IN NOMINE
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIUNT
CONSTITUTIONES
ORDINIS
FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM
CAPUT I
De
vita Fratrum Minorum Capuccinorum
Articulus I
De vita nostra iuxta
Evangelium
1 1Sanctum
Domini nostri Iesu Christi Evangelium est in omne tempus pro
Ecclesia totius vitae principium et pro universo mundo nuntium
salutis.
2 Per illud enim, Spiritus Sancti ductu, Ecclesia
Christum cognoscit eiusque gesta et verba fide suscipit, quae
credentibus spiritus et vita sunt.
3 Sanctus Franciscus, Fraternitatis nostrae fundator,
inde ab initio conversionis suae Evangelium accepit ut vitae
et actionis suae rationem.
4 Ideo in exordio et in fine Regulae observantiam
eius expresse satatuit, et in Testamento asseruit sibi revelatum
esse se debere vivere secundum formam sancti Evangelii.
5 Curemus igitur, cum simus eius filii, ut semper
in Evangelii intellegentia progrediamur.
6 In omnibus vitae adiunctis, Evangelium ut supremam
legem sequamur, verba salutis assidue legamus et, sicut beata
VirgoMaria, in corde conferamus, ut vita nostra magis magisque
iuxta Evangelium informata, per omnia in Cristo crescamus.
2 1
Verus Christi discipulus et insigne vitae christianae exemplar,
sanctus Franciscus suos edocuit Iesu Christi pauperis et humilis
vestigia laete sequi, ut per eum in Spiritu Sancto ad Patrem
ducerentur.
2 Christi amore incensi, ut ei magis conformemur,
eum in incarnationis et curcis exinanitione contemplemur,
et, communi gaudioEucharistiam celebrantes, in paschali mysterio
partes capiamus, gloriam resurrectionis eius praegustantes
donec veniat.
3 Magno animo servemus consilia evangelica, praesertim
ea quae promisimus: castittem Deo dicatam, paupertatem quae
nobis est specialis via salutis, necnon caritativam oboedientiam.
3. 1
Sanctus Franciscus, postquam audivit verba missionis discipulorum,
initium dedit Fraternitati Ordinis Minorum, quae communione
vitae Regnum Dei testificaretur, paenitentiam et pacem exemplo
et verbo praedicans.
2 Ad formam veri discipuli Iesu Christi addiscendam,
quae mirabiliter in illo apparuit, studeamus eum imitari,
eius patrimonium spirituale vita et opere diligenter excolere,
atque cum omnibus cuiusvit temporis hominibus communicare.
3 In hunc finem frequenter legamus vitam scriptaque
tum ipsius sancti Francisci tum filiorum eius, in primis capuccinorum
sanctitate, operositate apostolica et scientia eminentium,
necnon adlios libros, quibus spiritus eius innotescit.
4. 1 Qua Fratres
Minores Capuccini novisse oportet nostrae Fraternitatis indolem
atque proposita, ut vita nostra, recte temporibus accommodata,
sana traditione fratrum nostrorum inspiretur.
2 In primis eos imitari convenit in reditu ad primigeniam
inspirationem, id est ad vitam et regulam Patris nostri Francisci,
per conversionem animi, ita ut Ordo noster semper renovetur.
3 Vestigia eorum sectantes, studeamus priorem partem
vitae orationis, praecipue contemplativae, dare, radicalem
paupertatem sive personalem sive communitariam, simul cum
minoritatis spiritu, colere, necnon vitae austeritatem ac
laetam paenitentiam, in dilectione crucis Domini, praebere,
curando eitam, sub luce signorum temporum, ut novae formae,
a legitimis superioribus approbandae, in hac nostra vita ducenda
inveniantur.
4 Spontaneitatem fraternam inter nos
exercentes, gaudenter conversemur inter pauperes, debiles
et infirmos, vitam ipsorum participantes, atque peculiarem
nostrum ad populum aditum servemus.
5 Dynamismum apostolicum, in spiritu servitii explendum,
variis formis, in primis ope evangelizationis, promoveamus.
5. 1
Regula sancti Francisci ex Evangelio procedens ad vitam evangelicam
impellit.
2 Eius intellegentiae spirituali sedulo incumbamus
atque eam, iuxta monitum ipsius Fundatoris in Testamento expressum,
et secundum spiritum, intentiones evangelicas et exempla sanctitatis
priorum fratrum capuccinorum, simpliciter et pure cum sancta
operatione observare nitamur.
3 Superioribus, una cum fraternitatibus, cordi
sit Regulae cognitionem, amorem et observatiam promovere.
4 Ut ubique terrarum Regula et intentiones legiferi
Patris fideliter servari possint, curent superiores maiores
ut, secundum diversas regiones, culturas et necessitates temporum
et locorum, modi aptiores, etiam pluriformes, ad vitam et
apostolatum fratrum quaerantur.
5 Vera autem pluriformis ratio est illa quae, servata
semper unitate eiusdem genuini spiritus, in communione fraterna
et in moderatoribus obtempartione innititur; quo fit ut evangelcia
libertas in aagendo praebeatur, in primis in eo quod ad vitam
nostram renovandam spectat, ne spiritus exstinguatur.
6. 1 Testamentum
seraphicus Pater ordinavit quando, morti proximus, sacris
stigmatibus ornatus, et plenus Spiritu Sancto, nostram ardentius
exoptabat salute.
2 Illo exprimit ultimam voluntatem suam, atque
transmittit pretiosam spiritus sui hereditatem.
3 Quod nobis datum est, ut Regulam quam professi
sumus perfectius in dies iuxta sensum Ecclesiae observemus.
4 Ideo Testamentum pro prima expositione
spirituali Regulae et eminenti inspiratione vitae nostrae
accipius, iuxta Ordinis nostri traditionem.
7. 1
Constitutionum finis in eo est ut aiutorium praebeant, in
mutatis vitae nostrae adiunctis, ad Regulam melius et perfectius
observandam.
2 In ipsis invenimus securum spiritualis in Christo
enovationis subsidium atque validum auxilium ad vitae consecrationem
perficiendam qua quisque frater Deo se totaliter devovit.
3 Eas, quibus tenemur vi professionis nostrae,
non ut servi sed ut filii observemus, ad Dei amorem super
omnia anhelantes ac Spiritui Sancto nos erudienti aures praebentes,
,gloriae Dei et saluti proximorum intenti.
4 Omnes fratres enixe monentur ut in personale
Regulae, Testamenti et Constitutionum studium incumbant et
intimo eorum spiritu imbuantur.
Articulus II
De vita nostra in Ecclesia
8. 1 Ecclesia, instrumentum salutis et unionis
cum Deo et inter homines, tamquam populus Dei in mundo peregrinans
apparet, qui, a Christo in communione vitae, caritatis et
veritatis constitutus, per Spiritum Sanctum multitudine donorum
seu charismatum ditatur ad renovationem ac ampliorem aedificationem
eiusdem Ecclesiae utilium.
2 In eadem Ecclesia, tanta varietate
charismatum exornata, sanctus Franciscus, Spiritu Sancto afflante,
Fraternitatem religiosam suscitavit eique formam dedit. Ecclesia
auctoritate sua hierarchica eam approbavit et materna cura
protegit, ut signum Christi pauperis, humilis et servitio
hominum praesertim pauperum dediti, super faciem suam clarius
effulgeat.
3 Itemque Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum ab
Ecclesia receptus est vi Bullae «Religionis zelus», a papa
Clemente VII die 3 iulii anni 1728 datae.
4 Itaque Ecclesiam summopere diligamus, eius mysterium
meditemur, eiusque vitam et incepta actuose participemus.
9. 1
Ad exemplum sancti Francisci, qui fuit vir catholicus et totus
apostolicus, oboedientiam fidelem Spiritui Christi in Ecclesia
viventi praebeamus.
2 Summo Pontifici, cui religiosi tamquam supremo
supeirori subduntur etiam vi voti oboedientiae, et Collegio
Episcoporum, quod simul cum eo est signum visibile Ecclesiae
unitatis eiusque apostolicitatis, oboedientiam et reverentiam
praestemus.
3 Ubicumque sumus, Ecclesiae particularis bono,
nostra praesentia fraterna et prophetica, conferamus, ,operam
dando ad eius incrementum et progressum.
4 Sub ductu Episcopi dioecesani nostrum servitium
apostolicum, secundum nostrum charisma, populo Dei ac toti
humanae communitati praebeamus.
5 Presbyteros aliosue omnes, qui spiritum et vitam
nobis ministrant, debito honore prosequamur et cum ipsis naviter
operemur.
10. 1
Ministrum generalem, qui ad servitium et utilitatem totius
Fraternitatis est constitutus, utpote successorem sancti Fundatoris
ac vivum vinculum nos cum Ecclesiae auctoritate et inter nos
uniens, diligamus eique corde generoso oboediamus.
2 Alios quoque Fratenitatis ministros nobis a Domino
ut pastores datos, eosdemque depoistarios fiduciae fratrum,
dilectione atque activa et responsabili oboedientia prosequamur,
ut Ecclesiae servitio in spiritu fidei et amore Christi arctius
et securius devinciamur.
11. 1
Sanctus Franciscus ex Patris summi boni adoratione universalis
hausit fraternitatis affectum, quo imaginem Christi primogeniti
et salvatoris in omni creatura intuebatur.
2 Ut filii huius Patris, erga omnes homines sine
ullo discrimine nos sentiamus fratres; necnon, omni creaturae
fraterne obviantes, laudem creationis Deo, a quo bona cuncta
procedunt, assidue offeramus.
3 A Spiritu Sancto eadem vocatione congregati,
communi orationis et activitate, sensum fraternitatis in toto
Ordine et maxime in nostris provincialibus et localibus communitatibus
promoveamus. Eundem sensum colamus erga omenes fratres et
sorores, sive religiosos sive saeculares quei nobiscum unicam
familiam franciscanam efformant.
4 Hae nostra fraternitas evangelica, ut vitae socialis
quasi exemplar et fermetum, homines invitat ad consortia fraterna
inter se fovenda viresque uniendas ad meliorem evolutionem
et liberationem totius personae atque ad genuinum progressum
societatis humanae.
5 Vita nostra fraterna speciale habet momentum
et maiorem acquirit efficaciam testimonii in processu sanae
socializationis et consociationis, quo Deus nos interpellat
ut pro actuatione et incrmento fraternitatis in iustitia et
pace impedamur.
12. 1 Filius Dei, formam servi accipiens, non venit ministrari sed ministrare
et vitam suam dare in salutem omnium.
2 Cupientes conformes fieri imaginis eius, non
maiores esse praesumamus, sed ut minores in omnium servitium
impendamur, maxime eorum qui penuriam et tribulationes patiuntur,
vel etiam eorum qui nos persequuuntur.
3 Libenter ergo vitam nostram fraternam
apud pauperes degamus, eorum aerumnas et humiltatem peramanter
participantes.
4Necessitatibus materialibus et spiritualibus eorum
subvenientes, vita, opere et verbo in eorum promotionem humanam
et christianam incumbamus.
5Sic agentes manifestum facimus spiritum fraternitatis
nostrae in minoritate, simulque fermentum iustitiae, unionis
et pacis efficimus.
13. 1
Ut vocationem nostram evangelicam in Ecclesia et in mundo
cum fructu adimpleamus, vitam apostolicam, in se contemplationem
et actionem complectentem, fideliter ducere studeamus, Iesum
imitantes, qui vitam in oratione et opere salutis incessantger
duxit.
2 Hanc Magistri vitam profitentes, apostoli
a Domino in mundum universum missi, orationi et ministerio
verbi instantes erant.
3Sanctus Franciscus, quamvis loca solitaria praediligeret,
Domini et apostolorum sequens vestigia formam vitae elegit
in se intime unientem orationem et proclamationem nuntii salutis.
4 Idcirco in laude Dei eiusque verbi meditatione
instemus, quo magis magisque ad hoc accendamur ut homines
actuositate nostra ad Dei amorem cum gaudio perducantur.
5 Ita tota nostra orationis vita apostolico spiritu
imbuentur, tota vero actio apostolica orationis spiritu informabitur.
CAPUT II
De iis qui volunt vitam
nostram accipere
Et de fratrum formatione
Articulus I
De vocatione ad vitam
nostram
14. 1 Deus pro sua bonitate omnes christifideles in Ecclesia vocat ad perfectionem
caritatis per diversos status vitae, ut uniuscuiusque sanctitas
et salus mundi promoveantur. 2 Cui vocatione unusquisque
maxima cum libertate responsum amoris dare debet, ita ut dignitas
personae humanae cum voluntate Dei concilietur. 3 Omnes grato
animo laetemur de peculiari gratia vocationis religiosae nobis
divinitus concessa. 4 Vocationi nostrae franciscanae
capuccinae respondentes, testimonium publicum et sociale de
Christi vita iam nunc praesenti et aeterna praebemus, Christum
pauperem et humilem sequimur, nuntium eius hominibus, praesertim
pauperibus, ubique diffundimus. 5 Sic in fraternitate
peregrinantium, corde et opere paenitentium, omnibus hominibus
in spiritu minoritatis et laetitiae servientium, pro Ecclesiae
missione salvifica impendimur.
15. 1 Sollicitudo pro vocationibus oritur praesertim
e fratrum conscientia se vivere et offerre aliis rationem
vitae dotibus humanis et evangelicis ditissimam. Quam vitam
amplectendo candidati Deo hominibusque genuinum servitium
reddentes propriam humanitatem evolvunt. Ut perhibeamus perspicuum
huiusmodi vitae testimonium, continua nostra renovatione opus
est.2 Ad vocationes fovendas omnes fratres actuose
cooperentur ex desiderio consilium Dei exsequendi iuxta nostrum
charisma. 3 Memores sollicitudinis sancti Francisci
videntis incrementum primitivae fraternitatis, omnes fratres,
in primis ministri et singulae fraternitates, potissimum vitae
exemplo, oratione et verbo assiduam gerant curam cognoscendis
et fovendis vocationibus genuinis. 4 Sic Deo cooperamur,
qui vocat et elegit quos vult, atque ad bonum Ecclesiae conferimus.
16. 1 Sedulo promoveantur variae formae curae pastoralis
vocationalis, praesertim in ambitu spiritui nostri Ordinis
magis vicino. 2 Maiores obtinentur effectus ubi
fratres ad promovendam et coordinandam animationem vocationalem
specialiter destinati sunt. Omnes vero fratres, in signum
fecunditatis vitae franciscanae, operam conferant. 3
Ad vocationes fovendas multum iuvat praebere iuvenibus opportunitatem
ad vitam nostram fraternam aliquo modo participandam. Quod
autem optime fit in domibus idoneis in quibus insimul adiumentum
pro personali reflexione offeratur. 4 Ut vocationes
intuitu vitae religiosae recte colantur aptiusque praeparentur,
ministri provinciales, de consensu definitorii et, si opportune
videtur, de consilio Capituli provincialis, peculiaria instituta
erigant, pro regionum et temporum necessitate. 5
Quae ita disponantur secundum sanae paedagogiae normas ut,
institutione scientifica cum humana coniuncta, alumni in consuetudine
cum societate et cum familia vitam christianam ducant, aetati,
spiritui et evolutioni suae convenientem, ex qua vocatio ad
vitam religiosam detegi et foveri possit. 6 Studia ab
alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo
alibi prosequi possint.
Articulus II:
De receptione ad vitam
nostram
17. 1
Sanctus Franciscus, de vitae puritate sollicitus, Fraternitatem
suam in magnam multitudinem auctum iri praevidens, simul ineptorum
fratrum numerum metuebat. 2 Cum ergo Fraternitas
virtute potius, caritatis perfectione atque spiritu quam numero
in dies augeri debeat, ii qui vitam nostram amplecti voluerint
serio examinentur et seligantur. 3 Ministri provinciales
diligenter inquirant, utrum qui ad vitam nostram admittendi
sunt, requisita habeant in iure universali et nostro contenta
ad eorum validam et licitam admissionem. Speciatim quae sequuntur
serventur: a) candidati indole sua idonei sint ad fraternum
vitae nostrae evangelicae consortium; b) comprobatum sit eos
frui necessaria sanitate physica et psychica ad vitam nostram
ferendam; c) candidati vita sua ostendant oportet, se firmiter
credere quae credit et tenet sancta mater Ecclesia, atque
praediti sint sensu catholico; d) constet eos praesertim apud
homines sibi consuetudine coniunctos, bonam famam habere;
e) sint debita maturitate et fervida voluntate praediti, compertumque
habeatur eos Ordinem ingredi, ut unice Deo et hominum saluti
sincere serviant, iuxta Regulam ac vitae rationem sancti Francisci
et consuetudines nostras; f) instructi sint iuxta exigentias
suae cuiusque regionis, et spes habeatur fore ut cum fructu
sua propria munia exercere possint; g) praesertim si agatur
de candidatis maturioris aetatis et de iis qui quandam vitae
religiosae experientiam iam habuerunt, omnes utiles notitiae
de eorum vita anteriore colligantur; h) si de admittendis
clericis saecularibus iisve qui in aliud institutum vitae
consecratae, in societatem vitae apostolicae vel in seminarium
admissi fuerint, aut de readmissione alicuius candidati agatur,
praescripta iuris universalis serventur.
18. 1 Christus, sapientissimus magister noster,
respondens adolescenti, qui aeternae salutis adipiscendae
desiderium ostenderat, dixit ut, si perfectus esse vellet,
prius omnia sua venderet et pauperibus erogaret. 2
Quod imitator eius Franciscus non solum in se et in aliis
quos recipiebat docuit atque opere complevit, verum etiam
in Regula servandum praecepit. 3 Ideo ministri
provinciales curent, candidatis qui interiore Christi amore
invitati ad Ordinem nostrum veniunt, praefata sancti Evangelii
verba nota facere et exponere, ut suo tempore ante professionem
perpetuam bonis suis renuntient in favorem potissimum pauperum.
4 Candidati futurae bonorum renuntiationi interius
se praeparent et ad servitium omnium hominum, praesertim pauperum,
se disponant. 5 Fratres vero, iuxta Regulam, quamlibet
occasionem sese ingerendi in haec negotia evitent. 6
Insuper, candidati prompti sint conferre universae fraternitati
intellegentiae et voluntatis vires necnon naturae et gratiae
dona in exsequendis muniis quae in servitium populi Dei accipient.
19. 1 Admittere ad postulatum, novitiatum et professionem,
praeter ministrum generalem, in unaquaque provincia ministri
provincialis est, qui hanc facultatem vicario provinciali,
viceprovinciali et superiori regulari delegare potest. 2
Qui superiores antequam candidatos ad novitiatum admittant,
proprium Consilium aut tres vel quattuor fratres ab eodem
Consilio nominatos consulant; ut autem ad primam professionem
et ad professionem perpetuam admittere possint, consensu sui
Consilii indigent. 3 Si casus fert, consulantur
etiam ii qui in re competentiam specialem habent. 4
In extraordinariis rerum adiunctis, dummodo cum ministro provinciali
communicare nequeant, superior propriae fraternitatis localis
iisdem facultatibus pollet de quibus supra, servatis Constitutionum
praescriptis.
20. 1 Magistri novitiorum est actum seu ritum recipiendi
novitios, quo novitiatus incipit, peragere, nisi minister
provincialis aliter ordinaverit. 2 Profitentium
autem vota nomine Ecclesiae ipse minister provincialis excipit;
potest tamen alium fratrem Ordinis ad hoc delegare. 3
In receptione ad novitiatum et emissione professionis serventur
praescripta liturgica. 4 Professio religiosa ordinarie
intra Missarum sollemnia emittatur, adhibita sequenti formula
a Sancta Sede pro familiis franciscalibus approbata: "Ego,
frater N.N., cum Dominus hanc gratiam mihi dederit ad laudem
Dei, firma voluntate Christi Evangelium perfectius vivendi,
coram fratribus adstantibus, in manibus tuis, Pater N.N. (per
tres annos, per... ann... ; toto tempore vitae meae) voveo
vivere in oboedientia, sine proprio et in castitate secundum
Regulam S. Francisci a Papa Honorio confirmatam et Constitutiones
Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum. Me igitur toto corde
huic Fraternitati trado, ut Spiritus Sancti operatione, intercedente
Beata Maria Virgine Immaculata una cum Patre nostro Francisco
et omnibus Sanctis, fratribusque adiuvantibus, in Dei et Ecclesiae
servitium meam perficiam consecrationem".
21. 1 Ratio et finis trium consiliorum evangelicorum,
quae in professione voto promittuntur, est Christo corde per
gratiam liberato nos consociari in vita casta, paupere et
oboedienti propter Regnum caelorum, vestigia sancti Francisci
sectantes. 2 Evangelicum castitatis consilium propter
Regnum caelorum, quod est signum mundi futuri et fons uberioris
fecunditatis in indiviso corde, obligationem secumfert continentiae
perfectae in caelibatu. 3 Evangelicum paupertatis
consilium ad imitationem Christi, qui cum esset dives egenus
factus est, praeter vitam re et spiritu pauperem, secumfert
dependentiam a superioribus atque limitationem in usu et dispositione
bonorum necnon, post professionem perpetuam, etiam voluntariam
renuntiationem capacitatis acquirendi et possidendi, forma,
quantum fieri potest, etiam iure civili valida. 4
Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris
in sequela Christi usque ad mortem oboedientis promissum,
obligat ad submissionem voluntatis propter Deum erga legitimos
superiores, "in omnibus quae non sunt contraria conscientiae
et Regulae", cum secundum nostras Constitutiones praecipiunt.
Articulus III:
De formatione in genere
22. 1
Formatio est promotio fratrum et fraternitatum ita ut mostra
vita in dies conformior fiat sancto Evangelio et spiritui
franciscano, secundum exigentias locorum et temporum. Quae formatio debet esse continua, per
totam vitam protrahenda cum quoad valores humanos, tum quoad
vitam evangelicam et religiosam. 2 Integra nostra
formatio totam personam respicit, praecipue aspectum psychicum,
religiosum, culturalem et etiam professionalem seu technicum.
Complectitur autem duas phases, quae sunt formatio initialis
et formatio permanens.
23. 1 Omnis formatio praeprimis est operatio Spiritus
Sancti qui ab intus tum formatores tum formandos vivificat.
2 Formatio
activa exigit laboris consortium formandorum, qui principales
auctores et responsabiles proprii incrementi sunt. 3
Omnis frater est simul et per totam vitam formandus et formator,
quia semper et ab omnibus est aliquid discendum et docendum;
hoc principium tanquam programma formationis statuatur et
in praxim vitae perducatur. 4 Vivere ut fratres
minores invicem inter se est pars primordialis vocationis
franciscanae. Inde vita fraterna in processu formationis semper
et ubique exigentia fundamentalis sit. 5 Ut singulae
fraternitates, praesertim quae sunt specifice formativae,
hanc primariam functionem explere possint, necesse est ut
inspirationem et stimulum ex fraternitate hauriant praecipua,
quae est fraternitas provincialis. 6 Quamvis omnes
fratres formatores sint, requiruntur quidam fratres maiore
responsabilitate praediti et ad hoc munus deputati. Inter
quos primi habentur minister provincialis et guardiani, qui
sunt ordinarii animatores et coordinatores processus formationis
fratrum. Dein vero adsunt formatores qualificati, qui hoc
specificum munus assumunt nomine fraternitatis.
24. 1 Ordini praesto sint instrumenta formativa,
specificis proprii charismatis exigentiis respondentia. 2
Cum specialis attentio adhibenda sit fratribus in periodo
formationis initialis, singulae circunscriptiones adaequatas
structuras educativas provideant. 3 Processus educativus
potissimum postulat coetum fratrum responsabilium, qui laborent
criteriis cohaerentibus per totum iter formativum. Qui coetus
congruum totius fraternitatis auxilium habeat. 4
Cum secretariatus et centra formationis magni momenti sint,
sollicita cura habenda est ut colantur et efficacia reddantur.
5 Officium secretariatus generalis formationis
tum superioribus generalibus, tum superioribus diversarum
circumscriptionum praesto sit, adiumenta et informationes
praebens, ut ipsi foveant ea quae ad formationem spectant.
6 Similiter in singulis provinciiis habeatur consilium
formationis et in centris formationis frater speciali responsabilitate
praeditus qui promoveat ea quae ad formationem pertinent.
7 Singulae provinciae vel coetus provinciarum,
iuxta regionum adiuncta, suam propriam habeant rationem formationis,
in qua enuntientur proposita, programmata et itineraria concreta
totius processus formationis fratrum.
Articulus IV:
De initiatione in vitam
nostram
25. 1 Formatio initialis in vitam nostram requirit
necessarias experientias et cognitiones, per quas candidati,
sub ductu formatorum, in vitam franciscanam evangelicam progressive
ingrediuntur. 2 Initiationis tempore candidatorum
formatio, quae elementum humanum et spirituale harmonice coniungit,
sit omnino solida, integra et locorum et temporum necessitatibus
accommodata. 3 Apta adhibeantur media activae educationis,
et in primis exercitium operum et munerum quibus candidati
gradatim ad acquirendum sui dominium et maturitatem psychicam
affectivamque perducuntur. 4 Ratione habita de
eorum peculiari indole et gratia, inducantur in vitam spiritualem,
nutritam verbi divini lectione, actuosa liturgiae participatione,
necnon personali reflexione et oratione, ita ut magis magisque
ad Christum trahantur, qui est via, veritas et vita. 5
Fratres initiandi seriam spiritus franciscani capuccini cognitionem
et usum acquirant per studium tum vitae sancti Francisci eiusque
mentis quoad Regulae observantiam, tum historiae sanarumque
Ordinis nostri traditionum, tum maxime per assimilationem
internam et practicam vitae ad quam vocati sunt. 6
Praesertim vitam fraternam colant tam in communitate quam
cum aliis hominibus, quorum necessitatibus praesto sint occurrere,
ut actuosam consortionem cum Ecclesia in dies perfectius vivere
discant. 7
Specialis fratrum formatio initialis ordinetur iuxta diversa
munia ab eisdem exercenda et secundum peculiaria circunscriptionum
adiuncta et statuta. 8 Omnes initiationis periodi
peragi debent in fraternitatibus ad vitam nostram ducendam
ed ad formationem impertiendam peculiariter idoneis, atque
a ministro provinciali de consensu definitorii ad hunc finem
designatis. Attamen ministro provinciali, consentiente
definitorio, facultas est permittendi ut periodus postulatus
extra fraternitates nostras peragatur. 9 Domus
novitiatus erectio, translatio et suppressio spectant ad ministrum
generalem de consensu definitorii, et per decretum scripto
datum fieri debent. Eadem auctoritas, in casibus particularibus
et ad modum exceptionis, concedere potest ut candidatus in
alia Ordinis domo novitiatum peragat, sub moderamine alicuius
probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat. 10
Superior maior permittere potest ut novitiorum coetus, per
certa temporis spatia, in alia Ordinis domo, a se designata,
commoretur.
26. 1 Quivis frater, a Deo fraternitati datus,
affert ei gaudium simulque est incitamentum ut nos spiritu
vocationis nostrae innovemur. 2 Toti quidem fraternitati,
quatenus ad eam candidati pertinent, incumbit initiationis
opus. 3 Eius tamen regimen minister provincialis
cum consensu definitorii modo et limitibus a se determinandis,
fratribus commitat, qui sint experientia vitae spiritualis,
fraternae et pastoralis, doctrina, prudentia, discretione
spirituum et cognitone animarum praediti. 4 Magistri
sive postulantium sive novitiorum et professorum ad omnibus
oneribus vacare debent quae candidatorum curam et moderamen
impedire possint. 5 Ubi vero peculiares rationes
id suadeant, eis adiungi possunt socii praesertim in iis quae
ad curam vitae spiritualis et ad forum internum spectant.
27. 1 Tempus formationis initialis incipit a die
quo quis, a ministro provinciali admissus, fraternitatem ingreditur,
et protrahitur usque ad professionem perpetuam. Peragitur
ad normam iuris universalis et nostri proprii. Documentum
conficiatur de hoc ingressu. 2 Ex eo die candidatus,
quoad formationem, vitam et laborem, ut membrum fraternitatis
gradatim, modo a ministro provinciali cum consensu definitorii
determinando, habendus est. 3 Formatio initialis
qua insertio in fraternitatem nostram, postulatum, novitiatum
et postnovitiatum comprehendit.
28. 1 Postulatus est periodus formationis initialis
optionisque sumendae vitae nostrae. Tempus et diversi modi
huius primae periodi a ministro provinciali de consensu definitorii
determinantur. Qua in periodo candidatus vitam nostram cognoscit,
dum fraternitas, ex parte sua, melius cognoscit candidatum
et eius discernere potest vocationem. 2 Formatio
postulantium tendit praesertim ad catechesim fidei perficiendam
et complectitur introductionem in liturgiam, methodum orationis,
instructionem franciscanam et primam laboris apostolici experientiam.
Comprobanda quoque est et promovenda humana, in primis affectiva,
maturitas necnon aptitudo ad evangelice temporum signa discernenda.
29. 1 Novitiatus est periodus intensioris initiationis
et profundioris experientiae vitae evangelicae franciscano-capuccinae
iuxta fundamentales exigentias, et liberam maturamque vitae
religiosae optionem supponit. 2 Regimen novitiorum,
sub auctoritate superiorum maiorum, uni magistro reservatur,
qui frater Ordinis sit et vota perpetua nuncupaverit. 3
Formatio novitii fundatur in valoribus vitae nostrae consecratae,
qui cognoscuntur et vivuntur lumine exempli Christi, intuitionum
evangelicarum sancti Francisci, sanarumque Ordinis traditionum.
4 Rhythmus novitiatus primariis vitae nostrae religiosae
aspectibus respondeat, praesertim ope experientiae specialis
fidei, orationis contemplativae, vitae fraternae, contactus
cum pauperibus et laboris. 5 Novitiatus, ut validus
sit, duodecim menses in ipsa communitate novitiatus peragendos
complecti debet; eius initium et forma a ministro provinciali
cum consensu definitorii determinentur. 6 Absentia a domo novitiatus quae tres
menses, sive continuos sive intermissos, superet, novitiatum
invalidum reddit. Absentia quae quindecim dies superet, suppleri
debet. Insuper cetera iuris universalis circa novitiatum praescripta
sedulo serventur. 7 De novitiatus initio, quo vita
in ipso Ordine incipit, documentum conficiatur.
30. 1 Postnovitiatus est periodus in qua fratres,
in ulteriorem maturationem progredientes, sese ad definitivam
vitae nostrae evangelicae optionem, per professionem perpetuam
sumendam, praeparant. 2 Cum in nostra vocatione
primum locum vita evangelica fraterna teneat etiam in tempore
postnovitiatus eidem prioritas tribuatur. Ideoque eadem formatio
religiosa omnibus fratribus praebeatur, temporis spatio et
modo a ministro provinciali cum consensu definitorii determinatis.
3 Fratres, secundum indolem et gratiam propriam,
incumbant profundiori studio Sacrae Scripturae, theologiae
spiritualis, liturgiae, historiae et spiritualitatis Ordinis,
et exerceant varias formas apostolatus et laboris etiam domestici.
Huiusmodi autem formatio semper fiat sub ratione vitae et
assiduae maturationis personae.
Articulus V:
De professione vitae
nostrae
31. 1 Saepe cogitemus quanta sit professionis
religiosae gratia. 2 Per eam enim, novo et peculiari
titulo, amplectimur vitam ad Dei honorem et servitium, qua
ad perfectionem caritatis impellimur atque, divino obsequio
firmiter intimiusque consecrati, repraesentamus Christum cum
sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctum. 3
Ut in hac consecratione uberiorem baptismalis gratiae fructum
percipiamus, ad consiliorum evangelicorum exsecutionem secundum
Regulam et Constitutiones nos obligamus. 4 Ita
ab impedimentis liberari intendimus quae a caritate perfecta,
spirituali libertate et divini cultus perfectione retrahere
possunt.5 Per professionem denique, dum in vita
Ecclesiae peculiari dono divino fruimur, nostro testimonio
missionem eius salvificam adiuvamus. 6 Exhortamur
igitur fratres, ut magna diligentia ad eandem se praeparent
spiritualibus exercitiis, intensa vita sacramentali, praesertim
eucharistica, et ferventi oratione. Quod intensius et peculiari
modo ante professionem perpetuam fiat.
32. 1 Expleto novitiatu et idoneitate novitii probata,
emittitur professio temporaria votorum ad tempus a ministro
provinciali cum ipso novitio determinandum usque ad professionem
perpetuam sponte renovanda. Quodsi dubium supersit de idoneitate
potest probationis tempus a ministro provinciali, non tamen
ultra sex menses, prorogari. Si vero idoneus non iudicetur,
dimittatur. 2 Tempus huiusmodi professionis ex
se neque triennio brevius neque sexennio longius sit, prorogari
autem potest, si opportunum videatur, ita tamen ut totum tempus
quo frater votis temporariis adstringitur non superet novennium.
3 Professio perpetua, si frater idoneus iudicetur
et sponte petat, emittitur tempore, quod a ministro provinciali
determinatur audito ipso profitente, salva integritate trienni
professionis temporariae et nunquam ante vigesimum primum
aetatis annum completum. Per eam candidatus definitive incorporatur
Fraternitati cum omnibus iuribus et obligationibus, ad normam
Constitutionum. 4 Expleto professionis tempore,
frater discedere potest et, si iustae causae adfuerint, a
competenti superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti
professione emittenda excludi potest. 5 Cetera
iuris universalis praescripta quae ad professionem spectant,
speciatim circa bonorum propriorum dispositionem ante professionem
temporariam et perpetuam, serventur.
33. 1 In primae professionis ritu habitus religiosus
traditur, etsi prius vestes probationis susceptae fuerint.
Memores simus
vestes quas induimus debere esse signum et consecrationis
Deo et nostrae minoritatis et fraternitatis. 2
Christum induti mitem et humilem, minores simus non ficti,
sed vere tales et corde et ore et opere. 3 Humilitatis
signa quae fratres externe deferunt, ad animarum salutem parum
conferunt, nisi ipsi humilitatis spiritu animentur. 4
Itaque ad exemplum sancti Francisci, omnibus contendamus viribus
boni fieri, non tantum videri, idem esse lingua et vita, foris
et intus, atque nosmetipsos, iuxta Regulae monitum, omnibus
minores aestimantes, ceteros honore praeveniamus. 5
Habitus noster, iuxta Regulam et usum Ordinis, constat tunica
cum caputio castanei coloris, cingulo et sandaliis, vel, iusta
de causa, calceamentis. 6 Fratres,
insignum suae consecrationis et in testimonium paupertatis,
habitum Ordinis ferant. Pluriformitatis norma quoad consuetudinem
barbam deferendi valet.
34. 1 Fraternitas localis, statutis a ministro
provinciali cum consilio definitorii temporibus, post praeviam
informationem magistri colloquium et reflexionem communem
instituat de idoneitate candidatorum, necnon de sua erga candidatos
agendi ratione. 2 Tempore novitiatus et ante professionem
perpetuam, fratres perpetuo professi, qui quattuor mensibus
in respectiva fraternitate commorati sunt, etiam suffragio
consultivo suum iudicium exprimant, modo a ministro provinciali
determinando. 3 Nec fratres a votis temporariis
praetermittantur, qui mentem suam aperiant, quin tamen suffragium
ferant. 4 De unoquoque huiusmodi conventu necnon
de exitu votationum, si quae factae sint, relatio mittatur
ad ministrum provincialem.
35. 1 Insuper documentum emissae professionis,
tam temporariae quam perpetuae, una cum indicatione aetatis
ceterisque necessariis adiunctis conficiatur, subscriptum
ab ipso profitente, ab eo coram quo professio emissa est,
necnon a duobus testibus. 2 Hoc vero documentum, cum aliis ab Ecclesia praescriptis, diligenter servetur
in archivo provinciali; notetur etiam a ministro provinciali
in libro professionum, in archivo asservando. 3
Quod si agatur de professione perpetua, minister provincialis
profitentis parochum loci baptismatis, de eadem certiorem
reddat.
36. Ministro provinciali et etiam, ex mandato speciali, aliis
de quibus fui sermo in numero 19, facultas est dimittendi
postulantem aut novitium quem ad vitam nostram ineptum iudicent.
2 Ex gravi causa, quae dilationem non patiatur,
eandem facultatem habet magister sive novitiorum sive postulantium,
tamen cum consensu Consilii fraternitatis. Qua de re statim
certior fiat minister provincialis. 3 Minister
generalis cum consensu definitorii fratri vota temporaria
professo, id gravi de causa petenti, concedere potest indultum
discedendi, quod ipso iure secumfert dispensationem a votis
necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis. 4
In ceteris quae ad transitum ad aliud institutum vitae consecratae
aut ad societatem vitae apostolicae, ad egressum ab Ordine
et ad dimissionem fratris post emissionem professionis tam
temporariae quam perpetuae spectant, praescripta iuris universalis
Ecclesiae serventur.
Articulus VI:
De formatione speciali
37. 1
Scribit sanctus Franciscus in Testamento: qui nesciunt laborare,
discant. 2 Quod
monitum in dies nobis sensum novum et urgentiorem ostendit.
Vix enim labor convenienter peragi potest quin formatio specialis
et adaequatae acquiratur. 3 Ordinis est omnem fratrem
adiuvare ut propriam suam gratiam laborandi evolvat. Sic,
laborem exercentes, fratres in vocatione ad invicem confortantur
et harmonia vitae fraternae fovetur. 4 Singuli
fratres secundum suas dotes formentur pro diversis muniis
exercendis. Ideo alii artes et officia technica addiscant,
alii vero studiis pastoralibus vel scientificis, praesertim
sacris operam navent.
38. 1 Omnes tamen fratres, Domino servientes in
minoritate, attendant quod super omnia desiderare debent habere
spiritum Domini et sanctam eius operationem. 2 Curent igitur
fratres ut, dum habiles manibus evadunt et solide mentibus
instruuntur, in peculiari gratia laborandi competentes simul
et sancti sint. 3 Formationi speciali dent operam
in spiritu abnegationis et disciplinae, secundum vires ingenii
sui, ut promotione personae et cultura mentis ad bonum commune
Ordinis, Ecclesiae et societatis humanae conferant. 4 Studia, illuminata ac vivificata Christi
caritate, indoli vitae nostrae omnino consona sint. 5
Ideo fratres in studiis peragendis corda et mentes ita excolant
ut secundum intentionem sancti Francisci in vocatione progrediantur;
nam formatio ad quodcumque laboris genus est pars integralis
vitae nostrae religiosae.
39. 1 Fratres qui ad ordines sacros vocantur, institui
debent secundum normas ab Ecclesia latas, ratione habita indolis
fraternitatis nostrae. Ad sacrorum ordinum vero susceptionem
consensus ministri provincialis eiusque definitorii requiritur.
2 Eadem cura in unaquaque provincia provideatur
de aliorum fratrum formatione intellectuali, apostolica et
technica iuxta singulorum munia. 3 Formatio in
philosophicis et theologicis disciplinis, praesertim iuxta
franciscanam doctrinam tradita, concordi ratione conspiret
ad mysterium Christi mentibus per gradus aperiendum. 4
Pastoralis sollicitudo, in Ordine nostro apostolico, integram
formationem ita pervadat ut omnes fratres, pro uniuscuiusque
facultate, Regnum Dei, sicut Domini nostri Iesu Christi discipuli
et prophetae, opere et verbo annuntiare valeant, ratione habita
de pastoralibus necessitatibus regionum necnon de munere missionali
et oecumenico Ecclesiae. 5 Ministri provinciales
de consensu definitorii sedes ad fratrum specialem formationem
rite instaurandam in provinciis erigant; vel aliter provideant,
praesertim per collaborationem inter provincias vel inter
familias franciscanas, quatenus locorum adiuncta id permittunt.
6 Si autem fratres in periodo formationis initialis,
secundum condiciones et exigentias regionis et provinciae,
centra institutionis extra Ordinem frequentant, semper et
quidem accurate formatio religiosa franciscano-capuccina supplenda
est. 7 Ministri provinciales curent ut fratres
apti in institutis, facultatibus et universitatibus peculiari
modo praeparentur in scientiis sacris, necnon in aliis, et
in artibus et officiis, prout opportunum apparebit ad servitium
Ecclesiae et Ordinis.
40. 1 Formatores conscii sint fratres formandos
esse auctores praecipuos acquirendae formationis, cuius responsabilitas
his praeprimis incumbit in fidenti collaboratione cum formatoribus.
2 In methodo docendi, in colloquiis cum alumnis,
in exercitationibus active ducendis, curent formatores ut
fratres formandi culturam vivam et cohaerentem acquirant.
3 Lectionibus vero parandis et tradendis diligentem
curam adhibeant sub Ecclesiae magisteri ductu, suarum disciplinarum
progressui studeant eiusque postulatis lectiones suas accomodent.
4 Commendatur denique ut inquisitionibus operibusque
scientificis, praesertim de re franciscana, exarandis et in
vulgus edendis vires suas impendant; ad quod eis et aliis
fratribus subsidia praebere possunt Instituta Franciscana
ab Ordine promota. 5 Praeter bibliothecam centralem
vel regionalem, quae valde commendatur, in omnibus domibus
nostris habeatur bibliotheca communis, quae sit ad uniuscuiusque
fraternitatis necessitates convenienter instructa. Accessus
ad bibliothecas nostras ubi fieri potest, etiam extraneis
pateat, servatis tamen debitis cautelis.
Articulus VII:
De formatione permanenti
41. 1
Formatio permanens est renovationis personalis ac communitariae
et cohaerentis structurarum accommodationis processus, per
quem idonei reddimur semper vocationem nostram vivendi secundum
Evangelium in condicionibus quae reapse cotidie habentur.
2 Etsi totam personam modo unitario involvit, formatio
permanens duplicem habet aspectum: spiritualem conversionem
per continuum reditum ad fontes vitae christianae atque primigenium
Ordinis spiritum eorumque aptationem ad tempora; necnon renovationem
culturalem et professionalem per quasi-technicam temporum
condicionibus accommodationem. Quae omnia maiori nostrae vocationis
fidelitati prosunt.
42. 1 Frater qui tempus formationis initialis absolvit,
se plene instructum pro tota vita sua aestimare haud potest.
Ideo formatio permanens omnibus fratribus destinatur. 2
Procul dubio et prae ceteris singulorum fratrum officium et
ius est ut propriae formationi permanenti incumbant, cum formatio
permanens aliud non sit nisi continua vocationis nostrae exsecutio.
3 Simul autem huiusmodi formatio perspicienda est
tamquam ordinarium et pastorale officium omnium superiorum.
43. 1 In unaquaque provincia normae peculiares
formationem permanentem respicientes emanentur, iuxta diversa
loca et condiciones personarum et temporum. 2 Programa
sit organicum, dynamicum et completum, amplectens totam vitam
religiosam in luce Evangelii et spiritus fraternitatis. 3
Vitae cotidianae consuetudo formationi permanenti valde favet.
Revera prima formationis schola est cotidiana experientia
vitae religiosae, in normali rhythmo orationis, reflexionis,
conviventiae et laboris. 4 Praeterea valde commendantur
media seu subsidia extraordinaria, videlicet nova vel renovata
formationis permanentis incepta, ope fraternitatum localium
et provincialium, in ambitu singularum provinciarum vel regionum
vel Conferentiarum superiorum maiorum existentium. 5
Collegium nostrum internationale Romae erectum commendatur
ad fovendum spiritum fraternitatis in toto Ordine, ad peragendam
formationem et ad culturam franciscanam promovendam.
44. 1 Unusquisque frater sedulo curet ut vocatione
franciscano-capuccina, qua a Deo vocatus est, digne ambulet.
2 Unde omnes donum religiosae vocationis atque
perseverantiae nobis ceterisque conemur servare atque firmare
cooperatione fideli, prudenti vigilantia atque oratione constanti.
3 Caveamus etiam, fratres, ne in cordis apostasiam
incidamus, quae habetur cum quis, ob teporem sub aspectu religioso
exteriore, cor mundanum gerit atque a vocationis suae spiritu
affectuque recedit, et huius mundi spiritui superbiae ac voluptatis
paret; sed, memores apostolici dicti "nolite conformari
huic saeculo", quidquid peccatum sapit atque vitam religiosam
enervat fugiamus. 4 Contendamus igitur ut, postquam
mundum dimisimus, nihil aliud desideremus, nihil aliud velimus,
nihil aliud delectet nos, nisi sequi spiritum Domini et eius
sanctam operationem atque semper placere ipsi, ut fratres
et pauperes revera simus, mites, sanctitatis sitientes, misericordes,
mundi corde, tales denique, per quos mundus pacem et bonitatem
Dei cognoscat.
CAPUT III
De fratrum vita orationis
45. 1
Oratio ad Deum, ut respiratio amoris, initium sumit a motione
Spiritus Sancti qua homo interior voci Dei ad cor loquentis
attendit. 2 Deus enim, qui prior nos dilexit, multis
modis nobis loquitur: in omnibus creaturis, in signis temporum,
in vita hominum, in corde nostro et praecipue per Verbum suum
in historia salutis. 3 In oratione, Deo nos alloquenti
respondentes, plenitudinem consequimur in quantum ab amore
proprio eximus et in communione cum Deo et hominibus in Christum
Deum-Hominem transimus. 4 Ipse enim Christus est
vita, oratio et operatio nostra. 5 Propterea tunc
vere filiale colloquium prosequimur cum Patre, quando Christum
vivimus et in eius Spiritu oramus, qui clamat in corde nostro:
Abba Pater! 6 Per professionem consiliorum evangelicorum
ad obsequium divinum intimius consecrati, contendamus in libertate
spiritus hanc orationis vitam fideliter et constanter prosequi.
7 Spiritum ergo sanctae orationis et devotionis,
cui cetera temporalia deservire debent, summopere colamus,
ita ut veri sectatores efficiamur sancti Francisci, qui non
tam orans quam totus oratio factus visus est. 8
Spiritum Domini et sanctam eius operationem super omnia desiderantes,
orando semper Deum puro corde, testimonium authenticae orationis
hominibus ita reddamus ut omnes, in facie nostra et in vita
fraternitatum nostrarum, bonitatem et benignitatem Dei in
mundo praesentis videant et sentiant.
46. 1 Oratio nostra sit manifestatio peculiaris
vocationis nostrae fratrum minorum. 2 Tunc qua
fratres vere oramus cum in nomine Christi congregamur, in
mutua dilectione, ita ut Dominus reapse sit in medio nostri.
3 Et tunc qua minores vere oramus, quando cum Christo
paupere et humili vivimus, clamorem pauperum Patri porrigentes
eorumque condicionem vitae effective participantes. 4
Sicut prophetae, psalmistae et ipse Christus nos docuerunt,
oratio nostra non evadat a realitate, sed, exemplo sancti
FRancisci, qui Dominum in leproso invenit, magis in dies incarnetur
in condicionibus vitae, in historiae eventibus, in religiositate
populari et in peculiari regionum cultura. 5 Sic
oratio et operatio ab uno eodemque Spiritu Domini inspiratae,
quin inter sese opponantur, ad invicem complentur. 6 Oratio franciscana
est affectiva, seu oratio cordis, quae nos ad intimam Dei
experientiam ducit. Cum Deum summum bonum, a quo omne bonum
procedit, contemplamur, e cordibus nostris erumpant oportet
adoratio, gratiarum actio, admiratio et laus. 7
Christum intuentes in omnibus creaturis, per mundum eamus
pacem et paenitentiam annuntiantes, omnes invitantes ad laudes
Dei, qua testes eius amoris.
47. 1 Baptismate et professione religiosa ad servitium
Dei consecrati, maxime aestimemus sacram Liturgiam, quae est
Iesu Christi exercitatio sacerdotalis muneris et omnis actionis
Ecclesiae culmen et christianae vitae fons; ac studeamus ex
ea personalem et fraternam vitam spiritualem alere atque christifidelibus
eiusdem thesauros adaperire. 2 Idcirco permagni
habeamus Eucharistiae mysterium et Officium divinum, quae
sanctus Franciscus voluit ut totam fraternitatis vitam informarent.
3 Ad hunc finem multum proderit in fraternitatibus
designare fratres ad praeparandas actiones liturgicas, ut
hae in fidelitate erga normas liturgicas et, iuxta earundem
spiritum, cum creativitate et spontaneitate magis in dies
renoventur. 4 Fratres quoad ritum se accomodent
praescriptis quae pro illa regione, ubi morantur, auctoritas
ecclesiastica competens ediderit.
48. 1 Sacrificium eucharisticum, in quo Iesu Christi
paschale mysterium celebramus donec ipse veniat, plene, conscie
et actuose participemus nihil de nobis retinentes, ut nos
totos recipiat qui se nobis totum exhibet. 2 Quo
melius appareat nos in fractione panis eucharistici ad communionem
et cum Christo et inter nos elevari, in fraternitatibus nostris
celebretur cotidie missa communitatis. Ubi hoc cotidie fieri
nequit, saltem periodice celebretur et ab omnibus fratribus
participetur. 3 Ad manifestandam autem sacrificii,
sacerdotii et fraternitatis unitatem, ubi singularis celebratio
necessaria non est, laudabiliter concelebretur. 4
Eucharistia, in qua sub speciebus consecratis ipse Dominus
Iesus Christus praesens nobis adest, in oratoriis vel ecclesiis
nostris asservetur loco et modo praecellenti. 5
Exemplo sancti Francisci Iesum Christum in Eucharistia praesentem
super omnia veneremur, cum eo nosmetipsos nostrasque actiones
Deo Patri offeramus, et coram ipso, centro spirituali fraternitatis,
frequenter devotas preces fundamus.
49. 1 In sacrificii eucharistici celebratione et
in nostris precibus, conscii sensus catholici sancti Francisci,
Deum obsecremus pro sancta matre Ecclesia, pro iis qui nos
in potestate regunt, pro omnibus hominibus totiusque mundi
salute, speciali autem modo pro universa familia franciscana
et pro benefactoribus; necnon pio caritatis affectu omnes
defuntos Deo commendemus. 2 Quoad suffragia statuitur: adveniente
obitu Romani Pontificis, ministri generalis et ex-ministri
generalis, ab unaquaque fraternitate celebretur missa pro
defunctis. Idem fiat pro definitoribus et ex-definitoribus
generalibus in singulis fraternitatibus illius coetus ad quem
pertinebant. 3 Ad Capitulum provinciale spectat
statuere de suffragiis peragendis pro ministris et ex-ministris
provincialibus, pro fratribus, pro parentibus et benefactoribus.
4 Quolibet anno, post sollemnitatem sancti Francisci,
celebretur ab omnibus fraternitatibus nostris commemoratio
pro universis fratribus et benefactoribus defunctis.
50. 1 Ecclesia non tantum Eucharistiam celebrando,
sed etiam aliis modis, praesertim Liturgiam Horarum persolvendo,
se ipsam in carmine laudis et precatione intercessionis Christo
consociat et nobis tale munus iniungit. 2 Itaque
tota fraternitas, Christi nomine, cotidie ad Liturgiam Horarum
in communi celebrandam congregetur. Ubi haec integra fieri
nequit, Laudes et Vesperae minimum in communi celebrentur.
3 Insuper suadetur ut idem faciant fratres ubicumque
sint aut se invenerint; ac, iuxta locorum adiuncta, Liturgia
Horarum cum fidelibus celebretur. 4 Capitulum locale,
approbante superiore maiore, sic disponat horarium domus et
laboris, ut cursus diei per laudem Dei consecretur, rite ratione
habita etiam specialium adiunctorum personarum, temporum et
culturarum. 5 Qui Liturgiam Horarum in communi
celebrare nequeunt, memores sint se etiam in recitatione privata
spiritualiter cum tota Ecclesia et praesertim cum fratribus
coniungi; hac eadem profunda intentione orent illi fratres
qui privatim Officium orationis dominicae dicunt iuxta Regulam.
51. 1 In Liturgia Horarum Deum alloquimur eius
verbis ex Scriptura desumptis, et ipse Deus verbo suo nobis
obviam venit et sermonem nobis confert. 2 Ut verbum
Dei altius corda nostra penetret et totam vitam nostram efficacius
informet, Liturgia Horarum sit viva et actuosa, laudabiliter
cum intervallis silentii, quae magnopere conferunt ad consciam
et proficuam celebrationem. 3 Ad imitationem sancti
Francisci, qui saepe cantu et concentu affectus suos exprimebat,
actiones liturgicae, saltem diebus festis, quantum fieri potest,
cantu celebrentur. 4 Fratres non tam attendant
melodiam vocis quam potius consonantiam mentis, ut vox concordet
menti, mens vero concordet Deo.
52. 1 Servemus et promoveamus spiritum illum contemplativum
qui e vita sancti Francisci maiorumque nostrorum elucet. Igitur
ampliorem locum ei tribuamus fovendo orationem mentalem. 2
Probata oratio mentalis nos ad spiritum verae adorationis
ducit, intime cum Christo iungit atque sacrae liturgiae in
vita spirituali continuatam praebet efficaciam. 3
Ne autem orationis spiritus unquam in nobis tepescat, sed
in dies magis accendatur, in vita nostra huic exercitio cotidie
incumbere debemus. 4 Superiores
et alii, quibus cura vitae spiritualis est commissa, laborent
ut omnes fratres in orationis mentalis notitia et usu progrediantur.
5 Fratres vero spiritum orationis et orationem
ipsam e genuinis spiritualitatis christianae et franciscanae
fontibus hauriant, ut eminentem scientiam Iesu Christi ediscant.
6 Oratio mentalis est magistra spiritualis fratrum,
qui, si veri et spirituales fratres minores sunt, iugiter
interius orant. Orare enim nihil aliud est quam corde Deum
alloqui et, revera, non orat qui ore dumtaxat cum Deo loquitur.
Atque idcirco unusquisque mentali orationi vel contemplationi
operam dare et, secundum Christi optimi magistri doctrinam,
in spiritu et veritate aeternum Patrem adorare nitatur, sollicita
cura studens magis illuminare mentem affectumque accendere
quam depromere verba.
53. 1 Primatus spiritus et vitae orationis omnino
in effectum perducatur sive a fraternitatibus sive a singulis
fratribus, ubicumque degunt, sicut a verbis et ab exemplo
sancti Francisci necnon a sana traditione capuccina exigitur.
2 Maximi momenti
est formare conscientiam de necessitate vitali personaliter
orandi. Sibi quisque frater, quacumque in parte versatur,
sumat tempus sufficiens cotidie ad orationem mentalem v.g.,
integram horam. 3 Capitula provincialia et localia
provideant ut omnes fratres habeant illud tempus necessarium
ad orationem mentalem, sive in communi sive privatim peragendam.
4 Fraternitas localis in Capitulis se interpellet
circa orationem communitariam et personalem fratrum. Fratres,
in primis superiores, pro eorum munere pastorali, responsabiles
se sentiant ad invicem in vita orationis animanda. 5
Qua discipuli Christi, licet pauperes et fragiles, adeo orationi
instemus ut ad orandum nobiscum invitari possint illi qui
Dominum sincere quaerunt. 6 Summopere colamus spiritum
et promotionem orationis, praesertim interioris, in populo
Dei, quod inde ab initio fuit charisma Fraternitatis nostrae
Capuccinorum et, historia teste, germen genuinae renovationis.
54. 1 Qua filii Dei, sinamus nos manu duci a Spiritu
Sancto in oratione, ut nos in dies crescere faciat in communione
cum Patre et cum fratribus. 2 Mysteria humanitatis
Christi, praesertim Nativitatis et Passionis, in quibus sanctus
Franciscus amorem et humilitatem Domini mirabatur, in spiritu
sancti Evangelii modo speciali recolamus et fidelibus praedicemus.
3 Deiparam Mariam Virginem sine labe conceptam,
filiam et ancillam Patris, matrem Filii ac sponsam Spiritus
Sancti, Ecclesiam factam iuxta verba sancti Francisci, peculiariter
veneremur, praesertim cultu liturgico et rosario mariano,
et eius devotionem in populo promoveamus. Ipsa enim est mater
nostra et advocata, patrona Ordinis nostri, paupertatis et
passionis Filii sui socia, et, experitantia teste, via ad
spiritum Christi pauperis et crucifixi attingendum. 4
Itemque e traditione antiqua beatum Ioseph eius sponsum pie
colamus. 5 Venerationem sancti Patris Francisci,
formae minorum, necnon sanctorum praesertim nostrorum, secundum
consuetudinem locorum foveamus et promoveamus, eo tamen sensu,
ut huiusmodi veneratio sacrae liturgiae spiritui semper congruat.
55. 1 Ad vitam nostram religiosam continuo renovandam,
omnes fratres quotannis peragant exercitia spiritualia, necnon
alia periodica intervalla recollectionis habeantur, quae interdum
laudabiliter, pro diversitate munerum, vario modo ordinentur.
2 Ad hunc finem superiores provideant unicuique,
etiam iis qui extra domum degunt, necessarium tempus et opportunitatem.
56. 1 Omnis fraternitas debet esse revera fraternitas
orans. Cui fini prodest, secundum multiformem Dei gratiam,
promovere, sive in provinciis sive in regionibus, fraternitates
recollectionis et contemplationis, in quibus fratres per aliquod
tempus se dedicare possint spiritui et vitae orationis, sicut
Deus eis dederit. 2 Fratres isti, in communione
cum fraternitate provinciali, memores sint eorum quae sanctus
Franciscus scripsit pro iis qui in eremitoriis religiose vivere
volunt. 3 Capituli provincialis vel Conferentiae
superiorum maiorum erit de huiusmodi fraternitatum diiudicare
et de earum regimine providere.
57. 1 Silentium, quod est fidelis spiritus interioris
custodia et a caritate in vita communi exigitur, in omnibus
fraternitatibus nostris magni fiat ad servandam vitam orationis,
studii et reflexionis. 2 Capituli localis est in
nostris fraternitatibus auram orationis et recollectionis
tueri, ea arcendo quae eiusmodi auram impediunt.
58. 1 Lectio Sacrae Scripturae et aliorum librorum
spiritualium est medium efficax ad nutriendam veram devotionem
et ad fovendam experientiam Dei. Pro qua lectione singuli
fratres sufficiens temporis spatium sibi sumant. 2
Ut prae oculis mentis semper habeamus viam et vitam quam professi
sumus, in unaquaque provincia normae edantur circa publicam
lectionem Sacrae Scripturae, Regulae, Testamenti et Constitutionum
et circa renovationem professionis in communi.
CAPUT IV
De vita nostra in paupertate
Articulus I:
De nostro proposito
paupertatis
59. 1
Iesus Christus, Filius Dei, omnia recipiens a Patre et cum
Patre omnia communicans in Spiritu, evangelizare pauperibus
missus est. Propter
nos egenus et in similitudinem hominum factus est, cum esset
dives, ut illius inopia divites essemus. 2 A nativitate
in praesepio usque ad mortem in cruce amavit pauperes, et
amorem Patris eos quaerentis testificabatur in discipulorum
exemplum. 3 Ecclesia paupertatem voluntariam qua
signum sequelae Christi intellegit, speciatim in religiosis,
et sanctum Franciscum proponit tanquam imaginem propheticam
paupertatis evangelicae. 4 Paupertate nostra propter
Regnum Dei participamus habitudinem Christi filialem erga
Patrem et eius condicionem fratris et servi inter homines.
5 Evangelica paupertas complectitur disponibilitatem
in amore, conformitatem cum Christo paupere et crucifixo qui
venit ministrare, et inducit ad solidarietatem cum parvulis
huius mundi. 6 Naturae et gratiae dona velut nobismetipsis
data non nobis appropriemus, sed conemur ea in profectum populi
Dei plane conferre. 7 Bonis temporalibus
cum gratitudine utamur, ea cum indigentibus participantes,
simulque testimonium perhibentes recti usus rerum hominibus
eas cupide appetentibus. 8 Pauperibus revera annuntiabimus
Deum ipsum esse cum eis, quatenus erimus eorum sortis participes.
60. 1 Cum paupertas evangelica permagnum propositum
nostrae rationis vitae sit, in Capitulis sive generalibus
sive provincialibus sive localibus, deliberemus de modo eam
in dies fidelius servandi formis cursui temporis congruentibus
ideoque semper reformandis. 2 Peculiari modo tractetur
in Capitulis de usu sociali bonorum fraternitatibus creditorum,
sive pecuniarum sive domorum sive praediorum, quae libenter
ad commodum hominum impendamus. 3 Etenim paupertas
nostra individualis et communitaria ut authentica sit, debet
esse manifestatio paupertatis interioris quae iam non interpretatione
indigeat. 4 Paupertas sobriam et simplicem vitae
rationem exigit, utputa in vestitu, in cibu, in habitaculis,
et cuiuscumque formae potentiae socialis, politicae vel ecclesiasticae
renuntiationem. 5 Conscia solidarietate vivamus
cum innumerabilibus pauperibus orbis terrae, et labore nostro
apostolico inducamus populum praesertim christianum ad opera
iustititae et caritatis ad populorum progressionem promovendam.
6 Laude digni sunt, qui in peculiaribus regionis
adiunctis vivendo cum pauperibus, eorum condiciones et aspirationes
participantes, eos ad evolutionem socialem et culturalem atque
spem eschatologicam impellunt.
61. 1 Vitam communem servemus, et ea, quae singulis
conferuntur, libenter inter nos communicemus. 2
Bona omnia, etiam salaria et pensiones, subventiones et assecurationes,
quae quovis modo nobis obveniunt, in usum fraternitatis conferantur,
ita ut singuli ab ea eundem victum, vestitum aliaque necessaria
accipiant. 3 Superiores in paupertate servanda
fratribus exemplo praeluceant atque eiusdem observantiam apud
eos promoveant.
Articulus II:
De paupertate circa
bona et pecuniam
62. 1 Paupertatem quam promisimus observemus, memores
mentis et verborum sancti Francisci: "Fratres nihil sibi
approprient, nec domum nec locum nec aliquam rem". 2
Igitur, tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo, dum sumus
in via ad terram viventium, in paupertate et humilitate Domino
famulemur. 3 Bonis temporalibus utamur ad necessitates
vitae, apostolatus, caritatis, maxime erga pauperes. 4
Superiores, per se vel per alios, possunt actus civiles circa
bona temporalia ponere, si et quatenus hoc necessarium sit
pro fratribus vel operibus nobis commissis. 5 Superiores
maiores designent personas physicas vel iuridicas, quarum
nomine bona nobis concredita coram lege civili inscribantur.
63. 1 Ut aeterni Patris filii, anxia sollicitudine
seposita, confidentiam in divinam providentiam ponamus, nosque
bonitati eius infinitae concredamus. 2 Ideo bonis,
etiam ad victum necessariis, ne immoderate provideamus. 3
Media et subsidia ad necessitates vitae et apostolatus, praesertim
nostrum ipsorum labore, acquiramus. 4 His deficientibus,
iuxta leges Ecclesiae universalis et particularis, confidenter
ad mensam Domini recurramus; ita tamen, ut dum stipem ab hominibus
quaerimus, illis testimonium paupertatis, fraternitatis et
franciscanae laetitiae praebeamus.
64. 1 Sanctus Franciscus, pro suo proprio charismate
paupertatis et minoritatis in Ecclesia, praecepit suis, ne
ullo modo pecuniam reciperent, utpote signum divitiarum, periculum
avaritiae et instrumentum potentiae ac dominationis in mundo.
2 Cum vero, ob mutata tempora, usus pecuniae necessarius
sit, fratres, volentes Patris intentionem adimplere, pecunia
utantur tantum ut instrumento ordinario commutationis et vitae
socialis etiam pauperibus necessario, et ad normam Constitutionum.
65. 1 Superiores, quibus competit vi muneris sollicitam
gerere curam de necessitatibus fratrum, utantur pecunia ad
necessaria vitae, atque ad opera apostolatus et caritatis.
2 Ob easdem rationes alii quoque fratres, cum licentia
superioris, pecunia uti possunt cum obligatione rationem reddendi.
3 Omnibus autem, sive superioribus, sive fratribus,
usus pecuniae semper talis esse debet ut modum vere pauperibus
congruentem non excedat. 4 Ad paupertatem servandam
fratres absque licentia ne adeant amicos, parentes, propinquos,
pecuniam aliasque res petituri.
66. 1 Superioribus, secundum normas a ministro
provinciali de consensu definitorii editas, licet ad cautiones
seu, uti aiunt, assecurationes aut alias formas praevidentiae
socialis recurrere, ubi eiusmodi institutum sociale a publica
auctoritate, sive ecclesiastica sive civili, omnibus aut alicui
professionis generi praescribatur, vel a pauperibus illius
regionis communiter usurpetur. 2 Studiose
vero evitent omnia cautionum genera, quae in aliqua regione
ubi morantur speciem luxus aut lucri praeseferunt. 3
Attamen opportunum est ut ipsi pecuniam vere necessariam,
more hominum modestae condicionis, collocent apud mensas argentarias
aut alia instituta eiusdem generis, etiam cum moderato foenore.
4 Fundationes autem, legata perpetua,
hereditatesques cum iuribus et oneribus perpetuis ne accipiant.
67.
1 Fratres hominibus vita sua ostendant se voluntaria
paupertate a cupiditate, omnium malorum radice, et anxia sollicitudine
de crastino liberari. 2 Idcirco superiores in usu
pecuniae, servata modica securitate, quamlibet coacervationem
ac negotiationem studiose evitent. 3 Pro omni usu
bonorum, etiam pecuniae, provinciae, fraternitates et fratres
adhibeant uti criterium accuratum et practicum: minimum necessarium,
non autem summum permissum. 4 Ne res iniuste retinendo
sancti Francisi degeneres filii fiamus, bona quae uni fraternitati
necessaria non sunt, tradantur sive superioribus maioribus
pro necessitatis circumscriptionis, sive pauperibus sive pro
populorum progressione, iuxta normas a Capitulo provinciali
datas; de illis omnibus reflexio communis saepius fiat in
Capitulo locali. 5 Fratres in Capitulo locali ad
mentem Constitutionum reflexionem de recto usu bonorum instituant
circa recreationes, accumulationem vestium, dona personalia,
itinera et similia. 6 Promptae sunto singulae eiusdem
areae fraternitates necnon Ordinis provinciae ad bona vel
necessaria, occurrente penuria, inter se et cum aliis communicanda.
7 Ministri generalis de consensu definitorii est
de superfluis provinciarum disponere. 8 Cetera
iuris universalis praescripta circa contractus et alienationes
ad amussim serventur.
Articulus III:
De paupertate in aedificiis
nostris
68. 1
In humilibus et pauperibus domibus vitam nostram ducere debemus,
semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini. 2
In seligendo situ novae domus, vita nostra paupertatis, bonum
spirituale fratrum et diversa ministeria exercenda prae oculis
habeantur; et sic disponantur habitationes, ut nemini, praesertim
humilioribus, imperviae appareant. 3 Attamen
domus ad fraternitatis necessitates et ministeria sint aptae,
orationi et labori et vitae fraternae faventes.
69. 1 Ministro provinciali de consensu definitorii,
servatis de iure servandis, competit constructio, acquisitio
et alienatio domorum nostrarum. 2 Absolutis domibus,
superior localis sine consultatione Capitulis localis, consensu
consiliariorum et licentia superioris maioris nihil aedificet
vel diruat neque aedificia ad ampliorem formam ducat. 3
De conservatione domorum et custodia rerum superior localis,
obtento in rebus maioris momenti consensu consiliariorum,
accurate determinet.
70. 1 Ecclesia sint simplices, dignae et mundae.
2 Diligenter curetur ut ad liturgicas actiones
exsequendas et ad fidelium actuosam participationem obtinendam
idoneae sint. 3 Sacristiae aptae et sufficienter
sacra suppellectili provisae esse debent. 4 Omnia
quae ad cultum inserviunt, sint decora et legibus liturgicis
accommodata, quin paupertas et simplicitas laedantur.
Articulus IV:
De bonorum administratione
71. 1 Ad pecuniam aliaque bona administranda in curiis
cum generali tum provincialibus sint oeconomi, a proprio superiore
maiore de consensu definitorii nominati. 2 In singulis
etiam domibus sint oeconomi locales, a ministro provinciali
de consensu definitorii nominati, quorum officium ordinarie
in maioribus domibus a munere superioris sit distinctum. 3
Oeconomi sint veri periti, et munus gerant sub directione
et vigilantia sui superioris, ad normam iuris et iuxta praescripta
definitorii. 4 Omnes oeconomi, administratores
et superiores locales, tempore et modo a superioribus maioribus
statutis, de administratione accuratam rationem reddant eisdem
superioribus, consiliariis localibus et Capitulo locali. 5 Occasione relationis triennalis, ministri
provinciales, documento a definitorio subsignato, ministro
generali fidelem reddant rationem de oeconomica condicione
provinciae, ut possit necessitatibus rite prospici atque paupertatis
observantiae efficaciter invigilari. 6 Talem relationem
de re oeconomica etiam viceprovincialis et superior regularis
reddant proprio superiori maiori, subsignatam, si commode
fieri potest, a consiliariis. 7 Minister generalis
de statu oeconomico Ordinis, modo a Capitulo generali statuendo,
in eodem Capitulo referat. 8 Idem faciant superiores
maiores in suis quisque Capitulis. 9 Administratio
bonorum, quantum fieri potest, committatur laicis, praesertim
cum de operibus socialibus et caritativis agitur, in quibus
fratres solummodo directionem spiritualem habeant. 10 In administratione
bonorum praescripta iuris universalis adamussim serventur.
72. 1 Commendatur constitutio in provinciis et
viceprovinciis unius vel plurium commissionum de rebus oeconomicis,
quarum erit consilium praebere in administrandis bonis, in
aedificandis, conservandis et alienandis domibus. 2
Quae commissiones statuuntur a Capitulo, quod etiam earum
competentiam determinat. Membra autem, quae ex parte laici
esse possunt, a superiore maiore de consensu Consilii nominantur.
73. 1 A ministro generali de consensu definitorii
statuantur, iuxta diversam nummorum vim, et praevie consultis
superioribus maioribus aut, si casus ferat, Conferentiis superiorum
maiorum, limites, ultra quos superiores maiores consensum
Consilii vel licentiam superioris, scripto dandam, expetere
tenentur ad valide obligationes contrahendas, bona alienanda
et expensas extraordinarias faciendas. 2 Superior
maior de consensu Consilii idem faciat, mutatis mutandis,
pro superioribus localibus propriae circunscriptionis. 3
Extraordinariae autem censentur expensae, quae non sint necessariae
sive superiori maiori ad suum munus exercendum aut ordinarium
fratrum servitium, sive superiori locali ad eas res, quae
ad ordinariam curam fraternitatis sibi commissae non pertinent.
74. 1 In evangelicam paupertatis viam vocati, assuescamus
penuriam pati, ad exemplum Christi, memoresque sancti Francisci,
qui ita voluit esse pauper ut, omnibus rebus et vinculis cordis
exutus, totum se traderet Patri curam de nobis habenti. 2
Neque de falsi nominis pauperum numero esse velimus, qui pauperes
esse amant, eo tamen pacto, ut nihil eis desit. 3
Recogitemus evangelicam paupertatem eiusque perfectionem in
plena disponibilitate erga Deum et homines praecipue consistere.
4 Quapropter nullo terrenis bonis inhaereamus inordinato
affectu, ita ut hoc mundo utamur tamquam non utentes, ad Patris
gloriam eiusque filiorum emolumentum.
CAPUT V
De modo laborandi
75. 1 Deus Pater, qui usque modo operatur,
per gratiam laboris ad cooperationem nos vocat in creatione
perficienda et simul propria personalitate excolenda, quo
fratribus coniungimur et societatem ad meliorem condicionem
promovemus. 2 Labori Iesus Christus novam dignitatem
contulit eumque instrumentum salutis universorum effecit,
tum manibus laborando, tum miseriam humanam sublevando, tum
nuntium Patris praedicando. 3 Sanctus Franciscus
fratres suos admonuit ut fideliter devoteque laborarent et
suo exemplo de dignitate laboris testimonium perhibuit, in
hoc quoque particeps factus condicionum vitae hominum. 4
Qua fideles eius asseclae, iuxta primigeniam capuccinorum
traditionem, ut veri minores condicioni complurium operariorum
assimilati, laeto animo, in Dei laudem labori cotidie incumbamus,
otium fugiamus et servitium fratribus aliisque hominibus,
in spiritu solidarietatis praebeamus.
76. 1 Labor est fundamentale medium sustentationis
nostrae et exercitii caritatis erga alios homines, praesertim
dum fructum laboris nostri cum eis communicamus. 2
Labor singulorum fratrum sit totius fraternitatis expressio.
Suas quisque vires, iuxta ingenium a Deo datum atque condicionem
aetatis et valetudinis, plene et gaudenter impendant, rationem
habensnecessitatum fraternitatis. 3 Caveant fratres
ne in ipso labore supremum finem constituant vel in illo inordinatum
affectum ponant neve impediant spiritum orationis et devotionis
cui debent cetera temporalia deservire. 4 Itaque,
nimiam actuositatem vitent, quae etiam formationem permanentem
impedit.
77. 1 Varia laboris genera, iuxta cuiusque habilitates
ac specialia dona Dei, diversimode nobis singulis conveniunt.
2 Ministeria ac servitia assumamus quatenus vitae
fraternitatis nostrae congruant vel necessitas Ecclesiae et
hominum ea exigat. 3 Potissimum nos decent opera
quae paupertatem, humilitatem ac fraternitatem clarius manifestant;
nullum enim laborem aliis viliorem reputamus. 4
Ad gratiam laboris nobis ipsis aliisque fructuosiorem reddendam,
in varietate navitatis, indolem communitariam servare curemus,
prompti ad nos invicem adiuvandos coniunctim laborantes, et
sic etiam in conversione cordis proficientes. 5
Semper autem in mente teneamus vocationem nostram apostolicam,
ut per quamlibet activitatem testimonium Christi hominibus
praebeamus.
78. 1 Fratres per totam vitam, in suo quisque officio
et munere, culturam spiritualem, doctrinalem et technicam
perficere ac sua propria ingenia colere studeant, ita ut Ordo
noster vocationi suae in Ecclesia continue respondere possit.
Quapropter navitas intellectualis, eodem modo ac ceteri labores,
ut expressio personae in eius vitali motu consideranda est.
2 Labori autem manuum incumbere fratres prompti
sint secundum traditionem primigeniam Ordinis, quatenus caritas
fraterna vel oboedientia id requirit, salvis tamen officiis
unicuique propriis. 3 Superiores, quantum fieri
potest, discernentes dona ac facultates singulorum fratrum
et utilitates fraternitatis atque Ecclesiae, opportunitatem
eis praebeant in specificis materiis peritiae sibi acquirendae,
et adiumenta et tempus ad hoc libenter provideant. 4
Curent etiam superiores, pro bono Ecclesiae, Ordinis, ipsorumque
fratrum, in officiis ac muneribus assignandis, ad eorum aptitudinem
et peritiam attendere, neque eos a laboribus, in quibus periti
sint, facile retrahant.
79. 1 Liceat fratribus apud extraneos quoque laborare,
prout zelus animarum ac studium sublevandi nostras aliorumque
necessitates postulent, secundum diversas provinciarum condiciones
et iuxta normas a ministro provinciali de consensu definitorii
aut a Conferentia superiorum maiorum necnon ab Episcopo dioecesano
datas. 2 Hoc semper firmum sit, ut fratres extra
operantes tam inter se quam cum aliis fratribus in unione
vivant. 3 Omnibus vero testimonium evangelicum
exhibeant et caritatem Christi praesentem reddant, inopibus
praebeant auxilium, quin unquam se imprudenter implicent negotiis
statui nostro haud congruentibus.
80.
1 Quidquid fratres in mercedem pro labore recipiunt
ad fraternitatem pertinet, ac proinde semper integre superiori
tradendum est. Labor autem fratrum non ex mera pro illo retributione
accepta aestimetur. 2 Fratres autem ne se dedant
activitatibus quae cupiditatem lucri vel vanam personae gloriam
contra spiritum paupertatis et humilitatis excitant. 3
Immo semper parati sint ad laborandum etiam sine mercede,
quoties caritas hoc postulet aut suadeat.
81. 1 Recreatione congrua, ad consortium fraternum
fovendum et vires reficiendas, fratres cotidie fruantur, atque
omnibus concedatur aliquod temporis spatium pro se ipsis.
2 Iuxta consuetudines aut possibilitates regionum,
recreationes speciales et quoddam tempus feriarum dentur;
quae recreationes et vacationes fiant modo statui nostro fratrum
minorum consentaneo.
82. 1 Apostolus Paulus admonet: "Dum tempus
habemus, operemur bonum ad omnes." 2 Scientes
igitur salutem nostram ex opportunis temporibus pendere, quae
numquam revertuntur, et homines atque communitates nonnisi
decursu temporis incrementum capere, vigilanter respondeamus
Deo sic per tempus nobis occurrenti. 3 Ne tempus
opportunum praetergrediamur aut inutiliter consumamus, activitates
et opera nostra respondeant condicionibus temporis praesentis,
cum sapienti futurorum praevisione et planificatione, nec
praetermissis hodiernis adiumentis technicis. 4
Tempus libe |