed etiam aliis modis, praesertim Liturgiam Horarum persolvendo, se ipsam in carmine laudis et precatione intercessionis Christo consociat et nobis tale munus iniungit. 2 Itaque tota fraternitas, Christi nomine, cotidie ad Liturgiam Horarum in communi celebrandam congregetur. Ubi haec integra fieri nequit, Laudes et Vesperae minimum in communi celebrentur. 3 Insuper suadetur ut idem faciant fratres ubicumque sint aut se invenerint; ac, iuxta locorum adiuncta, Liturgia Horarum cum fidelibus celebretur. 4 Capitulum locale, approbante superiore maiore, sic disponat horarium domus et laboris, ut cursus diei per laudem Dei consecretur, rite ratione habita etiam specialium adiunctorum personarum, temporum et culturarum. 5 Qui Liturgiam Horarum in communi celebrare nequeunt, memores sint se etiam in recitatione privata spiritualiter cum tota Ecclesia et praesertim cum fratribus coniungi; hac eadem profunda intentione orent illi fratres qui privatim Officium orationis dominicae dicunt iuxta Regulam.
51. 1 In Liturgia Horarum Deum alloquimur eius verbis ex Scriptura desumptis, et ipse Deus verbo suo nobis obviam venit et sermonem nobis confert. 2 Ut verbum Dei altius corda nostra penetret et totam vitam nostram efficacius informet, Liturgia Horarum sit viva et actuosa, laudabiliter cum intervallis silentii, quae magnopere conferunt ad consciam et proficuam celebrationem. 3 Ad imitationem sancti Francisci, qui saepe cantu et concentu affectus suos exprimebat, actiones liturgicae, saltem diebus festis, quantum fieri potest, cantu celebrentur. 4 Fratres non tam attendant melodiam vocis quam potius consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet Deo.
52. 1 Servemus et promoveamus spiritum illum contemplativum qui e vita sancti Francisci maiorumque nostrorum elucet. Igitur ampliorem locum ei tribuamus fovendo orationem mentalem. 2 Probata oratio mentalis nos ad spiritum verae adorationis ducit, intime cum Christo iungit atque sacrae liturgiae in vita spirituali continuatam praebet efficaciam. 3 Ne autem orationis spiritus unquam in nobis tepescat, sed in dies magis accendatur, in vita nostra huic exercitio cotidie incumbere debemus.
4 Superiores et alii, quibus cura vitae spiritualis est commissa, laborent ut omnes fratres in orationis mentalis notitia et usu progrediantur. 5 Fratres vero spiritum orationis et orationem ipsam e genuinis spiritualitatis christianae et franciscanae fontibus hauriant, ut eminentem scientiam Iesu Christi ediscant. 6 Oratio mentalis est magistra spiritualis fratrum, qui, si veri et spirituales fratres minores sunt, iugiter interius orant. Orare enim nihil aliud est quam corde Deum alloqui et, revera, non orat qui ore dumtaxat cum Deo loquitur. Atque idcirco unusquisque mentali orationi vel contemplationi operam dare et, secundum Christi optimi magistri doctrinam, in spiritu et veritate aeternum Patrem adorare nitatur, sollicita cura studens magis illuminare mentem affectumque accendere quam depromere verba.
53. 1 Primatus spiritus et vitae orationis omnino in effectum perducatur sive a fraternitatibus sive a singulis fratribus, ubicumque degunt, sicut a verbis et ab exemplo sancti Francisci necnon a sana traditione capuccina exigitur.
2 Maximi momenti est formare conscientiam de necessitate vitali personaliter orandi. Sibi quisque frater, quacumque in parte versatur, sumat tempus sufficiens cotidie ad orationem mentalem v.g., integram horam. 3 Capitula provincialia et localia provideant ut omnes fratres habeant illud tempus necessarium ad orationem mentalem, sive in communi sive privatim peragendam. 4 Fraternitas localis in Capitulis se interpellet circa orationem communitariam et personalem fratrum. Fratres, in primis superiores, pro eorum munere pastorali, responsabiles se sentiant ad invicem in vita orationis animanda. 5 Qua discipuli Christi, licet pauperes et fragiles, adeo orationi instemus ut ad orandum nobiscum invitari possint illi qui Dominum sincere quaerunt. 6 Summopere colamus spiritum et promotionem orationis, praesertim interioris, in populo Dei, quod inde ab initio fuit charisma Fraternitatis nostrae Capuccinorum et, historia teste, germen genuinae renovationis.
54. 1 Qua filii Dei, sinamus nos manu duci a Spiritu Sancto in oratione, ut nos in dies crescere faciat in communione cum Patre et cum fratribus. 2 Mysteria humanitatis Christi, praesertim Nativitatis et Passionis, in quibus sanctus Franciscus amorem et humilitatem Domini mirabatur, in spiritu sancti Evangelii modo speciali recolamus et fidelibus praedicemus. 3 Deiparam Mariam Virginem sine labe conceptam, filiam et ancillam Patris, matrem Filii ac sponsam Spiritus Sancti, Ecclesiam factam iuxta verba sancti Francisci, peculiariter veneremur, praesertim cultu liturgico et rosario mariano, et eius devotionem in populo promoveamus. Ipsa enim est mater nostra et advocata, patrona Ordinis nostri, paupertatis et passionis Filii sui socia, et, experitantia teste, via ad spiritum Christi pauperis et crucifixi attingendum. 4 Itemque e traditione antiqua beatum Ioseph eius sponsum pie colamus. 5 Venerationem sancti Patris Francisci, formae minorum, necnon sanctorum praesertim nostrorum, secundum consuetudinem locorum foveamus et promoveamus, eo tamen sensu, ut huiusmodi veneratio sacrae liturgiae spiritui semper congruat.
55. 1 Ad vitam nostram religiosam continuo renovandam, omnes fratres quotannis peragant exercitia spiritualia, necnon alia periodica intervalla recollectionis habeantur, quae interdum laudabiliter, pro diversitate munerum, vario modo ordinentur. 2 Ad hunc finem superiores provideant unicuique, etiam iis qui extra domum degunt, necessarium tempus et opportunitatem.
56. 1 Omnis fraternitas debet esse revera fraternitas orans. Cui fini prodest, secundum multiformem Dei gratiam, promovere, sive in provinciis sive in regionibus, fraternitates recollectionis et contemplationis, in quibus fratres per aliquod tempus se dedicare possint spiritui et vitae orationis, sicut Deus eis dederit. 2 Fratres isti, in communione cum fraternitate provinciali, memores sint eorum quae sanctus Franciscus scripsit pro iis qui in eremitoriis religiose vivere volunt. 3 Capituli provincialis vel Conferentiae superiorum maiorum erit de huiusmodi fraternitatum diiudicare et de earum regimine providere.
57. 1 Silentium, quod est fidelis spiritus interioris custodia et a caritate in vita communi exigitur, in omnibus fraternitatibus nostris magni fiat ad servandam vitam orationis, studii et reflexionis. 2 Capituli localis est in nostris fraternitatibus auram orationis et recollectionis tueri, ea arcendo quae eiusmodi auram impediunt.
58. 1 Lectio Sacrae Scripturae et aliorum librorum spiritualium est medium efficax ad nutriendam veram devotionem et ad fovendam experientiam Dei. Pro qua lectione singuli fratres sufficiens temporis spatium sibi sumant. 2 Ut prae oculis mentis semper habeamus viam et vitam quam professi sumus, in unaquaque provincia normae edantur circa publicam lectionem Sacrae Scripturae, Regulae, Testamenti et Constitutionum et circa renovationem professionis in communi.

CAPUT IV
De vita nostra in paupertate

Articulus I:
De nostro proposito paupertatis

59. 1 Iesus Christus, Filius Dei, omnia recipiens a Patre et cum Patre omnia communicans in Spiritu, evangelizare pauperibus missus est. Propter nos egenus et in similitudinem hominum factus est, cum esset dives, ut illius inopia divites essemus. 2 A nativitate in praesepio usque ad mortem in cruce amavit pauperes, et amorem Patris eos quaerentis testificabatur in discipulorum exemplum. 3 Ecclesia paupertatem voluntariam qua signum sequelae Christi intellegit, speciatim in religiosis, et sanctum Franciscum proponit tanquam imaginem propheticam paupertatis evangelicae. 4 Paupertate nostra propter Regnum Dei participamus habitudinem Christi filialem erga Patrem et eius condicionem fratris et servi inter homines. 5 Evangelica paupertas complectitur disponibilitatem in amore, conformitatem cum Christo paupere et crucifixo qui venit ministrare, et inducit ad solidarietatem cum parvulis huius mundi. 6 Naturae et gratiae dona velut nobismetipsis data non nobis appropriemus, sed conemur ea in profectum populi Dei plane conferre. 7 Bonis temporalibus cum gratitudine utamur, ea cum indigentibus participantes, simulque testimonium perhibentes recti usus rerum hominibus eas cupide appetentibus. 8 Pauperibus revera annuntiabimus Deum ipsum esse cum eis, quatenus erimus eorum sortis participes.
60. 1 Cum paupertas evangelica permagnum propositum nostrae rationis vitae sit, in Capitulis sive generalibus sive provincialibus sive localibus, deliberemus de modo eam in dies fidelius servandi formis cursui temporis congruentibus ideoque semper reformandis. 2 Peculiari modo tractetur in Capitulis de usu sociali bonorum fraternitatibus creditorum, sive pecuniarum sive domorum sive praediorum, quae libenter ad commodum hominum impendamus. 3 Etenim paupertas nostra individualis et communitaria ut authentica sit, debet esse manifestatio paupertatis interioris quae iam non interpretatione indigeat. 4 Paupertas sobriam et simplicem vitae rationem exigit, utputa in vestitu, in cibu, in habitaculis, et cuiuscumque formae potentiae socialis, politicae vel ecclesiasticae renuntiationem. 5 Conscia solidarietate vivamus cum innumerabilibus pauperibus orbis terrae, et labore nostro apostolico inducamus populum praesertim christianum ad opera iustititae et caritatis ad populorum progressionem promovendam. 6 Laude digni sunt, qui in peculiaribus regionis adiunctis vivendo cum pauperibus, eorum condiciones et aspirationes participantes, eos ad evolutionem socialem et culturalem atque spem eschatologicam impellunt.
61. 1 Vitam communem servemus, et ea, quae singulis conferuntur, libenter inter nos communicemus. 2 Bona omnia, etiam salaria et pensiones, subventiones et assecurationes, quae quovis modo nobis obveniunt, in usum fraternitatis conferantur, ita ut singuli ab ea eundem victum, vestitum aliaque necessaria accipiant. 3 Superiores in paupertate servanda fratribus exemplo praeluceant atque eiusdem observantiam apud eos promoveant.

Articulus II:
De paupertate circa bona et pecuniam

62. 1 Paupertatem quam promisimus observemus, memores mentis et verborum sancti Francisci: "Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec aliquam rem". 2 Igitur, tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo, dum sumus in via ad terram viventium, in paupertate et humilitate Domino famulemur. 3 Bonis temporalibus utamur ad necessitates vitae, apostolatus, caritatis, maxime erga pauperes. 4 Superiores, per se vel per alios, possunt actus civiles circa bona temporalia ponere, si et quatenus hoc necessarium sit pro fratribus vel operibus nobis commissis. 5 Superiores maiores designent personas physicas vel iuridicas, quarum nomine bona nobis concredita coram lege civili inscribantur.
63. 1 Ut aeterni Patris filii, anxia sollicitudine seposita, confidentiam in divinam providentiam ponamus, nosque bonitati eius infinitae concredamus. 2 Ideo bonis, etiam ad victum necessariis, ne immoderate provideamus. 3 Media et subsidia ad necessitates vitae et apostolatus, praesertim nostrum ipsorum labore, acquiramus. 4 His deficientibus, iuxta leges Ecclesiae universalis et particularis, confidenter ad mensam Domini recurramus; ita tamen, ut dum stipem ab hominibus quaerimus, illis testimonium paupertatis, fraternitatis et franciscanae laetitiae praebeamus.
64. 1 Sanctus Franciscus, pro suo proprio charismate paupertatis et minoritatis in Ecclesia, praecepit suis, ne ullo modo pecuniam reciperent, utpote signum divitiarum, periculum avaritiae et instrumentum potentiae ac dominationis in mundo. 2 Cum vero, ob mutata tempora, usus pecuniae necessarius sit, fratres, volentes Patris intentionem adimplere, pecunia utantur tantum ut instrumento ordinario commutationis et vitae socialis etiam pauperibus necessario, et ad normam Constitutionum.
65. 1 Superiores, quibus competit vi muneris sollicitam gerere curam de necessitatibus fratrum, utantur pecunia ad necessaria vitae, atque ad opera apostolatus et caritatis. 2 Ob easdem rationes alii quoque fratres, cum licentia superioris, pecunia uti possunt cum obligatione rationem reddendi. 3 Omnibus autem, sive superioribus, sive fratribus, usus pecuniae semper talis esse debet ut modum vere pauperibus congruentem non excedat. 4 Ad paupertatem servandam fratres absque licentia ne adeant amicos, parentes, propinquos, pecuniam aliasque res petituri.
66. 1 Superioribus, secundum normas a ministro provinciali de consensu definitorii editas, licet ad cautiones seu, uti aiunt, assecurationes aut alias formas praevidentiae socialis recurrere, ubi eiusmodi institutum sociale a publica auctoritate, sive ecclesiastica sive civili, omnibus aut alicui professionis generi praescribatur, vel a pauperibus illius regionis communiter usurpetur.
2 Studiose vero evitent omnia cautionum genera, quae in aliqua regione ubi morantur speciem luxus aut lucri praeseferunt. 3 Attamen opportunum est ut ipsi pecuniam vere necessariam, more hominum modestae condicionis, collocent apud mensas argentarias aut alia instituta eiusdem generis, etiam cum moderato foenore. 4 Fundationes autem, legata perpetua, hereditatesques cum iuribus et oneribus perpetuis ne accipiant.
67. 1 Fratres hominibus vita sua ostendant se voluntaria paupertate a cupiditate, omnium malorum radice, et anxia sollicitudine de crastino liberari. 2 Idcirco superiores in usu pecuniae, servata modica securitate, quamlibet coacervationem ac negotiationem studiose evitent. 3 Pro omni usu bonorum, etiam pecuniae, provinciae, fraternitates et fratres adhibeant uti criterium accuratum et practicum: minimum necessarium, non autem summum permissum. 4 Ne res iniuste retinendo sancti Francisi degeneres filii fiamus, bona quae uni fraternitati necessaria non sunt, tradantur sive superioribus maioribus pro necessitatis circumscriptionis, sive pauperibus sive pro populorum progressione, iuxta normas a Capitulo provinciali datas; de illis omnibus reflexio communis saepius fiat in Capitulo locali. 5 Fratres in Capitulo locali ad mentem Constitutionum reflexionem de recto usu bonorum instituant circa recreationes, accumulationem vestium, dona personalia, itinera et similia. 6 Promptae sunto singulae eiusdem areae fraternitates necnon Ordinis provinciae ad bona vel necessaria, occurrente penuria, inter se et cum aliis communicanda. 7 Ministri generalis de consensu definitorii est de superfluis provinciarum disponere. 8 Cetera iuris universalis praescripta circa contractus et alienationes ad amussim serventur.

Articulus III:
De paupertate in aedificiis nostris

68. 1 In humilibus et pauperibus domibus vitam nostram ducere debemus, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini. 2 In seligendo situ novae domus, vita nostra paupertatis, bonum spirituale fratrum et diversa ministeria exercenda prae oculis habeantur; et sic disponantur habitationes, ut nemini, praesertim humilioribus, imperviae appareant. 3 Attamen domus ad fraternitatis necessitates et ministeria sint aptae, orationi et labori et vitae fraternae faventes.
69. 1 Ministro provinciali de consensu definitorii, servatis de iure servandis, competit constructio, acquisitio et alienatio domorum nostrarum. 2 Absolutis domibus, superior localis sine consultatione Capitulis localis, consensu consiliariorum et licentia superioris maioris nihil aedificet vel diruat neque aedificia ad ampliorem formam ducat. 3 De conservatione domorum et custodia rerum superior localis, obtento in rebus maioris momenti consensu consiliariorum, accurate determinet.
70. 1 Ecclesia sint simplices, dignae et mundae. 2 Diligenter curetur ut ad liturgicas actiones exsequendas et ad fidelium actuosam participationem obtinendam idoneae sint. 3 Sacristiae aptae et sufficienter sacra suppellectili provisae esse debent. 4 Omnia quae ad cultum inserviunt, sint decora et legibus liturgicis accommodata, quin paupertas et simplicitas laedantur.

Articulus IV:
De bonorum administratione

71. 1 Ad pecuniam aliaque bona administranda in curiis cum generali tum provincialibus sint oeconomi, a proprio superiore maiore de consensu definitorii nominati. 2 In singulis etiam domibus sint oeconomi locales, a ministro provinciali de consensu definitorii nominati, quorum officium ordinarie in maioribus domibus a munere superioris sit distinctum. 3 Oeconomi sint veri periti, et munus gerant sub directione et vigilantia sui superioris, ad normam iuris et iuxta praescripta definitorii. 4 Omnes oeconomi, administratores et superiores locales, tempore et modo a superioribus maioribus statutis, de administratione accuratam rationem reddant eisdem superioribus, consiliariis localibus et Capitulo locali. 5 Occasione relationis triennalis, ministri provinciales, documento a definitorio subsignato, ministro generali fidelem reddant rationem de oeconomica condicione provinciae, ut possit necessitatibus rite prospici atque paupertatis observantiae efficaciter invigilari. 6 Talem relationem de re oeconomica etiam viceprovincialis et superior regularis reddant proprio superiori maiori, subsignatam, si commode fieri potest, a consiliariis. 7 Minister generalis de statu oeconomico Ordinis, modo a Capitulo generali statuendo, in eodem Capitulo referat. 8 Idem faciant superiores maiores in suis quisque Capitulis. 9 Administratio bonorum, quantum fieri potest, committatur laicis, praesertim cum de operibus socialibus et caritativis agitur, in quibus fratres solummodo directionem spiritualem habeant. 10 In administratione bonorum praescripta iuris universalis adamussim serventur.
72. 1 Commendatur constitutio in provinciis et viceprovinciis unius vel plurium commissionum de rebus oeconomicis, quarum erit consilium praebere in administrandis bonis, in aedificandis, conservandis et alienandis domibus. 2 Quae commissiones statuuntur a Capitulo, quod etiam earum competentiam determinat. Membra autem, quae ex parte laici esse possunt, a superiore maiore de consensu Consilii nominantur.
73. 1 A ministro generali de consensu definitorii statuantur, iuxta diversam nummorum vim, et praevie consultis superioribus maioribus aut, si casus ferat, Conferentiis superiorum maiorum, limites, ultra quos superiores maiores consensum Consilii vel licentiam superioris, scripto dandam, expetere tenentur ad valide obligationes contrahendas, bona alienanda et expensas extraordinarias faciendas. 2 Superior maior de consensu Consilii idem faciat, mutatis mutandis, pro superioribus localibus propriae circunscriptionis. 3 Extraordinariae autem censentur expensae, quae non sint necessariae sive superiori maiori ad suum munus exercendum aut ordinarium fratrum servitium, sive superiori locali ad eas res, quae ad ordinariam curam fraternitatis sibi commissae non pertinent.
74. 1 In evangelicam paupertatis viam vocati, assuescamus penuriam pati, ad exemplum Christi, memoresque sancti Francisci, qui ita voluit esse pauper ut, omnibus rebus et vinculis cordis exutus, totum se traderet Patri curam de nobis habenti. 2 Neque de falsi nominis pauperum numero esse velimus, qui pauperes esse amant, eo tamen pacto, ut nihil eis desit. 3 Recogitemus evangelicam paupertatem eiusque perfectionem in plena disponibilitate erga Deum et homines praecipue consistere. 4 Quapropter nullo terrenis bonis inhaereamus inordinato affectu, ita ut hoc mundo utamur tamquam non utentes, ad Patris gloriam eiusque filiorum emolumentum.

CAPUT V
De modo laborandi

75. 1 Deus Pater, qui usque modo operatur, per gratiam laboris ad cooperationem nos vocat in creatione perficienda et simul propria personalitate excolenda, quo fratribus coniungimur et societatem ad meliorem condicionem promovemus. 2 Labori Iesus Christus novam dignitatem contulit eumque instrumentum salutis universorum effecit, tum manibus laborando, tum miseriam humanam sublevando, tum nuntium Patris praedicando. 3 Sanctus Franciscus fratres suos admonuit ut fideliter devoteque laborarent et suo exemplo de dignitate laboris testimonium perhibuit, in hoc quoque particeps factus condicionum vitae hominum. 4 Qua fideles eius asseclae, iuxta primigeniam capuccinorum traditionem, ut veri minores condicioni complurium operariorum assimilati, laeto animo, in Dei laudem labori cotidie incumbamus, otium fugiamus et servitium fratribus aliisque hominibus, in spiritu solidarietatis praebeamus.
76. 1 Labor est fundamentale medium sustentationis nostrae et exercitii caritatis erga alios homines, praesertim dum fructum laboris nostri cum eis communicamus. 2 Labor singulorum fratrum sit totius fraternitatis expressio. Suas quisque vires, iuxta ingenium a Deo datum atque condicionem aetatis et valetudinis, plene et gaudenter impendant, rationem habensnecessitatum fraternitatis. 3 Caveant fratres ne in ipso labore supremum finem constituant vel in illo inordinatum affectum ponant neve impediant spiritum orationis et devotionis cui debent cetera temporalia deservire. 4 Itaque, nimiam actuositatem vitent, quae etiam formationem permanentem impedit.
77. 1 Varia laboris genera, iuxta cuiusque habilitates ac specialia dona Dei, diversimode nobis singulis conveniunt. 2 Ministeria ac servitia assumamus quatenus vitae fraternitatis nostrae congruant vel necessitas Ecclesiae et hominum ea exigat. 3 Potissimum nos decent opera quae paupertatem, humilitatem ac fraternitatem clarius manifestant; nullum enim laborem aliis viliorem reputamus. 4 Ad gratiam laboris nobis ipsis aliisque fructuosiorem reddendam, in varietate navitatis, indolem communitariam servare curemus, prompti ad nos invicem adiuvandos coniunctim laborantes, et sic etiam in conversione cordis proficientes. 5 Semper autem in mente teneamus vocationem nostram apostolicam, ut per quamlibet activitatem testimonium Christi hominibus praebeamus.
78. 1 Fratres per totam vitam, in suo quisque officio et munere, culturam spiritualem, doctrinalem et technicam perficere ac sua propria ingenia colere studeant, ita ut Ordo noster vocationi suae in Ecclesia continue respondere possit. Quapropter navitas intellectualis, eodem modo ac ceteri labores, ut expressio personae in eius vitali motu consideranda est. 2 Labori autem manuum incumbere fratres prompti sint secundum traditionem primigeniam Ordinis, quatenus caritas fraterna vel oboedientia id requirit, salvis tamen officiis unicuique propriis. 3 Superiores, quantum fieri potest, discernentes dona ac facultates singulorum fratrum et utilitates fraternitatis atque Ecclesiae, opportunitatem eis praebeant in specificis materiis peritiae sibi acquirendae, et adiumenta et tempus ad hoc libenter provideant. 4 Curent etiam superiores, pro bono Ecclesiae, Ordinis, ipsorumque fratrum, in officiis ac muneribus assignandis, ad eorum aptitudinem et peritiam attendere, neque eos a laboribus, in quibus periti sint, facile retrahant.
79. 1 Liceat fratribus apud extraneos quoque laborare, prout zelus animarum ac studium sublevandi nostras aliorumque necessitates postulent, secundum diversas provinciarum condiciones et iuxta normas a ministro provinciali de consensu definitorii aut a Conferentia superiorum maiorum necnon ab Episcopo dioecesano datas. 2 Hoc semper firmum sit, ut fratres extra operantes tam inter se quam cum aliis fratribus in unione vivant. 3 Omnibus vero testimonium evangelicum exhibeant et caritatem Christi praesentem reddant, inopibus praebeant auxilium, quin unquam se imprudenter implicent negotiis statui nostro haud congruentibus.
80. 1 Quidquid fratres in mercedem pro labore recipiunt ad fraternitatem pertinet, ac proinde semper integre superiori tradendum est. Labor autem fratrum non ex mera pro illo retributione accepta aestimetur. 2 Fratres autem ne se dedant activitatibus quae cupiditatem lucri vel vanam personae gloriam contra spiritum paupertatis et humilitatis excitant. 3 Immo semper parati sint ad laborandum etiam sine mercede, quoties caritas hoc postulet aut suadeat.
81. 1 Recreatione congrua, ad consortium fraternum fovendum et vires reficiendas, fratres cotidie fruantur, atque omnibus concedatur aliquod temporis spatium pro se ipsis. 2 Iuxta consuetudines aut possibilitates regionum, recreationes speciales et quoddam tempus feriarum dentur; quae recreationes et vacationes fiant modo statui nostro fratrum minorum consentaneo.
82. 1 Apostolus Paulus admonet: "Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes." 2 Scientes igitur salutem nostram ex opportunis temporibus pendere, quae numquam revertuntur, et homines atque communitates nonnisi decursu temporis incrementum capere, vigilanter respondeamus Deo sic per tempus nobis occurrenti. 3 Ne tempus opportunum praetergrediamur aut inutiliter consumamus, activitates et opera nostra respondeant condicionibus temporis praesentis, cum sapienti futurorum praevisione et planificatione, nec praetermissis hodiernis adiumentis technicis. 4 Temp